Opera, Pars X, 1: Enarrationes in Psalmos I-L
 9782503003818 [PDF]

  • 0 0 0
  • Gefällt Ihnen dieses papier und der download? Sie können Ihre eigene PDF-Datei in wenigen Minuten kostenlos online veröffentlichen! Anmelden
Datei wird geladen, bitte warten...
Zitiervorschau

TRENT UNIVERSITY

LIBRARY OF RELIGION

Digitized by the Internet Archive in 2019 with funding from Kahle/Austin Foundation

https://archive.org/details/corpuschristiano0038unse

CORPVS CHRISTIANORVM Series Latina

XXXVIII

CORPVS CHRISTIANORVM Series Latina

XXXVIII

AVRELII AVGVSTINI OPERA PARS X, 1

TVRNHOLTI TYPOGRAPHI BREPOLS EDITORES PONTIFICII MCML VI

SANCTI

AVRELII AVGVSTINI ENARRATIONES IN PSALMOS I -L

TVRNHOLTI TYPOGRAPHI BREPOLS EDITORES PONTIFICII MCMLVI

m • "5& POST MAVRINOS TEXTVM EDENDVM CVRAVERVNT

D. ELIGIVS DEKKERS O. S. B. et IOHANNES FRAIPONT

PRAEFATIO Enarrationes in Psalmos sunt Augustini opus longe amplissimum, in alia tamen forma conscriptum ac quam in codicibus et in editis prae se fert. Quosdam enim psalmos Augusti¬ nus sermonibus ad populum exposuit, alios scriptis explicauit, siue breuiter uerba commentando, siue fusius penitusque psalmi sententias explanando, interdum in formam sermonis ficti. Quosdam etiam psalmos bis explicuit, semel nempe sin¬ gulis supra memoratis modis. Quod discrimen post ipsum Augustinum (*) iam Possidius in Elencho operurn 5. Augustini animaduertit (2). Singulis contionibus apud populum habitis Maurini uerba sermo ad plebem uel sermo ad populum anteposuerunt, quod item in nostra editione fecimus atque insuper enarrationi in ps. LXXXIII et in ps. CVI ubi praedecessores nostri nihil adnotauerunt, uerba sermo ad populum anteposuimus (3). Incertum tamen haerendum utrum quaedam enarrationes, praesertim in ps. CX-CXVII, sermone ad populum expositae sint an scriptis compositae. De his plura uidesis apud P. Capelle (4) ac praeser¬ tim apud A. Wilmart (5). Attamen totum opus, quale nobis hodie innotescit, hoc fere modo ab auctore ordinatum esse constat turn ex Possidii uerbis cum ex ipsius Augustini praefatiuncula ad enarrationem in ps. CXVIII. Mirum quidem est Augustinum non omnes expositiones psalmorum quas ad populum habuit, in Enarra¬ tiones collegisse. Inter sermones enim de uetere Testamento nonnullos inuenies in quibus psalmi proprie exponuntur (6). Sed singulis psalmis semel uel bis expositis, Augustinus opus suum absoluit et edidit ; ceteras contiones quas de psalmis habuit inter sermones ad populum disposuit. Sicut exponendi modi ita et tempora quibus commentarii confecti sunt multum inter se differunt : enarrationes in ps. I-XXXII, quae priores sunt, anno 392, enarratio in ps. CXVIII, quae postrema est, anno 418 conscripta est (7). (1) Cfr Enarr. in ps. CXVIII, prooemium. (2) Textum uide infra, p. xiii sq. Cfr S. Zarb, Une autre e'nigme de PIndiculus de Possidius, in Rev. biblique, XLIV, 1935, p. 412-415. (3) Cfr A. Wilmart, La tradition des grands ouvrages de S. Augustin. IV. — Les Enarrations, in Miscellanea Agostiniana, II, Roma, 1931, p. 295-315, praesertim p. 297, adn. 1. De enarr. in ps. 106 cfr S. Zarb, Chronologia Enarrationum S. Augu¬ stini in Psalmos, Malta, 1948, p. 242-245. (4) Le texte du psautier latin en Afrique, Rome, 1913, p. 131-133. (5) Art. cit., p. 296-300. (6) Serm. 13-34 ; dubii 365, 366 ; post Maurinos reperti Denys 9, 20, 21, 23 ; Mai 15, 16, 17 ; Morin 7, 12 ; Lambot, Rev. benedict., LX, 1950, p. 10-16 ; fragmentum ineditum de ps. 115 in Bedae florilegio, cfr I. Franssen, in Rev. benedict., LXV, 1955, p. 262 sq., adn. 1. (7) Cfr S. Zarb, Chronologia Enarrationum S. Augustini in Psalmos, Malta, 1948.

31990

VI

Neque eodem loco omnes sermones habiti sunt, sed plerique Hippone uel Carthagine (1), septem Thagaste, unus Vticae (2). De traditione textus egregie more suo disputauit A. Wilmart, qui et elenchum codicum locupletissimum confecit (3). Codicibus 368 enumeratis nil fere addendum est (4), duo uero subtrahendi (5). Hie sufficere credimus hos tantum libros describere qui quoquo modo in praesenti editione allati sunt. (1) Cfr D. De Bruyne, „E,narrationes in psalmos” prechees a Carthage, in Miscell. Agostitiiana, II, Roma, 1931, p. 321-325.

(2) Cfr tabulam p. xv sqq. (3) Art. cit., p. 300-312. (4) In Repertorio biblico Medii Aeui Friderici Stegmuller (t. II, Matriti, 1950,

p. 139 sq.) uel aliis in catalogis sequentes codices uel fragmenta notauimus qui desiderantur in elencho Andreae Wilmart : 369 370 371

Amiens,

Bibl. munic., fonds Lescalopier 2, fol. 5-8, saec. XI (ps. 150,1-4).

372 373 374 372 373 374 375 376 377 378 379 380 381

Cambridge, Univ. Addit. 3479, saec. IX (ps. 36 excerpta). Einsiedeln, Stiftsbibliothek 281, p. 176-246, saec. VIII (excerpta). Geneve, Bibl. de la Ville, m. I. 16 (97), saec. VIII (ps. 36 excerpta). Innsbruck, Universitat 39 (Schnals), fol. 1-362, saec. XV. Innsbruck, Universitat 62 (Wilten), fol. 1-66, saec. XII. Krakau, Staatsbibliothek 1313, fol. 1-523, an. 1421. Kremsmunster 39, saec. XIII (ps. 101-117). Kremsmunster 371, saec. XII (ps. 1-100). Kremsmunster 372, saec. XII (ps. 118-150). Linz, Studienbibl. 91-92 (Garsten), saec. XII (ps. 101-118 ; 119-150). Madrid, 74 (202 ; A 43), saec. XII (ps. 70-90). Mons, Bibl. de la Ville 13-160 (Bonne Esperance) fol. i25v-i26r,

382

Mons, Bibl. de la Ville 37-194 (Cambron), saec. XIV (ps. 6, 31, 37, 50,

383 384 385 386

Monte Cassino iio, fol. 222-227, saec. XI (excerpta).

Augsburg, Ordinariatsbibliothek 3, fol. 153V-202V, saec. XII (excerpta). Cambrai, Bibl. munic. 567, fol. m-112; 113V-114Y, saec. IX (ps. 36

excerpta).

fivREUx,



Archives diocesaines 1.

saec. XIII (ps. 150). 101, 129, 142, 30, 33). Namur,

Bibl. de la Ville 1 (S. Hubert), saec. IX.

Namur, Bibl. de la Ville 6 (S. Hubert), saec. XIII (ps. 1-20). Paris, Bibl. nat. 17451 (fol. 1-8) -f- nouv. acq. 1628 (fol. 15-16), saec.

VIII (fragm. enarr. in ps. 44-45 ; 72-73). Pars eiusdem codicis est membrum disiectum Bordeaux, Bibl. mun. 28 (n. 32 apud Wilmart), cfr. E. A. Lowe, Codices Catini Antiquiores, V, Oxoniae, 1950, n. 669. 387 Perugia, Capitol. 42 (ps. 6-73). 388 Reims, Bibl. munic. 134, fol. 48-119V, saec. XI. 389 Roma, Bibl. Vittorio Emmanuele, Sessor. 39, fol. 91-96, saec. XI (fragm. enarr. in ps. 144-145). 390 Sankt Florian 3, saec. XIV. 391 Schaffhausen, 15-17, saec. XI. 392 Siguenza, Catedral 33, saec. XIV-XV (ps. 1-50). 393 Wertheim, Evang. Kirchenbibl. 708 n. 1 (ps. 51-78). De homiliariis, uide etiam p. x adn. 3. (5) N. 224 (p. 305) : codex Parisinus B. N. lat. 1979 ; n. 323 (p. 306) : codex Sangallensis 317. Continent enim epitomen quam ex opere Augustini concinnauit Walafridus Strabo. Cfr L. C. Mohlberg, Kleine Notion %u einem „verschollenen” Psalmen-Kommentar Walahfrid Strabos, in Miscell. G. Mercati, II, Citta del Vaticano, 1946, p. 1-15.

VII

Primo loco memorantur codices quos adhibuerunt Maurini; eorum enim editionem (*) hie potissimum secuti sumus (2) : Abbatiae S. Audoeni Rotomagensis, qui annos fere 700 prae se ferunt (3). Beccensis Abbatiae Mss. eiusdem aetatis. Belgici codices, id est, uariantes lectiones per Louanienses theologos collectae. S. Benigni Diuionensis Mss. Bellouacensis Ecclesiae antiquissimus codex in postremos 50 psalmos (4). Christinae serenissimae Suecorum reginae unus septemdecim ex prioribus psalmis, id est a 34 ad 50 continens ; et alter posteriores triginta duos, a 119 scilicet ad 150 (5). Colbertini codices optimae notae. Corbeienses per totum hoc opus duo, et interdum plures in eosdem tractatus, plerique ante annos 800 scripti (6). Abbatiae de Cultura apud Cenomanos perantiquus codex in priores 50 psalmos (’). Ferrariensis abbatiae codex uiginti sex psalmos complectens, a 63 ad 98 (8). Floriacenses Mss. annorum circiter 700 (®). S. Mauri Fossatensis perantiquus Ms. in psalmos graduales (10). RR. PP. Fuliensium S. Bernardi Parisiensis Mss. duo, alter psal¬ mos sexdecim a 35 ad 50, alter octodecim continet, nempe a 101 ad 118 (1 11). Ecclesiae S. Gatiani Turonensis optimae notae codex in priores centum psalmos (12). Gemmeticensis abbatiae Mss. annorum fere 700 (13). Mss. S. Germani a Pratis in suburbio Parisiensi (14). (1) T. IV, ed. prior, Parisiis, 1681. (2) Cfr col. 1701 : Syllabus codicum ad quos recognitum est Augttstini opus in psalmos. — Attamen haud semper facile dictu quibusnam codicibus usi sint Maurini, cfr A. Wilmart, a. c., p. 312, adn. 9 ; R. C. Kukula, Die Mauriner Ausgabe des Augustinus, III, 1 (Sit^imgsber. Kais. Akad. d. Wissenscb. in Wien, Philos.-bist. Classe, CXXVIII, 5), p. 15-21 2 (ibid., CXXXVIII, 5), p. 53-57. (3) Rouen 457 (saec. XI) et 462 (saec. XII), ps. 101-150, ex abbatia S. Audoeni. Cfr R. C. Kukula, III, 2, p. 55 (ad num) et 54 (ad 4nm). (4) Videtur tertia pars cod. Parisiensis, B. N. nouv. acq. 2440, saec. XI-XII, qui nunc tantum continet p. 51-100. Cfr A. Wilmart, a. c., p. 307, n. 278 ;

; m,

R. C. Kukula, p. 56. (5) Vaticanus Reginensis 30, saec. XII (ps. 34-50), ex abbatia Humolariensi (Homblieres, Noyon); Vat. Reg. 102, saec. XII (ps. 119-150). Cfr R. C. Kukula, P- 53(6) Paris B. N. 12171-12183, saec. IX. Cfr A. Wilmart, p. 306, n. 260. Sed et aliis codicibus Corbeiensibus recentioribus usi sunt Maurini, cfr apparatum ad ps. 3, 1, 35 ; 90, serm. 1, 4, 48 ; 91, 10, 4 ; 120, 6, 11 ; 121, 5, 43 ; 126, 11, 3 ; 127, 12, 36 ; etc. (7) Le Mans 228, saec. XII. (8) ,,Perfractus et peruetustus Ms.”, iuxta Maurinos, cfr R. C. Kukula, p. 56. (9) Orleans 45-47 (42-44), saec. IX. (10) Paris B. N. 12.189, saec. X-XI (ps. 119-13 3). (11) Paris Bibl. Mazarine 598, saec. XIII (ps. 35-50); 602, saec. XII (ps. 101118). (12) Tours 294, saec. XI (ps. 1-50) ( ?). (13) Rouen 458-460, saec. XII ( ?). (14) Paris B. N. 11.634, saec. XII (ps. 1-41); 12.184, saec. XI (ps. 34-60); fortasse et alii.

