Mythographi Vaticani I et II
 2503009182, 9782503009186 [PDF]

  • 0 0 0
  • Gefällt Ihnen dieses papier und der download? Sie können Ihre eigene PDF-Datei in wenigen Minuten kostenlos online veröffentlichen! Anmelden
Datei wird geladen, bitte warten...
Zitiervorschau

CORPVS CHRISTIANORVM Series Latina

xci с

MYTHOGRAPHI VATICANI I ET II

TVRNHOLTI TYPOGRAPHI BREPOLS EDITORES PONTIFICII MCMLXXXVII

MYTHOGRAPHI , -VATICAN!. I ET II

CVRA ETSTVDIO

Peter KULCSÁR

TVRNHOLTI TYPOGRAPHI BREPOLS EDITORES РОКППСП MCMLXXXVII

svmptibvs svppeditante Svpremo Belgarvm Magistratv pvblicae institvtioni atqve Optimis Artibvs Praeposito EDITVM

_.....-»..¿.„

:.v.v

K:^

© Brepols 1987 No part of thil work may be reproduced in any form, by print, photoprint, microfilm or any other means without written permission from the publisher.

INTRODVCTIO De Mythographis

Opera tria medii aeui compilata, quae A. Maivs Bibliothecae Vaticanae praefectus anno 1831 in Classicorum auctorum e Vaticanis codicibus editorum tomo III. publicauit, apud uiros doctos Mythographi Vaticani I. et //. et ///. nota sunt. Haec compa rata ad libros antiquae aetatis fabulares lectori studioso pauca nouorum praebent, immo ea, in quibus sententiae suae ab aliorum discrepare uidentur, socordia librariorum ceu neglegentia lectorum plerumque discrepant. Mythographi enim nostri uerba Seruii Mauri, Lactantii Placidi, Isidori Hispalensis et aliorum bene nota fere semper iterant. At hi tamen particulas nonnullas fabularum ueterum fragmentaque quaedam auctorum classicorum alibi non inuenta seruauerunt, qua de causa uetustatis indagatores hos compilatores nostro etiam tempore saepe laudant. Huc accedit, quod tres Mythographi fabulas deorum heroumque ad Christiani et eruditi hominis sensum referentes praecipue laudandi esse existimantur. Compilatores enim partim auctores paganos imitabantur ut Varronem, Lucretium et ceteros, qui fabularum priscarum argumenta ad rationem rerum gestarum naturaliumque tulerant, partim patres ecclesiasticos sequebantur ut Isidorum, Arnobium, Origenem et alios, qui eadem pro religionis Christianae praeceptis diiudicauerant, modo ut primaeui Christiani plerique in campo fabularum spicas tantum legissent, nostri autem Mythographi totum fere fructum perceperint. Mythographus I. et Mythographus II. quoad fabularum ordinem et argumenta fontesque litterarias propinqui inter se sunt, iisdem uerbis saepissime utuntur. Ea de causa non sine ratione esse censui ambos in uno uolumine diuulgare. Mytho graphus III. a duobus primis omni ex parte differt et dubium non est quin recentior sit. Mythographus I. et //. originem suam ex iisdem, ut dico, fontibus litterariis, ex scriptis scilicet Seruii Mauri, Fulgentii, Lactantii Placidi, Isidori et Ps.-Acronis duxerunt post mortem Isidori episcopi Hispalensis (636) cuius uerbis utuntur. (Scholia in Horatium Parisiensia, quae inter fontes minoris momenti inueniuntur, a uiris doctis saeculis VI-IX. ascribuntur.) Ambo ex commune textu primario oriri impossibile esse non uidetur. Exemplaria eorum uetustissima nobis patentia saec. XII. exscripta sunt, maior tamen pars codicum manu scriptorum saec. XV. transscripta est. Eo tempore curriculum Mythographorum medii aeui ad finem suum aduenit: exemplar manu post annos

vi

INTRODVCTIO

1460 scriptum non est, sub prelum missi non sunt. Munus eorum mythographia humanistica deinceps expleuit.

De manvSCriptis et editionibvs

Mythographus II. ad notitiam multorum, ut uidetur, imprimis peruenit, cuius quidem 11 exemplaria manu scripta ad nostra tempora permanserunt, textum uero Mythographi I. unus tantum codex hodie seruat. Exemplaria haec fere omnia diligentissime conscripsit K. O. Elliott et J. P. Elder. R

Vaticanus, Reg. Lat. 1401. Membr., saec. XII.