VIII Lyrensis abbatiae codices (1). S. Michaelis in periculo maris (2). Nouiomensis ecclesiae Mss. qui 600 ad minus annos referunt. Pratellensis abbatiae codices ante annos item 600 scripti. Regius mirae magnitudinis et in duos nunc tomos diuisus liber (3). Ex abbatia S. Remigii Remensis plures in eosdem psalmos, quidam ante annos 500 alii ante 800 descripti (4). S. Theoderici prope Remos libri aliquanto recentioris aetatis (5). Vaticanae Bibliothecae codex in priores quadraginta nouem psal¬ mos. Vindocinensis abbatiae Mss. (6).

Item inspexerunt quosdam codices qui in suprascripto syllabo non memorantur : Claromontan us (7). Peruetustus Floriacensis Ms. (8). Laudunensis Ms. (9).

Quosdam inter antiquiores codices, qui Maurinis non innotuerunt, ipsi inspeximus et eorum uarias lectiones adnotauimus : * Orleans 192 (169) fol. 38, ex abbatia Floriacensi, saec. V-VI (10 11). Paris B. N. 9533, saec. VI (X1).

(1) Evreux, Archives diocesaines 1 ( ?). (2) Avranches 76, saec. XI-XII (ps. 1-50); 77, saec. XI-XII (ps. 101-150) ; 78, saec. XI (ps. 119-133), cfr R. C. Kukula, p. 54 (ad 4um et ad i2um). (3) Paris B. N. 1989, saec. XII. (4) Reims 90, saec. XII ex. (ps. 31-100); 91, saec. XII ex. (ps. 119-136), cfr R. C. Kukula, p. 54 (ad 9um uel iourn). Et alii antiquiores quos reperire non potuimus. (3) Reims 85, saec. IX (ps. 119-133); 86, saec. XI ex. (ps. 1-30), cfr R. C. Kukula, p. 54 (ad nom) et p. 55 (ad 4um). (6) Vendome 39, saec. XI (ps. 1-50) ? Cfr tamen lect. uar. ad ps. 134, 4, 29. (7) Clermont-Ferrant 26-27, saec. XIV (ps. 3-45 ; 46-79), cfr lect. uar. ad ps. 72 (titulum). Est conuentus Fratrum Praedicatorum. Fortasse idem est ac codex „Conuentus Sti Iacobi Dominicanorum”, qui a Maurinis memoratur, App. XV fol. 2b (R. C. Kukula, p. 5 5). (8) Autun 107, saec. VII (ps. 141-149) ( ?). Cfr lect. uar. ad ps. 144 (tit.). (9) Variae lectiones ad ps. 141-150 asseruantur in Bibliotheca Nationali Parisiensi. Apparatus Benedictinus XV, fol. 192-196 sub titulo „Notanda ex ms. Diuj Augustini Super Decern Vltimos psalmos Dauidis Collate ad Imp. Louaniensem, quod ms. est ecclesiae Cathedralis Laudunensis, datumq. a Didone episcopo Laudunensi qui florebat anno Dominj 886. ms. est in 40 pluribus efroribus et omissionibus refertum” (R. C. Kukula, p. 36). Cfr uar. lect. ad ps. 146, 8, 5. (10) E. A. Lowe, Codices Latini Antiquiores, I sqq., Oxoniae, 1935 sqq., n. 817 ; S. Brandt, Ver^eichnis der in deni Codex 169 von Orleans vereinigten Fragmente von Handschriften lateiniscber Kirchenschriftsteller (= Sit^ungsberichte Kais. Akad. der Wissensch. in Wien, pbilos.-hist. Classe, CX, 1, 1885), p. 9, n. 14.-Fragmentum praebet enarr. in ps. 5, 7, 7-44. (11) E. A. Lowe, n. 587. — Continet tan turn enarrationes prolixiores in ps. 29-36 ; breues explanationes dictatas in ps. 29-32 omittit. Lectiones uariantes ad enarr. in ps. 29, 30, 36 locupletissime adnotauimus ; ad ceteras enarrationes eas tantum quae maioris momenti uidentur ; attamen lectiones quae textum psalmorum respiciunt omnes in apparatu recepimus.

IX Geneve m. 1. 16 (97) (sermones), fol. 45-48, ex abbatia Luxouiensi, saec. VII (l). Vaticanus Latinus 5757, ex abbatia Bobbiensi, saec. VII (2). Vaticarms Latinus 5758 (sermones), fol. 100/103 ; I70v-i8iv; 192-199, ex abbatia Bobbiensi, saec. VI-VII (3). Vaticanus Latinus 4938, saec. VIII (4). Roma, Bibl. Vallicelliana B 3811 fol. 1-34, saec. VII (5). Roma, Bibl. Vallicelliana B 3811 fol. 113, saec. VI-VII (6). Vaticanus Ottobonianus 319 + Roma, Bibl. Vallicelliana B 3811 fol. 41-56, saec. VIII (7). Boulogne 27 (32) + Saint-Omer 150, ex abbatia S. Bertini, saec. VI-VII (8). Autun 107 (S. 129) -f- Paris B. N., nouv. acq. 1629 (fol. 15-16), saec. VI-VII (9).

Praeterea illas uarias lectiones uel in textum uel in apparatum assumpsimus quas ex homiliariis Florentinis, Venetis, Casinensibus adnotauerunt A. B. Caillau et B. Saint-Yves (10), necnon et (quod reuera maioris momenti est) titulos ab A. Wilmart ex quibusdam codicibus praesertim Italicis et Gallicis erutos (u). His ergo subsidiis instructi, nec nouam editionem quam criticam uocant edere licet. Huic lubidini hie quam minime indulgemus. Sufficere nobis oportet Maurinorum textum infra repetere quibusdam additis adminiculis, ut periti lectores iam (1) E. A. Lowe, n. **614. Pars est codicis Paris. B. N. 11641 et Petropolitani F. I. 1 —- Cfr R. Beer, Die Anecdota Borderiana augustiniseber Sermones (Sit^ungsberiebte Wien, CXIII, 2, 1886). — Fragmentum enarr. in ps. 36, sermo 1, 1-3, et centones ex serm. 2, 1-8. (2) E. A. Lowe, n. 34 ; cfr G. Mercati, "Prolegomena de fatis bibliothecae monasterii S. Columbani Bobiensis et de cod. Vatic, lat. 5757, Romae, 1934, p. 177-185. — Continet enarr. in ps. 119-140. Contulimus enarr. in ps. 135 ; ad ceteras enarrationes tantum adnotantur lectiones uariantes quae textum psalmorum respiciunt uel quae maioris momenti uidentur. (3) E. A. Lowe, n. 36. — Contulimus enarr. in ps. 49, 63, 83. (4) E. A. Lowe, n. 21. — Continet enarr. in ps. 61-70. Contulimus enarr. in ps. 65. (5) E. A. Lowe, n. 431. — Continet fragmenta enarrationum in ps. 60-70. Contulimus ps. 70, serm. 1, 14. (6) E. A. Lowe, n. 432. — Fragmentum enarr. in ps. 68, serm. 2, 6, 5-35. (7) E. A. Lowe, n. 67. Pars est codicis rescripti Montis Casini 271, E. A. Lowe, n. 375. — Continet fragmenta enarrationum in ps. 81-90 et 140-150 (cfr M. Inguanez, in Miscell. Casin., XI, 1932, p. 5-10). Contulimus ps. 83 et 84. (8) E. A. Lowe, n. 734. — Fragmentum enarr. in ps. 102, 12-13 et 103 serm. 2, 11 ; sermo 3, 5. In apparatum recepimus lectiones uariantes iuxta A. Wilmart, Restes d’un tr'es ancien mamiscrit de la bibliotheque de Saint-Bertin, in Bulletin bistorique trimestriel de la Socitte des Antiquaires de la Morinie, XIV, 1922-29, livraison 268 (1924), p. 287-296. (9) E. A. Lowe, n. 729. — Cfr R. P. Robinson, Manuscripts 27 {S. 29) and 107 (L. 129) of the Municipal Library of Autun, Roma, 1939, p. 5 5 sqq. ; tab. 40-55. — Continet Enarr. in ps. 141-149. Contulimus enarr. in ps. 141. Ceterarum enar¬ rationum tantum collegimus uarias lectiones maioris momenti uel quae pertinent ad textum psalmorum. (ic) PL, t. XLVII, col. 1193-1199, ad ps. 32 (enarr. II), 36 (serm. I), 83, 115. Attamen uariae lectiones longe maioris momenti quas praebent ad ps. 50, non ad Augustini enarrationem pertinent sed ad sermonem 138 sancti Caesarii Arelatensis. (n) Tradition eqs., p. 313-315 : Note sur les titres bistoriques livrespar les manuscrits.

X

animo complecti ualeant qualis foret editio uere critica quantaeque molis esset earn perficere. Maurini nempe innixi sunt codicibus Carolini aeui uel etiam recentioris aetatis, nec traditionem lateralem respexerunt ; nemoque eorum saeculo quaestionem satis intricatam textus psalterii quern Augustinus adhibuit, enucleare potuisset, cum et psalterium Veronense et fragmenta Sangallensia et Sinaitica nondum uulgata, immo nota nondum essent. Sane, ni fallimur, uariarum lectionum specimina, quae ex antiquioribus codicibus infra praebentur, si plenius colligerentur, mutationes maioris momenti in textum receptum non inducerent. Vtile tamen foret ad res grammaticas, ad ordinem uerborum, ad textum S. Scripturae accuratius statuendum. Et quando, quod non longius abfore speramus, Bedae et Flori Lugdunensis florilegia Augustiniana critice edentur (*), quan¬ do pergrandis operis S. Augustini breuiaria quoque diligentius excudentur, quae confecerunt Prosper Aquitanus et Walafridus Strabo (1 2)," quando homiliaria uetustiora, quae haud raro sua hauserunt ex Enarrationibus, plenius innotescentur (3), quando ipsi codices Enarrationum maturiori examini subicientur et legentur ex integro duo codices rescripti (4), quos explicandi occasio nobis data non fuit, tunc editionem tam perfectam quam pulcherrimi hi Augustini tractatus prorsus merentur, parare iuuabit. Interim hanc nouam Maurinorum editionem pro uiribus in melius mutare cupientes, aliquando, ubi locus erat, praedecessorum nostrorum adnotationes criticas forma breuiore et, ut speramus, distinctiore denuo excudimus. Etenim non tam raro euenit etiam eminentiores et artis criticae peritissimos uiros stilum Maurinorum haud bene intellegere (5). Perdifficile (1) A. Wilmart, La collection de Bede le Venerable sur T Apotre, in Rev. benedict., XXXVIII, 1926, p. 16-52 (excerpta ex Enarrationibus : p. 50) ; C. Charlier, La compilation augustinienne de Florus sur TApotre, in Rev. benedict., LVII, 1947, p. 132186 (excerpta ex Enarrationibus : p. 177 sq.) ; cfr I. Franssen, Les commentaires de Bede et de Florus sur T Apotre et saint Cesaire d’Arles, in Rev. benedict., LXV, 1955, p. 262-266. (2) Cassiodori Cotnplexiones in psalmos longius recedunt a uerbis Augustini et quod attinet ad textum psalmorum et quod attinet ad commentarium. -— Prosperi quae supersunt (nempe in psalmum C ad CL ; num et alias enarrationes in com¬ pendium redegerit, dubitauit A. Wilmart, Tradition eqs., p. 312, adn. 4 ; attamen saec. IX integrum opus inuenitur in monasterio Sangallensi teste Notgero Balbulo, De interpretibus diuinarum scripturarum, 2 — PL, 131, 995 C, et ex eo nonnullas sententias, ut uidetur, accepit Walafridus in suo breuiario, cfr G. Morin, in Rev. benedict., XLVI, 1934, p. 40) contulimus iuxta editionem J. B. Le Brun de Marette et D. Mangeant (Parisiis, 1771 [= PI, 51, 277-426]); attamen plene adnotauimus tantum has uarias lectiones quae textum psalmorum respiciunt. — De Walafridi opere uidesis L. C. Mohlberg, in Miscell. G. Mercati, II, Citta del Vaticano, 1946, p. 1-15. (3) Cfr A. Wilmart, Tradition eqs., p. 312 sq., adn. 10. (4) Vatic. Lat. 5757 ; Monte Cassino 271 (cfr supra p. ix, adn. 2 et 7). (5) Cfr exempli gratia A. Rahlfs, apud Rev. benedict., XLV, 1933, p. 21.

XI

enim est accuratius inuestigare quos codices, quas editiones ad unumquemque locum contulerint editores Benedictini. Codicum numeri, quos Benedictini singulis lectionibus saepius adsignant, plurimum in errorem abduxerunt etiam doctiores, qui numerorum summam conferentes cum syllabo codicum, putant uel paucos uel unum tantum superstitem codicem, immo uel nullum, aliam lectionem praebere. Pluries enim computandi sunt codices qui ab aliis editoribus adhibiti sunt, ut ipsi Maurini saepe monuerunt (1). De cetero, si lectionem non in manuscriptis, sed in editis tantum inuenerunt Maurini, semper in apparatu uel ad calcem uoluminis adnotant : Edd. uel Mss. omnes uel alia huiusmodi. Ex altera parte, quando adnotant plures Mss., non interpretari debes alios codices aliam praebere lectionem, sed Maurini, pluribus codicibus inspectis, iam certiores facti de ordine formaque uerborum, ceteros codices postposuerunt. Item Mss. sine addito saepius interpretandum est ‘aliquot codices’, minime uero aut rarius saltern ‘codices omnes’. Maurinos denique non omnes uarias lectiones in codicibus repertas in editione adnotasse iam sciunt omnes uiri eruditi; insuper non omnes codices quos adhibuerunt, ipsimet contulerunt, sed ut conferrent rogauerunt cooperatores plus minusque huius rei peritos, neque omnes codices qui in syllabo enumerantur, ex integro recognouerunt (2). Res cum ita sint, diu dubitauimus an apparatum Maurinorum ut iacet denuo typis mandaremus, quod nonnulli prudentiores nobis suaserunt. Si ad extremum aliam partem elegimus, prudens lector iudicare uelit, an nimis audacter mutauerimus quae fortasse emendatione non indiguissent. * *

*

Praeter uarias lectiones quas ex antiquioribus codicibus collegimus, ut supra monuimus, etiam contulimus locos quos excerpsit Eugippius (3). Minoris momenti uidentur quae ex Caesarii Arelatensis sermonibus selegere potuimus (4 * * *). Etsi ad uerum textum Augustini recognoscendum nihil adfert, at-

(1) Cfr exempli gratia syllabum codicum quos Maurini adhibuerunt pro tractatibus in Iohannis euangelium, t. Ill, i, col. 981. (2) Pressius haec inuestigauit R. C. Kukula, 0. c.. III. Theil (Sitymgsberichte Wien, CXXVII, 1892, 5 et CXXXVIII, 1898, 5). (3) Enarr. in ps. 10, 3 ; 44, 11-12; 80, 21-23 5 85» 17-19- Vltimum excerptum (ex enarr. in ps. no, 2) quod adnotat P. Knoll ad calcem editionis Eugippii (CSEL, IX, 1, 1885, p. 517 sq., cfr p. 1141) non est Augustini, sed — mirabile dictu — ex compendio quod concinnauit Prosper Aquitanus (= PL, 51, 321 B). (4) Plurima mutuatus est Caesarius ex Enarrationibus sed ea plerique Arelatensibus suis tantopere adcomodauit, ut saepe difficile statuendum sit quaenam uerba quasnamque sententias in suo codice Enarrationum legerit uel ex suo penu addiderit. Vide censuras et notas Germani Morin ad sermones Arelatensis (Corp. Christ., t. Cin-Civ, p. 93, 169, 220, 223, 260, 281, 507, 542, 545 sqq., 549, 558,628, 730, 815, 824 cet.)

XII

tamen breuem epitomam graecam in quadam catena saec. VI (*) hie praetereundam non duximus (* 1 2). In apparatu critico etiam adnotauimus uarias lectiones psalterii iuxta codices Veronensem et Sangallensem e-t Sinaiticum nuperrime repertum, quippe qui proxime accedunt ad textum quem in usum suum accepit Augustinus uel ipse emendauit ut accuratius redderetur LXX interpretatio graeca (3). Nonnullis fortasse superfluum uidebitur haec adnotare in editione textus S. Augustini. Fecimus tamen, ut facilius quisque perspiceret qua ratione uel hanc uel aliam uariarum lectionum in textu psalterii occurrentium praetulerimus. Haud semel enim hac in re a Maurinis discessimus quibus antiquo¬ rum psalteriorum latinorum tria tantum uel quattuor exemplaria innotuerunt et qui ideo Augustini scribendi rationem distincte discernere non potuerunt. « (1) Vatic. Graecus 1692, fol. 194. -—• Catena graecorwn Patrum in Euangelium secundum Marcum, auctore Victore Antiocheno. Edidit P. Possinvs, Romae, 1673, p. 319. Cfr B. Altaner, Augustinus in der griechischen Kirche bis auf Photius, in Historisches Jahrbuch, LXXI, 1952, p. 61. (2) A YrOZTINOY. Xpioros 6 0eos r/pdiv Aeyei, ndrep, el Bvvarov napeXdeTOJ an' ipov to norr/pior, yvcopll,cov on djonep rrjv oapKa TrpoaelXT]cj>ev, ovtco Kal tt)V rrjs oapKos Ikovolios Karf-bl^aro Xvrrrfv ‘ ov yap eKftvo Xeyopev onep ol oiperutoi vopfovoi, rovreanv ' on neplXvnos oil yeyovev 6 Kvpios rfpdiv. et yap tovto Xe^ojpev, rt Xoittov elirajpev npds aiirov 8id tov evayyeXLov doKovra ' ort nepiXvnos ear tv 77 Z^011 eats davdrov ; et yovv ivTavOa tovto Xeyaifiev, a vayK-rj Xoittov Kal OTav aKoveafiev on ’Irjoovs tKadevSe, Aeyetv ort ovk eVa0et)Se, /tat ovtws e/taerrov toiv yeypap.fj.eva>v 6pola>s apveladaj Kal (iBeteiv.

AVGVSTINI. „Christus Deus noster ait : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Significans sese, ut carnem suscepit, ita etiam uoluntarie carnis suscepisse maestitiam. Non enim illud dicimus quod haeretici existimant, hoc est: tristem non fuisse Dominum nostrum ; id enim si dixerimus, quid deinde dicemus ad eum per Euangelium aientem : Tristis est anima mea usque ad mortem ? Si enim hie illud, dicamus necesse deinde fuerit, ut cum audierimus dormiuisse Iesum, affirmemus, non dormiuisse ; similique modo unumquodque eorum quae scripta sunt, negemus ac reprobemus.” — Ita interpretatus est Possinus, addens : ,,quam uno simul loco reperire non potui”. Sed cfr Enarr. in ps. 93, 19, 64-73. (3) Psalterium Veronense legimus in pulcherrima editione Roberti Weber (Ee Psautier Romain et les autres ancienspsautiers latins, Rome, 1955) ; ad Sangallense contulimus editionem Albani Dold (Der Palimpsestpsalter im Codex Sangallensis 912, Beuron, 1933) ; Sinaitici denique psalterii nondum editi, plagulis photographicis usi sumus quas humanissime nobis subministrauit G. Garitte, qui fragmenta haec haud parua inter graecos orientalesque codices monasterii S. Catharinae in monte Sina ante aliquot annos feliciter detexit ( cfr A. Vaccari, in Augustinus Magister, III, Paris, 1954, p. 482). Codex accuratissime descripsit E. A. Lowe, An Unknown Eatin Psalter of Mount Sinai, in Scriptorium, IX, 1955, p. 177199. — Psalteriorum uariae lectiones semel adnotantur, nempe ubi prima enarratio in singulos psalmos prima uice unumquemque uersum adfert. Saepe neglegentur uariantes mere orthograficae, praesertim psalterii Sinaitici, qui permixte scribit u uel b, in fine uerborum m addit uel omittit. Ad titulos psalmorum tantum uariae lectiones psalterii Veronensis plene adferuntur, cum in Sinaitico saepissime, loco titulorum, summaria leguntur omnino diuersa (in pluribus concordant cum tertia serie argumentorum in psalmos, quam edidit D. De Bruyne, Prefaces de la Bible latine, Namur, 1920, p. 82-89). In Sangallensi omnes fere tituli desiderantur.

XIII

In his maxime nobis arridet sententia Donatiani De Bruyne, ut his ultimis annis praesertim ab Alberto Vaccari recognita et emendata est (x). Augustinus nempe usus est psalterio italico, et quidem mediolanensi antiquo, quod adportauerat in African!. Hoc psalterium nobis maxime innotuit per S. Ambrosium (1 2) ac per tres codices iam supra memoratos, maxi¬ me Veronensem (3). Hi testes, forma plus minusue pura (4), textum exhibent quern Augustinus adamussim emendare conatus est, ut quod attinet ad uestem latinam elegantior beret et praesertim ut sensui graeco pressius obtemperaretur. Post annum 415 uero magis atque magis lectiones psalterii Gallicani admisit. Numquam tamen a codicibus Enarrationum discessimus, nisi consuleretur consensu psalteriorum laudatorum tarn cum LXX quam cum aliis locis ubi S. Doctor eosdem uersus adfert, uel quando prorsus postulabatur ab ipso commentario (5 6). Si primum raro accidit, alterum saepius occurrit ; ambo, ut patet, in apparatu semper notantur. Item, Donatiani De Bruyne in pedes euntes (3), tarn in commentario (neque tamen singula loca in apparatu adnotauimus) quam in textu psalmorum, semper correximus ‘humih’are’, ‘humilfatio’ in ‘humilare’, ‘humilatio’, quae forma semper occurrit in psalteriis supra memoratis, et fere semper in omnibus antiquioribus codicibus quos contulimus. Videtur enim Augustinus hanc formam alteri praeferre (7). *

*

*

Hie subiungere iuuabit Possidii uerba in Elencho Operum S. Augustini : 1. Psalmi expositi a primo usque ad tricensimum secundum. Ex his in populo tractati sunt XVIII, XXI, (XXV), XXVI, XXVIIII, XXX, XXXI, XXXII.

(1) D. De Bruyne, Saint Augustin reviseur de la Bible, in Misce/l. Agostiniana, II, Roma, 1931, p. 521-606 ; de psalterio uide in primis p. 544-578 (efr B. Capelle, in Bull, d’ancienne literat. chret. latine, II, 1929-38, p. [95] — [98], n. 336) ; D. De Bruyne, Notes sur lepsautier de Saint Augustin, in Rev. benedict., XLV, 193 3, p. 20-28. G. Ongaro, Salterio Veronese e revisione agostiniana, in Biblica, XXXV, 1954. p. 443-474. A. Vaccari, Scritti di erudigione e di filologia, I, Roma, 1952, cap. X, p. 207-255 : I salteri di S. Girolamo e di d. Agostino ; Id., S. Augustin, S. Ambroise et Aquila, in Augustinus Magister, III, Paris, 1954, p. 471-482. (2) Cfr A. Nohe, Der Mailander Psalter, Freiburg, 1936, p. 6-102. (3) Cfr A. Vaccari, in Augustinus Magister, III, p. 471-478. (4) Psalterium Sinaiticum latinum proxime accedit ad Sangallense, etsi interdum solum inter psalteria latina textum praebet quern sequitur Augustinus, ex. gratia ps. 30, 5 ; 36, 37 ; 39, 11 ; 59, 14; 62, 7 ; 67, 1, 4, 8, 11, 14, 31 ; 78, 12 ; etc. (5) Cfr P. Capelle, Re texte du psautier latin en Afrique, Rome, 1913, p. 83-169 ; D. De Bruyne, d. Augustin reviseur, passim. (6) d. Augustin reviseur, p. 558-561. (7) Cfr D.DeBruyne, loc.cit. Amat etiam S. Augustinus antithesin inter ‘humilatus’ et flatus’, cfr u. gr. p. 476, 12, 30 ; 615, 23, 1/2 ; 1427, 3, 9 ; etc.

XIV 2. Item alii dictati, id est LXVII, LXXI, LXXVII, LXXVIII, LXXXII, LXXXVII, LXXXVIIII, CIIII, CV, CVII, CVIII, CV, CXI, CXII, CXIII, CXIIII, CXV (coniuncto sibi CXVI), CXVII, CXXXV, CL. 3. Reliquo omnes, excepto centensimo octauo decimo, in populo disputati sunt, numero nonaginta et septem. 4. Fiunt ergo omnes tractatus psalmorum in populo habiti numero CXXIII, quia centensimus uicensimus primus bis est expositus (1).

Augustinus opus suum in XV decadas distribuisse insinuat Cassiodorus (2) et post eum Walafridus Strabo (3). Etsi in nonnullis codicibus haec diuisio inuenitur (4), earn ab ipso Augustino originem ducere uerisimile non est. Enarrationes enim per decadas psalmorum distributae uolumina efficerent inter se quam maxime diuersa. Insuper operis descriptio in Possidii elencho huic sententiae minime fauet. In codicibus uel in editis quasdam praefatiunculas inuenies, saepe sub nomine ipsius Augustini, quae uero ei minime tribuendae sunt (5). Sunt enim prima et tertia ignoti quidem auctoris sed recentforis aetatis (6), altera uero quae et magis communis, est quaedam homilia S. Basilii in interpretatione Rufini (7). (1) Elenchus X, 4 — ed. A.

Wilmart,

in Miscell. Agostiniana, II, p. 181 sq. ; cfr

ibid., p. 297-300. (2) Expositio in psalterium, praefatio — PL, 70, 9 B. (3) Si tamen Caritica Dauidica (1. 8), prooemium metricum ad Walafridi com-

mentarium, eidem auctori tribuere uelis. G. Morin hos uersus Prospero uindicauit (La preface metrique au commentaire sur les psaumes de Prosper d’Aquitaine in Rev. benedict., XLVI, 1934, p. 36-40). At cfr L. C. Mohlberg, a. c., p. 12 sq. (4) A. Wilmart, Tradition eqs., p. 296 sq., adn. 7. (5) Praeter textum Cassiodori et uersus Cantica Dauidico et epistulam Francisci Petrarcae, tres praefationes ediderunt Maurini, fol. h sq. (PL, 36, 61 sqq.). (6) I., inc. Cum non solum diuinae ; inuenitur in editione Amerbachii (Basileae 1489) et in cod. Vniuersitatis Pragensis 2316 (XIII. D. 24) an. 1526-33. III., inc. Diuersa sunt genera prophetiae ; legitur in nonnullis codicibus inde a saec. XI. (7) Inc. Omnisscriptura diuinitus inspirata, PG, 31 1723 sq. ; editio critica : (D. De Bruyne), Prefaces de la Bible latine, Namur, 1920, p. 72 sq. ■—Alii nonnulli prologi in codicibus leguntur, cfr A. Wilmart, a. c., p. 300, adn. 3.

XV

TABVLA CHRONOLOGICA (*) Aetas

392 393-394

IO

(( 395, Martio 395, Martio, 23 395,Apr.Temp.Pasch. (( (( (( (( (( (( ((

395-4°5 15

20

« 396, 399, Aprili 403, Augusto 403, Aug. 25.Fer.III. « « « Fer.IV

«

25

2, Fer. IV 19, Fer. II 25, Dom. 1, Dom. 8, Dom.

post 410 (( « 4x1-413

45

(( (( « (( (( « (( (( (( «

(( (( «

18, 6 Ps. 2, 9.

32/33 ad sanctificandos nos ... ad regendos nos plures codd. iniustitia(m) k 9 tota] sex probae notae codd., tuta edd. clamaret ires codd.

31 Ps. 50, 11.

18, 2 iniquitatem] 26 minatur. Non

ENARR. IN PS. XLIV, 18-19

35

40

45

50

5

10

15

20

507

dicit : Ne auertas faciem tuam a me. Ergo : A uerte faciem tuam a peccatis meis ; nolo uideas peccata mea. Quia uidere Dei, animaduertere est. Ideo et iudex quod punit, animaduertere dicitur, id est, animum illuc aduertere ; intendere utique ad puniendum, quia iudex est. Sic est et iudex Deus. Auerte faciem tuam a peccatis meis. Tu ab ipsis faciem noli auertere, si uis ut Deus ab ipsis auertat faciem suam. Vide quomodo hoc offert Deo in ipso psalmo : Facinus meum ego, inquit, agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Hoc non uult esse ante Deum, quod uult esse ante se. Virga directionis, uirga regni tui. Nemo sibi multum de misericordia Dei ix 391 blandiatur ; uirga directionis est. Numquid dicimus, non esse misericordem Deum ? Quid misericordius eo, qui parcit tantum peccatoribus, eo qui in omnibus conuersis ad se non curat praeterita ? Sic eum dilige misericordem, ut uelis esse ueracem ; non enim misericordia potest illi auferre iustitiam, neque iustitia misericordiam. Interim quamdiu ille differt, tu noli differre ; quoniam uirga directionis, uirga regni ipsius. 19 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem ; propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Propterea unxit te, ut diligeres iustitiam, et odires iniquitatem. Et uide quomodo ait : Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. O tu Deus, unxit te Deus tuus. Deus ungitur a Deo. Etenim in latino putatur idem casus nominis repetitus ; in graeco autem euidentissima distinctio est, quia unum nomen est quod compellatur, et alterum ab eo qui compellat: Vnxit te, Deus. O tu Deus, unxit te Deus tuus, quomodo si diceret : Propterea unxit te, o tu Deus, Deus tuus. Sic accipite, sic intellegite, sic in graeco euidentissimum est. Ergo quis est Deus unctus a Deo ? Dicant nobis Iudaei. Scripturae istae communes sunt. Vnctus est Deus a Deo : unctum audis, Christum intellege. Etenim Christus a chrismate ; hoc nomen quod appellatur Christus, unctionis est. Nec in aliquo alibi ungebantur reges et sacerdotes, nisi in illo regno ubi Christus prophetabatur et ungebatur, et unde uenturum erat Christi nomen ; nusquam est alibi omnino, in nulla gente, in nullo regno. Vnctus est ergo Deus a Deo ; quo oleo, nisi spiritali ? Oleum enim uisibile in signo est, oleum in uisibile in sacramento est, oleum spirit ale intus est. Vnctus est nobis Deus, et missus est nobis; et ipse PL Deus ut ungeretur, homo erat; sed ita homo erat, ut Deus 506 esset; ita Deus erat, ut homo esse non dedignaretur : uerus homo, uerus Deus; in nullo fallax, in nullo falsus ; quia ubique

.

33 Ps. 26, 9.

40 Ps. 50, 5.

19, 19/20 in signum est olei inuisibilis ; in sacramento enim est duo codd. tus est] codd., oleum uisibile exterius est edd.

21 in-

508

ENARR. IN PS. XLIV, 19-20

25 uerax, ubique ueritas. Deus ergo homo, et ideo unctus Deus, quia homo Deus, et factus est Christus. 20 Hoc figurabatur in eo quod Iacob lapidem sibi ad caput posuerat, et dormierat; Iacob patriarcha lapidem sibi ad caput posuerat; dormiens autem, illo lapide ad caput posito, uidit apertis caelis scalam a caelo in terram, et angelos adscenden5 tes et descendentes ; hoc uiso euigilauit, unxit lapidem, et discessit. In illo lapide intellexit Christum, ideo unxit. Videte ex quo praedicatur Christus. Quid sibi uult ilia unctio lapidis, praesertim apud patriarchas, qui unum Deum colebant ? Factum est autem in figura, et discessum est. Non enim unxit 10 lapidem, et uenit illuc semper adorare, et sacrificia ibi facere. Expressum est mysterium, non inchoatum sacrilegium. Et uidete lapidem : Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hie factus est in caput anguli. Et quia caput uiri Christus, propterea lapis ad caput. Adtendite magnum sacramentum : lapis 15 Christus. Lapidem uiuum, ait Petrus, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum. Et lapis ad caput, quia caput uiri Christus. Et unctus lapis quia a chrismate dictus est Christus. Et uidentur scalae, reuelante Christo, a terra in caelum, uel a caelo in terram, et adscendentes et descendentes angeli. Quid 20 hoc sit, melius uidebimus, cum testimonium euangelicum ab n 392 ipso Domino commemorauerimus. Nostis quia Iacob ipse est Israel. Illi enim cum angelo luctanti et praeualenti, et benedicto ab eo cui praeualuit, nomen mutatum est, ut appellaretur Israel; sicut populus Israel praeualuit Christo, ut crucifi25 geret eum ; et tamen in his qui Christo crediderunt, ab ipso cui praeualuit, benedictus est. Sed multi non crediderunt, inde claudicatio Iacob. Benedictio et claudicatio. Benedictio in his qui crediderunt ; nam postea nouimus ex illo populo multos credidisse. Claudicatio autem in his qui non crediderunt. 30 Et quia plures non crediderunt, et pauci crediderunt, ideo ut fieret claudicatio, tetigit latitudinem femoris eius. Quid est latitudo femoris eius ? Multitudo generis. Videte ergo scalas illas : Dominus quando uidit Nathanaelem in euangelio ait : Ecce uere Israelita, in quo dolus non est. Sic enim dicitur de 35 ipso Iacob : Et erat Iacob sine dolo habitans in domo ; hoc reco¬ lens Dominus uidens Nathanaelem sine dolo de gente ilia et de populo illo : Ecce uere, inquit, Israelita, in quo dolus non est. Appellauit Israelitam, in quo dolus non esset, propter Iacob. Et ille Nathanael : Vnde me nosti ? Et Dominus : Cum PL 40 esses sub arbore pci uidi te; id est, cum esses in illo populo 5°7 sub lege constitutus, quae carnali umbra ilium populum protegebat, ibi te uidi. Quid est, ibi te uidi ? Ibi tui misertus

.

20, 1 efr Gen. 28, 11. 12 Ps. 117, 22. 13 efr 1 Cor. 11, 3. 15 1 Petr. 2, 4. 16 1 Cor. 11, 3. 18 efr Gen. 28, 12 ; Ioh. i, 51. 23 efr Gen. 32, 28. 34 Ioh. 1, 47. 35 Gen. 25, 27. 39/53 Ioh. 1, 48-51.

ENARR. IN PS. XLIV, 20-22

509

sum. Ille autem recordatus quod fuerat etiam sub arbore fici in ueritate, admiratus, quia putabat se a nemine uisum cum 45 ibi esset, confitetur et dicit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Quis hoc dixit ? Qui audierat quod uerus esset Israelita, et dolus in illo non esset. Et Dominus : Quia dixi tibi : Vidi te sub arbore fici, credidisti ; maiora horum uidebis. Loquitur cum Israel, cum Iacob, cum illo qui sibi lapidem ad caput po50 suerat. Maiora horum uidebis. Quae maiora ? Quia iam lapis ille ad caput est. Amen dico uobis, uidebitis caelum apertum, et angelos Dei adscendentes et descendentes super Filium hominis. Angeli Dei adscendant et descendant per scalas illas, fiat hoc in ecclesia. Angeli Dei annuntiatores sunt ueritatis : 55 adscendant et uideant : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Descendant, et uideant, quia Verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Adscen¬ dant, ut erigant magnos ; descendant, ut nutriant paruos. Vide adscendentem Paulum : Siue mente excessimus, Deo. Vide 60 descendentem : Siue temperantes sumus, uobis. Vide adscen¬ dentem : Sapientiam loquimur inter perfectos. Vide descenden¬ tem : Lac uobis potum dedi, non escam. Hoc fit in ecclesia : adscendunt et descendunt angeli Dei super Filium hominis ; quia sursum est Filius hominis, ad quern adscendunt corde, 65 id est caput eius ; et deorsum Filius hominis, id est corpus eius. Membra eius hie sunt, caput sursum est; adscenditur ad caput, descenditur ad membra. Christus ibi, Christus hie. Nam si ibi tantum, et hie non, unde uox ilia : Saule, Saule, quid me persequeris ? Quis enim illi in caelo molestus fuit ? 70 Nemo, nec Iudaei, nec Saulus, nec diabolus tentator; nemo ibi molestus illi; sed sicut in compage corporis humani pede calcato lingua clamat. 21 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem ; propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Locuti sumus de uncto Deo, hoc est de Christo. Non potuit apertius dici, nomen Christi, quam ut diceretur unctus Deus. Quomodo 5 speciosus forma prae filiis hominum sic unctus oleo exsultationis prae participibus suis. Qui enim participes eius ? Filii hominum ; quoniam et ipse Filius hominis particeps factus est mortalitatis illorum, ut faceret eos participes immortalitatis suae. 22 Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis. Odores boni a uestimentis tuis. Vestimenta eius sunt sancti eius, electi eius, tota ecclesia eius, quam sibi sicut uestem exhibet, sine macula et ruga; propter maculam, abluens in 5 sanguine ; propter rugam, extendens in cruce. Inde bonus odor qui significatur nominatis quibusdam aromatis. Audi

.

9-

.

55 lob. 1, 1.14. 59 11 Cor. 5, 13. 22, 4 efr Eph. 5, 27.

61 1 Cor. 2, 6 et 3, 2.

68 Act. 9, 4.

393

510

10

15

20

25

30

ENARR. IN PS. XLIV, 22-23

Paulum ilium minimum, fimbriam de uestimento quod tetigit mulier in fluxu sanguinis, et sanata est; audi ilium dicentem : Christi bonus odor sumus in omni loco, et in Us qui salui fiunt, PL et in Us qui pereunt. Non dixit : Bonus odor in iis qui salui 5°8 fiunt, et malus odor in iis qui pereunt; sed : Quod ad nos adtinet, bonus odor sumus, et in iis qui salui fiunt, et in iis qui pereunt. Saluum fieri hominem bono odore non est improbabile neque incredibile ; perire autem hominem bono odore, quae ratio est ? Magna uis, magna ueritas ; etsi capi non potest, ita est. Nam ut noueritis quia difficile capitur, statim subiecit : Et ad haec quis idoneus ? Quis intellegat homines mori bono odore ? Tamen aliquid dicam, fratres. Ecce ipse Paulus praedicabat euangelium; multi ilium amabant praedicatorem euangelii, multi ilJi inuidebant ; qui ilium amabant, bono odo¬ re saluabantur ; qui illi inuidebant, bono odore peribant. Ideo et pereuntibus non malus odor, sed bonus odor. Ideo enim magis illi inuidebant, quia tarn bona in illo gratia praeualebat : nemo enim inuidet misero. Erat ergo gloriosus in praedicatione uerbi Dei, et uiuens secundum regulam illius uirgae directionis ; et diligebant eum qui in illo diligebant Christum, qui sequebantur bonum odorem ; diligebat amicum sponsi sui ipsa sponsa, quae dicit in Canticis canticorum : Post odorem unguentorum tuorum curremus. Illi autem quanto magis eum uidebant in gloria praedicationis euangelii et in uita inculpabili, tanto magis inuidia torquebantur, et occidebantur bono odore. 23 Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectauerunt te filiae regum. Domos eburneas, domos magnas, domos regales, quasuis elige, delectauerunt inde Christum filiae regum. Vis domos eburneas spiritaliter accipere ? Magnas domos, et magna tabernacula Dei, corda sanctorum, ipsosque reges regentes carnem, subiugantes sibi turbas humanarum affectionum, castigantes corpus, et seruituti subicientes, accipe, quia inde delectauerunt eum filiae regum. Etenim omnes animae quae illis praedicantibus et euangelizantibus natae sunt, filiae regum sunt ; et ecclesiae filiae apostolorum, filiae regum sunt. Ille est enim Rex regum / illi autem reges de quibus dictum est : Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Praedicauerunt uerbum ueritatis, et genuerunt ecclesias, non sibi, sed illi. Ad hoc sacramentum pertinet quod scriptum est in lege : Si mortuus fuerit frater, accipiat uxorem eius frater eius, et suscitet semen fratri suo. Accipiat

.

5

10

13

7 cfr Matth. 9, 20. 13 Matth. 19, 28.

9

18

11 Cor. 2, 15. Deut.

25,

28

Cant. 1, 3.

23,

12 Apoc.

19, 16.

5.

22, 27/28 odorem diligebant amicum sponsi sui, ipsa sponsa yu Jectauerunt a k (cfr l. 29/30)

23, 2 te de-

ENARR. IN PS. XLIV, 23-24

511

uxorem frater eius, et suscitet semen, non sibi, sed fratri suo. n 394 Dixit Christus : Die fratribus meis. Dixit in psalmo : Narrabo 20 nomen tuum fratribus meis. Mortuus est Christus, resurrexit, adscendit, absentauit se corpore : susceperunt fratres eius uxo¬ rem eius, praedicatione euangelii generaturi filios, non per seipsos, sed per euangelium, propter nomen fratris. In Christo enim Iesu, inquit, per euangelium, ego uos genui. Itaque susci23 tantes semen fratri suo, quotquot genuerunt, non paulianos aut petrianos, sed christianos nominauerunt. Videte si non iste sensus uigilat et in his uersibus. Cum enim diceret : a domibus eburneis, dixit de regalibus, amplis, pulchris, leni- pl bus, qualia sunt corda sanctorum, subiecit : Ex quibus te 5°9 30 delectauerunt filiae regum, in honore tuo. Filiae quidem re gum, filiae apostolorum tuorum ; sed in honore tuo, quia semen illi suscitauerunt fratri suo. Ideo ipsos quos suscitauerat fratri suo Paulus, cum uideret currere ad nomen suum, exclamauit : Numquid Paulus crucifixus est pro uo33 bis ? Quid enim ait lex ? Et habeat natus nomen defuncti. Defuncto nascatur, defuncti nomine appelletur. Seruat hoc legitimum Paulus ; uolentes appellari ex nomine suo, reuocat : Numquid Paulus pro uobis crucifixus est ? Ad defunctum adspicite : Numquid Paulus pro uobis crucifixus est? Et quid 40 ergo ? Quando illos generasti, quid si nomen tuum illis imposuisti ? Non. Ait enim : Aut in nomine Pauli baptizati estis ? Delectauerunt te filiae regum in honore tuo. Tenete, seruate in honore tuo. Hoc est habere uestem nuptialem, illius honorem, illius gloriam quaerere. Intellegite etiam filias 45 regum, ciuitates quae crediderunt in Christum, et a regibus conditae sunt ; et a domibus eburneis, diuitibus, superbis, elatis. Filiae regum delectauerunt te in honore tuo ; quia non quaesierunt honorem patrum suorum, sed quaesierunt honorem tuum. Ostendatur mihi Romae in ho30 nore tanto templum Romuli, in quanto ibi ostendo memoriam Petri. In Petro quis honoratur, nisi die defunctus pro no¬ bis ? Sumus enim christiani, non petriani. Etsi nati per fratrem defuncti, tamen cognominati nomine defuncti. Per ilium nati, sed illi nati. Ecce Roma, ecce Carthago, ecce aliae et 55 aliae ciuitates filiae regum sunt; et delectauerunt regem suum in honore ipsius ; et ex omnibus fit una quaedam regina. 24 Quale carmen nuptiale ? Ecce inter cantica hilaritatis plena, procedit et ipsa sponsa. Sponsus enim ueniebat, ipse describebatur, in ilium erat omnis intentio nostra ; procedat et ista. Adstitit regina a dextris tuis. Quae a sinistris, 3 non regina. Stabit enim quaedam et a sinistris, cui dicetur :

,

19 Matth. 28, 10. 24, 4 adstit a

19/20 Ps. 21, 23.

23 1 Cor. 4, 15.

34 1 Cor. 1, 13.

512

ENARR. IN PS. XLIV, 24-25

Vade in ignem aeternum. A dextris autem stabit, cui dicetur : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. Adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. Vesti10 tus reginae hums quis est ? Et pretiosus est, et* uarius est : sacramenta doctrinae in linguis omnibus uariis. Alia lingua afra, alia syra, alia graeca, alia hebraea, alia ilia et ilia : faciunt istae linguae uarietatem uestis reginae huius. Quomodo autem omnis uarietas uestis in imitate concordat, sic et omnes 15 linguae ad unam fidem. In ueste uarietas sit, scissura non sit. Ecce uarietatem intelleximus de diuersitate linguarum et uestem intelleximus propter unitatem ; in ipsa autem uarie¬ tate aurum quod est ? Ipsa sapientia. Quaelibet sit uarietas ^ 395 linguarum, unum aurum praedicatur : non diuersum aurum, 20 sed uarietas de auro. Eamdem quippe sapientiam, eamdem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant. Varietas in linguis, aurum in sententiis. 25 Alloquitur propheta reginam istarn (libenter enim illi PL cantat), et unumquemque nostrum ; si tamen nouerimus ubi 5*° sumus, et ad illud corpus pertinere conemur, et fide et spe pertineamus uniti in membris Christi. Nos enim alloquitur : 5 Audi, filia, et uide. Alloquitur earn tamquam unus de patribus, quia filiae regum sunt ; etsi alloquatur propheta, etsi alloquatur apostolus, tamquam filiam (sic enim dicimus, patres nostri prophetae, patres nostri apostoli; si nos illos ut patres, illi nos ut filios), et uox una paterna alloquitur unicam 10 filiam : Audi, filia, et uide. Prius audi, postea uide. Ventum est enim ad nos cum euangelio, et praedicatum est nobis quod nondum uidemus, et audiendo credidimus, credendo uidebimus ; sicut dicit ipse sponsus apud prophetam : Populus quem non cognoui, seruiuit mihi ; in obauditu auris oboediuit 15 mihi. Quid est : in obauditu auris ? Quia non uidit. Viderunt Iudaei, et crucifixerunt ; non uiderunt gentes, et crediderunt. Veniat regina de gentibus in uestitu deaurato, circumamicta uarietate ; ueniat ex gentibus, ueniat circumamicta omnibus linguis, in unitate sapientiae ; dicatur ei : Aiidi filia, et 20 uide. Si non audieris, non uidebis. Audi ut mundes cor fide, sicut apostolus ait in Actibus Apostolorum : Fide mundans corda eorum. Ad hoc enim audimus quod credamus, antequam uideamus, ut credendo cor mundemus, unde uidere possimus. Audi, ut credas, munda cor fide. Et cum cor mundauero, quid 25 uidebo ? Beati mundo corde, quia ipsi Deum uidebunt. Audi, filia, et uide ; et inclina aurem tuam. Parum est

*

24, 6 Matth. 25, 34.41.

25,13 Ps. 17, 45.

9 uariegata a (cfr Capelle, Psautier, p. 94) 25, 26 inclina] domino add. k

21 Act 15, 9.

11

25

Matth. 5, 8.

uariis] uarians quidam codd.

ENARR. IN PS. XLIV, 25-27

513

audUumiliteraudi: Inclina aurem tuam. Et obliuiscere popuium tuum et domum patris tui. Erat populus quidam, et domus patris quaedam, in qua nata es, populus 30 Dabylomae, habens regem diabolum. Vndecumque uenerunt gentes, a patre diabolo uenerunt ; sed patri diabolo renuntiauerunt. Obliuiscere popuium tuum et domum patris tui .y oedam te llle genuit, cum peccatricem fecit; pulchram te iste regenerat qui lustificat impiam. Obliuiscere popu35 lum tuum et domum patris tui. 26 Quoniam concupiuit rex speciem tuam. Quam speciem, nisi quam ipse fecit ? Concupiuit speciem Cuius speciem / Peccatricis, iniquae, impiae, quails erat apud patrem diabolum, et apud popuium suum ? Non, sed de qua 5 dicitur . Quae est ista quae adscendit dealbata ? Antea ergo non erat alba, postea dealbata. Quia si fuerint peccata uestra sicut phoemcium, tamquam niuem dealbabo. Concupiuit rex speciem tuam. Quis rex ? Quia ipse est Deus tuus. Iam uide si non debes dimittere patrem tuum ilium, et popu10 lum tuum ilium, et uenire ad regem istum, Deum tuum : Deus tuus est, rex tuus est. Rex tuus, et ipse est sponsus tuus. Regi nubis Deo, ab illo dotata, ab illo decorata, ab illo redemta, ab 1II0 sanata. Quidquid habes unde illi placeas, ab illo habes. 27 Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus Ipsum regem tuum Deum tuum adorabunt filiae Tyri m muneribus. Filiae Tyri, filiae gentium : a parte ad totum. Tyrus uicina huic terrae ubi prophetia erat, significa5 bat gentes credituras Christo. Inde erat ilia Chananaea, quae pnmo cams est appellata. Nam ut noueritis quia inde erat, euangelium sic loquitur : Secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea de finibus illis egressa clamabat, et cetera quae ibi narrantur. Quae primo canis erat apud patrem suum 10 et in populo suo, daman do et ueniendo ad istum regem, decora facta credendo in ilium, quid meruit audire ? 0 mulier, magna est fides tua. Concupiuit rex speciem tuam. Et adora¬ bunt eum filiae Tyri in muneribus. Quibus muneri¬ bus ? Sic ad se uult ueniri rex iste, et thesauros suos impleri 15 uult; et ipse donauit unde impleantur, et a uobis impleantur. Veniant, inquit, adorent eum in muneribus. Quid est, in mu¬ neribus ? Nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur ; sed the-

.

.

26, 5 Cant. 8, 5. 19-21.

6

Isai. 1, 18

27, 7/12 Matth. 15, 21-28

17 Matth. 6,

26, 1 quoniam] adest fl, quia k speciem tuam] g (ut uidetur), specie tua a k 8 deus] opt. codd. cum a, tuetur De Bruyne, Rev. bened. 1933, p. 22, dominus deus cet. codd. edd. fx cum et k 27, 9 alt. quae] quia omnes fere codd. 10 in populo suo] sed iidem codd. 10/11 decora facta] decorum facientem iidem codd. 15 et uobis (uel nobis) implentur plures codd.

514

ENARR. IN PS. XLIV, 27-28

saurizate uobis thesauros in caelo, ubi neque fur neque tinea 20 cor rump it. Vbi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Venite cum muneribus : Date eleemosynas, et omnia munda sunt uobis. Venite cum muneribus ad eum qui dicit : Misericordiam uolo magis quam sacrificium. Ad illud templum quod erat ante umbra futuri, ueniebatur cum tauris et arietibus, 25 cum hircis, cum diuersis quibusque animalibus aptis ad sacrifi¬ cium, ut in illo sanguine aliud fieret, aliud significaretur. Modo iam ipse sanguis, quern figurabant ilia omnia, uenit ; uenit rex ipse, et ipse munera uult. Quae munera ? Eleemosynas. Ipse est enim iudicaturus, et ipse munera imputabit quibus30 dam. Venite, inquit, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. Quare ? Esuriui, et dedistis mihi manducare ; sitiui, et dedistis mihi bibere ; nudus fui, et uestistis me ; hospes, et adduxistis me ; infirmus et in carcere, et uisitastis me. Haec sunt munera in quibus adorant 35 filiae Tyri regem; quia cum dicerent: Quando te uidimus ? ille qui et sursum est et deorsum, propter adscendentes et descendentes : Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fe¬ ci stis. 28. Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Et quae sunt filiae Tyri, et quomodo adorabunt eum in muneri¬ bus, planius illud uoluit dicere : Vultum tuum deprecabuntur diuites plebis. Hae filiae Tyri adorantes in muneri5 bus, diuites sunt plebis, quos ille alloquitur amicus sponsi: Prae¬ cipe diuitibus huius mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto diuitiarum ; sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum ; diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Adorent in muneribus, sed non per10 dunt ; securi ponant ubi semper inueniant. Thesaurizent sibi PL fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram ui- 512 tam. Adorando in muneribus, uultum tuum depr ecabuntur. Ad ecclesiam enim concurrunt, et ibi eleemosynas faciunt. Ne extra fiant, id est, ne extra positi fiant, in eccle15 sia faciant. Vultus enim sponsae huius et reginae proderit facientibus. Propterea illi qui res suas uendebant, uultum regi¬ nae huius deprecantes in muneribus ueniebant ; et ea quae portabant, ad pedes apostolorum ponebant. Feruebat dilectio in ecclesia, uultus erat reginae ecclesia, uultus erat reginae p 397 20 obsequium filiarum Tyri, id est, diuitum adorantium in mu¬ neribus. Vultum tuum deprecabuntur diuites plebis. Et qui deprecabuntur uultum, et cuius uultum deprecabun21 Luc. ii, 41. 22 Os. 6, 6; Matth. 9, 13. 28, 5/12 1 Tim. 6, 17-19. 17 cfr Act. 4, 34

29 alt. ipse] ipsa quidam codd. ■codd. 28, 4 omnes diuites /3

30/38 Matth. 25, 34-40.

29/30 quibusdam] quibus dicit duo ex iisdem k

ENARR. IN PS. XLIV, 28-31

515

tur, omnes una sponsa, omnes una regina, mater et filii simul totum ad Christum pertinens, ad caput pertinens. 14.15.

. ^ed quia hunt ista opera et istae eleemosynae ad iactantiam hominum, inde dicit ipse Dominus : Cauete facere iustitiam uestram coram hominibus ut uideamini ab eis. Quomodo autem et publice debent fieri propter uultum sponsae, ait : 5 Luceant opera uestra coram hominibus, ut uideant bona facta uestra, et gloriflcent Patrem uestrum qui in caelis est, non ut gloriam uestram quaeratis in operibus bonis quae publice facitis, sed ut gloriam Dei. Et quis nouit, inquit, utrum gloriam Dei quaero, an gloriam meam ? Quia do pauperi, uideor ; quo 10 animo dem, quis uidet ? Sufficiat tibi qui uidet; file uidet qui retribuet. Intus amat qui intus uidet; intus amat, intus ametur qui interiorem facit et ipsam pulchritudinem. Noli quasi oculis exterioribus delectari, quia uideris, et quia laudaris ; adtende quid hie sequatur : Omnis gloria eius filiae regis 15 intrinsecus. Extrinsecus non solum uestis est aurea et uaria, sed intus pulchram nouit, qui speciem eius amauit. Quae sunt interiora pulchritudinis ? Conscientiae. Ibi uidet Christus, ibi amat Christus, ibi alloquitur Christus, ibi punit Christus, ibi coronat Christus. Sit ergo eleemosyna tua in occulto, quia 20 omnis gloria eius filiae regis intrinsecus. In fimbriis aureis, cir cum ami eta uarietate. Pulchritudo in¬ trinsecus ; in fimbriis autem aureis uarietas linguarum, doctrinae decus. Ista quid prosunt, si non sit pulchritudo ilia in¬ trinsecus ? 30 Afferentur regi uirgines post earn. Vere factum est. Credidit ecclesia, facta est ecclesia per omnes gentes. Modo quemadmodum concupiscunt uirgines placere illi regi ? Vnde incitantur ? Quia praecessit ecclesia. Afferentur regi 5 uirgines post earn ; proximae eius afferentur tibi. Non enim quae afferuntur alienae sunt, sed proximae eius, ad earn pertinentes. Et quia dixit : regi, ad eum conuersus dixit : tibi : pr oximae eius afferentur tibi. 31 Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Templum regis ipsa ecclesia, intrat in templum ipsa ecclesia. Vnde construitur templum ? De hominibus qui intrant in templum. Lapides uiui qui sunt, 5 nisi fideles Dei ? Adducentur in templum regis. Sunt pl enim uirgines extra templum regis, haereticae sanctimonia- 513 les; sunt quidem uirgines, sed quid proderit eis nisi adducantur in templum regis ? Templum regis in imitate est; tem¬ plum regis non est ruinosum, non discissum, non diuisum.

.

16.

.

29, 2 Matth. 6, 1.

29, 14 regum ducentur

k

5 Matth. 5, 16.

20/21 fimbris a, frinbeis k postea k 31, 1 afferentur] a

21 uariegata a k,

om.

30, 1 et 5 ad¬

516

17.

18.

ENARR. IN PS. XLIV, 31-33

10 Iunctura lapidum uiuentium caritas est. Adducentur in templum regis. 32. Pro patribus tuis nati sunt tibi jilii. Nihil euidentius. Adtendite iam ipsum templum regis, quia inde loquitur propter unitatem diffusam toto orbe terrarum ; quia illae quae uirgines esse uoluerunt, nisi adducantur in templum 5 regis, sponso placere non possunt. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Genuerunt te apostoli : ipsi missi sunt, ipsi praedicauerunt, ipsi patres. Sed numquid nobiscum corporaliter semper esse potuerunt ? Etsi unus ipsorum dixit : Cupio dissolui, et esse cum Christo multo magis optimum est ; manere 10 in came necessarium propter uos. Dixit hoc quidem, sed quam- m 398 diu hie manere potuit ? Numquid usque ad hoc tempus ? numquid usque in posterum ? Ergo illorum abscessu deserta est ecclesia ? Absit. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Quid est : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ? 15 Patres missi sunt apostoli, pro apostolis filii nati sunt tibi, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt ? Ipsa ecclesia patres illos appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non ergo te putes desertam, quia non uides Petrum, 20 quia non uides Paulum, quia non uides illos per quos nata es ; de prole tua tibi creuit paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem ter ram. Vide templum regis quam late diffusum est ; ut nouerint uirgines quae non adducuntur in templum regis, 25 non se ad istas nuptias pertinere. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem ter ram. Haec est catholica ecclesia : filii eius constituti sunt principes super omnem terrain, filii eius constituti sunt pro patribus. Agnoscant qui praecisi sunt, ueniant ad unita30 tern, adducantur in templum regis. Templum suum Deus ubique collocauit, fundamenta prophetarum et apostolorum ubique firmauit. Filios genuit ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terrain. 33. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi. Quid ergo prodest confiteri, et extra templum confiteri ? Quid prodest pirecari, et in monte non precari ? Voce 5 mea, inquit, ad Dominum clamaui, et exaudiuit me de monte sancto suo. De quo monte ? De quo dictum est : Non potest ciuitas abscondi supra montem constituta. De quo monte ? Quern uidit Daniel ex paruo lapide creuisse, et fregisse omnia regna terrarum, et impleuisse omnem faciem terrae. Ibi ado32, 8 Phil. 1, 23.24. 33, 1 nomini tuo

g k

33, 4Ps. 3, 5. 2 generatione]

OMatth. 5, 14.

a f$,

progenie

k

8 efr Dan. 2, 35.

ENARR. IN PS. XLIV, 33-XLV, 1

517

10 ret qui uult accipere, ibi petat qui milt exaudiri, ibi confiteauult sibi ignosci. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. Quia et in ilia uita aeterna non erit iam quidem gemitus peccatorum, sed tamen in diuinis laudibus supernae illius ac perpetuae ciuita- PL 15 tis non deerit sempiterna confessio tantae felicitatis. Ipsi enim 5M emit at 1, cui alius psalmus cantat : Gloriosa dicta sunt de te, emit,as Dei ; ipsi sponsae Christi, ipsi reginae filiae regis, et coniugi regis ; quia principes eius sunt memores nominis eius in omni generatione et generatione, id est, quamdiu transeat 20 hoc saeculum, quod multis generationibus agitur, gerentes pro ilia caritatis curam, ut de isto saeculo liberata in aeternum Deo conregnet; propter hoc eidem ipsi confitebuntur populi in aeternum, conspicuis et manifestis illic cor dibus omnium perfecta caritate luminosis, ut se uniuersam plenissime noue25 rit, quae hie in multis suis partibus occulta sibi est. Vnde admonemur ab apostolo nihil ante tempus iudicare, donee ueniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifeslet cogitationes cordis, et sit laus unicuique a Deo. Ipsa enim sancta ciuitas sibi quodammodo confitebitur, cum populi 30 eius quibus constat, ipsi ciuitati confitebuntur in aeternum ; ut ex nulla parte se lateat, nullo in se exsistente cuius aliquid lateat. IN PSALMVM XLV ENARRATIO. SERMO

AD

PLEBEM.

1. Iam Caritati uestrae quaedam sicut notissima loquimur, in quibus immorari non debemus ; quia ea quae scitis, breuiter commemorari debent. Filios Core nos esse intellegamus. Commemoro enim uos scientes. Core interpretari caluitium ; Do5 minumque nostrum, quoniam in Caluariae loco crucifixus est, adduxisse sibi multos, tamquam illud granum, quod nisi mortificatum esset, solum remaneret; et eos qui adducti sunt, appellatos filios Core. Hoc in mysterio. Ceterum fuerunt nescio qui filii Core illo tempore, quando ista cantabantur; sed spii° ritus nos uiuificare debet, non littera uelare. Nos ergo hie intellegamus, et uidete si ea quae sequuntur, id est, quae habet psalmi ipsius contextus, congruunt nobis ; et inuenimus hie nos, si tamen inhaereamus membris eius, cuius cor¬ poris caput in caelo est, ex ilia passione adscendens, ut eos 1C Ps. 86, 3.

2C efr 1 Cor. 4, 5.

XLV, 1, C efr Ioh. 12, 24.

9 efr 11 Cor. 3, 6.

XLV, 1, 5 quoniam] codd., significare qui edd. 5/6 est adduxisse sibi] eodd., adduxit edd. 10 uelare] necare dub. /x, at efr l. 19/21

518

ENARR. IN PS. XLV, 1-3

15 qui in humilitate iacebant, secum in ubertate adducat, fructum ferentes in tolerantia. Dictum est autem : In finem pro filiis Core, pro occultis, psalmus. Occultum est ergo ; sed ille ipse qui in Caluariae loco crucifixus est, nostis quia uelum discidit, ut templi secreta patescerent. Proinde 20 quia crux Domini nostri clauis fuit, qua clausa aperirentur, credamus adfuturum eum nobis, ut ista occulta reuelentur. In finem quod habet, semper Christum intellegere debemus. Finis enim legis Christus, ad iustitiam omni credenti. Finis autem dicitur, non quia consumit, sed quia perficit. Nam et PL 25 finitum cibum dicimus qui manducabatur, et finitam tunicam 5*5 quae texebatur : illud ad consumtionem, hoc ad perfectionem. Quia ergo ultra quo tendamus non habemus, cum ad Christum peruenerimus, ipse cursus nostri finis dicitur. Nec putare debemus, quia cum ad ilium peruenerimus, aliquid am30 plius debemus niti ut et ad Patrem perueniamus. Hoc enim putauit et Philippus, cum ei dixit : Domine, ostende nobis Pa¬ trem, et sufjficit nobis. Cum dicit : sufficit nobis, finem quaerit satietatis et perfectionis. Et ille : Tanto, inquit, tempore uobiscum sum, et non cognouistis me ? Philippe, qui uidet me, uidet 35 et Patrem. In illo ergo habemus Patrem, quia ipse in Patre, et Pater in ipso, et ipse et Pater unum sunt. 2 Quid igitur hie admonet qui cantat, ubi uocem nostram agnoscere debemus, si tamen huius uocis affectum habemus ? Deus noster refugium et uirtus. Sunt quaedam refugia ubi non est uirtus, quo quisque cum fugerit, magis infirmatur 5 quam confirmetur. Confugis, uerbi gratia, ad aliquem in saeculo magnum, ut facias tibi potentem amicum ; refugium tibi uidetur. Tanta tamen huius saeculi incerta sunt, et ita potentum ruinae quotidianae crebrescunt, ut cum ad tale refu¬ gium perueneris, plus ibi timere incipias. Antea enim causae 10 tuae tantum timebas ; cum uero ad talem refugeris, et de illo tibi timebis. Multi enim cum ad talia refugia confugissent, cadentibus ilhs ad quos confugerant, et ipsi quaesiti sunt; quos nemo quaereret, si non ad talia confugissent. Non est /* 400 refugium nostrum tale, sed refugium nostrum uirtus est. Cum 15 illuc confugerimus, firmi erimus. 3 Adiutor in tribulationibus quae inuenerunt nos nimis. Multae sunt tribulationes, et in omni tribulatione ad Deum confugiendum est ; siue sit tribulatio in re familiari, siue sit in salute corporis, siue de periculo carissimorum, siue 5 de aliqua re ad huius uitae sustentaculum necessaria, omnino aliud refugium non debet esse homini christiano quam Saluator eius, quam Deus eius, quo cum confugerit, fortis sit.

.

.

19 efr Matth. 27, 51. 17 occultes a

23 Rom. 10, 4.

3, 1 nos inuenerunt k

31 Ioh. 14, 8.9.

35 efr Ioh. 10, 30

ENARR. IN PS. XLV, 3-4

10

15

20

25

30

35

40

45

519

Non enim ipse in se fortis erit, aut sibi ipse fortitudo erit; sed ille illi fortitudo erit, qui refugium eius factus est. Verumtamen, carissimi, inter omnes tribulationes humanae animae, nulla est maior tribulatio quam conscientia delictorum. Namque si ibi uulnus non sit, sanumque sit intus hominis quod conscientia uocatur ; ubicumque alibi passus fuerit tribula¬ tiones, illuc confugiet, et ibi inueniet Deum. Si autem ibi requies non est propter abundantiam iniquitatis, quoniam et ibi Deus non est, quid facturus est homo ? quo confugiet, cum coeperit pati tribulationes ? Fugiet ab agro ad ciuitatem, a publico ad domum, a domo in cubiculum, et sequitur tribula¬ tio. A cubiculo iam quo fugiat non habet, nisi in interius cubile suum. Porro si ibi tumultus est, si fumus iniquitatis, si flamma sceleris, non illuc potest confugere ; pellitur inde, et cum inde pellitur, a seipso pellitur. Et ecce hostem suum inuenit, quo confugerat ; seipsum quo fugiturus est ? Quocumque fugerit, se trahit post se ; et quocumque talem traxerit se, cruciat se PL de se. Ipsae sunt tribulationes quae inueniunt hominem ni- 5i mis ; acerbiores enim non sunt; tanto non sunt acerbiores, quanto non sunt interiores. Videte, carissimi, cum ligna deiciuntur et probantur a fabris, aliquando in superficie uidentur quasi laesa et putria ; faber autem inspicit tamquam medullam interiorem ligni, et si sana interius ligna cognouerit, promittit ea in aedificio duratura; nec ualde erit de superficie laesa sollicitus, quando id quod interius est sanum renuntiat. Porro homini interius conscientia non inuenitur ; quid igitur prodest, si quod est exterius sanum est, et putrefacta est medulla conscientiae ? Artae istae et uehementes omnino, et sicut psalmus ipse ait, nimiae tribulationes sunt; tamen et in his adiutor factus est Dominus dimittendo peccata. Iniquorum enim conscientias non sanat nisi indulgentia. Si enim magnas tribulationes habere se dicit debitor fisci confessus, et intuens angustias rei familiaris suae, cum se uidet non posse esse soluendo ; propter imminentes omni anno compulsores, tribulationes magnas se pati dicit, nec usquam respirat nisi in spe indulgentiae rerum terrenarum ; quanto magis debitor poenarum de abundantia delictorum, quando reddet quod debet de mala conscientia, quando si reddiderit ipse perit ? Hoc enim debitum reddere, poenas luere est. Restat ergo ut de ipsius indulgentia securi esse possimus ; si tamen accepta in¬ dulgentia non rursus ad debita contrahenda redeamus. 4. Isti ergo filii Core fortasse intelleguntur esse illi, quibus locutus est Petrus in Actibus Apostolorum, cum intenti facti n 401 essent ad mirabilia aduentus Spiritus sancti, cum omnes in 24 se] codd., talem add. edd. 25 de se. ipsae] codd., sed a seipso edd. 27/28 deasciantur edd. 39 confessus] pauci codd. edd., confossus uel confusus uel compulsus alii 43 regum terrenorum plures codd.

520

ENARR. IN PS. XLV, 4-5

quos uenerat linguis omnibus loquerentur. Annuntiauit enim illis Christum, eum qui tanta potuisset mittendo Spiritum sanctum. Illi quern ipsi crucifixerant manibus suis, cogitantes quam contemtibilis esset, cum ab eis occideretur, quam altus et excelsus apud Deum factus esset, qui Spiritu sancto idiotas impleret, et linguas infantium faceret disertas, compuncti 10 corde, dixerunt : Quid faciemus ? Istae erant nimiae tribulationes, quae illos inuenerant. Non enim ipsi inuenerunt peccatasua,sed inuenta in eis sunt commemoratione apostolorum. Ideo inuenerunt illos tribulationes, non ipsi inuenerunt tribulationes. Nam quando sine alicuius admonitione ipse homo 15 considerat factum suum, et rogat Deum, quid dicit ? Tribulationem et dolorem inueni, et nomen Domini inuocaui. Alia est ergo tribulatio quam tu inuenis, alia quae te inuenit. In utraque tamen siue quae te inuenit, siue quam tu inuenis, ut utramque depellat, ille rogandus est qui est adiutor in tribu20 lationibus. Nam et ille cum inueniret, hoc dixit : Et nomen Domini inuocaui / et hi in tribulationibus, a quibus se inuen- PL tos esse dixerunt, hoc dixerunt : Deus noster refugium et 517 uirtus, adiutor in tribulationibus quae inuenerunt nos nimis. Sed quia adiutor factus est, unde factus est ? 25 Compuncti, inquit, corde dixerunt : Quid faciemus ? Tamquam magna desperatione. Ille tantus est, quern nos occidimus, nos ubi erimus ? Et Petrus : Agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi, et dimittuntur uobis peccata uestra. Nihil enim hoc peccato grauius co30 gitare potuerunt. Quod grauius peccatum aegri, quam medici interfectio ? quid grauius potest aeger facere, quam si medicum suum occidat ? Cum hoc dimittitur, quid non dimittitur ? Ab illo ergo cui dictum est : Refugium et uirtus, acceperunt magnam securitatem. Baptizetur unusquisque uestrum 35 in nomine Domini nostri Iesu Christi : in illius nomine quern occidistis, baptizamini, et dimittuntur uobis peccata uestra. Medicum uel postea cognouistis, iam securi bibite sanguinem quem fudistis. 5* Denique accepta tanta securitate, quid dicunt ? Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra. Paulo ante solliciti, subito securi, ex tribulationibus nimiis in magna tranquillitate positi. Dormiebat enim illis Christus, 5 ideo turbabantur ; excitatus est Christus, sicut modo audiuimus in euangelio, imperauit uentis, et quieuerunt. Quoniam Christus in cuiusque corde per fidem est, significatum est nobis, quia eius cor tamquam nauis in huius saeculi tem5

3.

4, 15 Ps. 114, 3.4.

25/36 Act. 2, 4.37.38.

4, 8 sancto] suo codd. 5, 2 timebitis a cuiuscumque edd. fidem non est edd.

5, 6 cfr Matth. 8, 24-26.

dum conturbata fuerit

g

k

7

ENARR. IN PS. XLV, 5-6

521

pestate turbatur, qui fidem suam obliuiscitur, tamquam 10 Christo dormiente turbatur; excitato autem Christo, fit tranquillitas. Denique et ipse Dominus quid ait ? Vbi est fides uestra ? Excitatus Christus excitauit fidem, ut quod in naui factum erat, fieret in cordibus eorum. Adiutor in tribulationibus quae inuener unt nos nimis ; id egit ut ibi 15 esset tranquillitas magna. 6. Videte ipsam tranquillitatem : Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Tunc non timebimus. Quaeramus fx 402 montes translatos ; et si inuenire potuerimus, manifestum 5 est quia ipsa est securitas nostra. Dominus quippe dixit discipulis : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Toilere et mittere in mare, et fiet. Forte monti huic de seipso dixit ; dictus est enim mons : Erit in nouissimis temporibus manifestus mons Domini. Sed iste mons super alios 10 montes collocatus est ; quia et apostoli montes, portantes montem hunc. Ideo sequitur : Erit in nouissimis temporibus, manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium. Transcendit ergo cacumina montium omnium, et in cacumine omnium montium collocatus est ; quoniam montes sunt an15 nuntiantes montem. Mare autem significat hoc saeculum, in cuius maris comparatione tamquam terra uidebatur gens Iu- PL daeorum. Non enim idololatriae amaritudine tegebatur, sed 518 erat tamquam arida amaritudine gentium tamquam mari circumdata. Futurum erat ut turbaretur terra, id est ilia ipsa 20 gens iudaea, et transferrentur montes in cor maris, id est primo ipse mons magnus paratus in cacumine montium. Deseruit enim gentem iudaeam, et factus est in gentibus ; translatus est de terra ad mare. Transferentibus quibus ? Apostolis, quibus dixerat : Si habueritis fidem in uobis tam25 quam granum sinapis, dicetis monti huic : Toilere et mittere in mare, et pet; id est, per fidelissimam uestram praedicationem fiet ut mons iste, hoc est ego ipse praedicer in gentibus, glorificer in gentibus, agnoscar in gentibus, et fiat quod de me praedictum est : Populus quern non cognoui, seruiuit mihi. Quando 30 autem et illi montes translati sunt ? Et hoc indicet nobis scriptura Dei. Quando apostolus praedicabat Iudaeis, respuerunt uerbum, et ait apostolus Paulus : Ad uos missi eramus, sed quia respuistis uerbum Dei, imus ad gentes. Translati sunt montes in cor maris. Vere enim gentes crediderunt montibus, 35 ut in corde maris essent montes illi; non sicut Iudaei, de qui¬ bus dictum est : Populus hie labiis me honor at, cor autem eorum 11 Luc. 8, 25. Act. 13, 46. 6, 2 transferens

6, 6 Matth. 17, 19. 11 Isai. 2, 2. 30 Isai. 29, 13 ; Matth. 13, 8.

k

3 in corde

a

k

29 Ps. 17, 45.

32

522

ENARR. IN PS. XLV, 6-7

longe est a me. Hoc enim et de Nouo Testamento promittit Dominus, per prophetam dicens : Dabo leges meas in cor dibus eorum. Hae leges, haec praecepta per apostolos indita omnium 40 gentium fidei et credulitati, montes dicti sunt translati in cor maris. Tunc nos non timebimus. Qui non timebimus ? Illi qui compuncti surnus corde, ne fieremus de numero reproborum Iudaeorum, tamquam ramorum fractorum. Crediderunt enim quidam illorum, et adhaeserunt apostolis praedicantibus. Ti45 meant ergo illi quos deseruerunt montes ; nos a montibus non recessimus ; et quando translati sunt in cor maris, secuti sumus. 7 Quid iam sequitur ex eo quod translati sunt montes in cor maris ? Adtendite et uidete ueritatem. Haec enim quando dicebantur, obscura erant, quia nondum contigerant ; nunc autem quis iam facta non cognoscat ? Liber tibi sit pagina 5 diuina, ut haec audias ; liber tibi sit orbis terrarum, ut haec uideas. In istis codicibus non ea legunt, nisi qui litteras nouerunt ; in toto mundo legat et idiota. Quid ergo factum est, dum translati sunt montes in cor maris ? Sonuerunt et turbatae sunt aquae eius. Quando praedicabatur euange10 lium : Quid est hoc ? Peregrinorum daemoniorum uidetur iste m 403 annuntiator esse ; hoc Athenienses. Ephesii autem quo tumultu occidere apostolos uoluerunt, quando in theatro pro Diana sua tantum strepitum fecerunt, ut clamarent : Magna Diana Ephesia ? Inter quos fluctus et sonitus maris non time15 bant, qui ad refugium illud confugerant. Denique apostolus PL Paulus uolebat intrare in theatrum, et a discipulis reuocatus 519 est, quia necessarium erat adhuc ut in carne maneret propter ipsos. Sed tamen sonuerunt et turbatae sunt aquae eius ; conturbati sunt montes in fortitudine eius. 20 Cuius ? Numquidnam maris, an potius Dei, de quo dictum est : Refugium et uirtus, adiutor in tribulationibus quae inuenerunt nos nimis ? Turbati enim sunt mon¬ tes, id est potestates huius saeculi. Alii sunt enim montes Dei, alii sunt montes saeculi : montes saeculi, quibus caput diabo25 lus ; montes Dei, quibus caput Christus. Sed per istos montes turbati sunt illi montes. Tunc dederunt uoces contra christianos, quando turbati sunt montes sonantibus fluctibus ; et montes sunt turbati, et factus est magnus terrae motus cum motu aquae. Sed cui haec ? Ciuitati illi fundatae super pe30 tram. Sonant aquae, turbantur montes, annuntiato euangelio. Quid tu ciuitas Dei ? Audi quod sequitur.

.

38 Ierem. 31, 33 ; Hebr. 8, 10.

7, 10 Act. 17, 18

13 Act. 19, 28.

44 quidam illorum] om. codd. fere omnes adhaeserunt] accesserunt iidem codd. apostoli quidam codd. praedicantibus] om. codd. fere omnes 7, 9/10 subaudi : ,dixeruni’ 19 conturbate k fortitudinem a eius] diapsalma add. a 26 uoces] leges quidam codd.

ENARR. IN PS. XLV, 8-9 8.

523

Fluminis impetus laetificant ciuitatem Dei.

Cum turbantur montes, cum saeuit mare, non deserit Deus ciuitatem suam per impetus fluminis. Qui sunt isti impetus fluminis ? Inundatio ilia Spiritus sancti, de qua Dominus dice-

bat : Si qms sitit, ueniat et bibat; qui credit in me, fiumina aquae uiuae fluent de uentre eius. Ergo haec flumina fluebant de uentre Pauli, Petri, Iohannis, aliorum apostolorum, aliorum euangelistarum fidelium. Haec flumina cum fluerent ab uno flumine, multi impetus fluminis laetificant ciui10 tatem Dei. Nam ut noueritis hoc de Spiritu sancto dictum, 111 eodem euangelio consequenter dicit euangelista : Hoc autem dicebat de Spiritu, quern accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum. erat glorificatus. Glorificato Iesu post resurrectionem, 15 glorificato post adscensionem, die Pentecostes uenit Spiritus sanctus, impleuit credentes, locuti sunt linguis, praedicare euangelium coeperunt gentibus. Hinc ciuitas Dei laetificabatur, dum mare turbaretur sonitu aquarum suarum, dum mon¬ tes conturbarentur quaerentes quid agerent, quomodo nouam 20 doctrinam pellerent, quomodo christianorum genus de terra eradicarent. Contra quern ? Contra fluminis impetus laetificantes ciuitatem Dei. Hinc etiam ostendit de quo flumine diceret, quia spiritual sanctum significabat: Fluminis impe¬ tus laetificant ciuitatem Dei. Et quid sequitur ? 25 S anctificauit tabernaculum suum Altissimus. Si 5

ergo sequitur sanctificationis nomen, manifestum est fluminis illos impetus de Spiritu sancto intellegendos, quo sanctificatur omnis pia anima credens in Christum, ut fiat ciuis ciuitatis Dei. 9 Deus in medio eius et non commouebitur. Saeuiat mare, conturbentur montes : Deus in medio eius et PL non commouebitur. Quid est : in medio eius ? Tam- 52° quam Deus in uno loco stet, et circumdent eum qui credunt

.

in eum. Ergo ambitur loco Deus, et lata sunt quae circum- n 404 dant, in angusto est qui circumdatur? Absit. Nihil tale cogitetis de Deo, qui nullo capitur loco, cui sedes est conscientia piorum ; et ita sedes Dei est in cordibus hominum, ut si homo ceciderit a Deo, Deus in se maneat, non quasi cadat, non in10 ueniendo ubi sit. Magis enim te subleuat, ut in illo sis, quam in te incumbit, ut si te subduxeris, cadat. Ille si se subduxerit, cades tu ; tu te si subduxeris, non cadet ille. Quid ergo est: Deus in medio eius ? Hoc significat quod aequus est om¬ nibus Deus, et personas non accipit. Quomodo enim illud quod 5

8, 5/14 Ioh. 7, 37-39.

15 cfr Act. 2, 4.

8,1 laetificant] codd. cum LXX, laetificat edd. cum a (3, laetificans k tur edd. 25 sanctificabit /3 k 9, 1 et] codd., om. edd. cum a jj

k

2 conturbanLXX et Vulg.

524

ENARR. IN PS. XLV, 9-10

15 in medio est, paria habet spatia ad omnes fines ; ita Deus medius esse dicitur, aequaliter omnibus consulens. Deus in medio eius et non commouebitur. Vnde non commouebitur ? Quia in medio eius Deus. Adiuuabit earn Deus uultu suo. Ille est adiutor in tribulation'ibus, quae 20 inuenerunt nos nimis. Adiuuabit earn Deus uultu suo. Quid est : uultu suo ? Demonstratione sua. Quomodo se demonstrat Deus, et uultum eius uideamus ? Iam commemoro, didicistis praesentem Deum, didicimus per opera. Quando ab illo aliquid adiutorii accipimus, ita ut omnino non 25 dubitemus a Domino nobis esse concessum, uultus Dei nobis¬ cum est. Adiuuabit earn Deus uultu suo. 10. Conturbatae sunt gentes. Et quomodo conturbatae ? utquid conturbatae ? Vt deicerent ciuitatem Dei, in cuius medio Deus ? ut euerterent tabernaculum sanctificatum, quod adiuuat Deus uultu suo ? Non. Sed iam salubriter 5 conturbatae gentes. Quid enim sequitur ? Et inclinata sunt regna. Inclinata, inquit, sunt regna, iam non erecta, ut saeuirent ; sed inclinata, ut adorarent. Quando in¬ clinata sunt regna ? Quando factum est quod praedictum est in alio psalmo : Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes 10 seruient ei. Quae res fecit ut inclinarentur regna ? Quae res, audi : Dedit uocem suam Altissimus, et mota est terra. Arreptitii idolorum tamquam ranae de paludibus personabant, tanto tumultuosius, quanto sordidius de luto et caeno. Et quid strepitus ranarum ad tonitrua nubium ? Inde 15 enim dedit uocem suam Altissimus, et mota est terra : tonuit de nubibus suis. Quae sunt nubes eius ? Apostoli eius, praedicatores eius, de quibus intonabat praeceptis, coruscabat miraculis. Ipsi nubes qui et montes : montes propter altitudinem et firmitatem, nubes propter pluuiam 20 et ubertatem. Irrigauerunt enim terram nubes istae, de qui¬ bus dictum est : Dedit uocem suam Altissimus, et mota est terra. De his enim nubibus minatur cuidam uineae sterili, unde translati sunt montes in cor maris : Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super earn imbrem. Hoc 25 impletum est in eo quod commemorauimus, quando translati sunt montes in cor maris ; quando dictum est : Ad uos missi eramus, sed quia respuistis uerbum Dei, imus ad gentes ; im¬ pletum est : Mandabo nubibus meis, ne pluant super earn im- pl brem. Denique ipsa gens Iudaea modo sic remansit, tamquam 52* 30 uellus siccum in area. Nam et hoc nostis contigisse in quodam 10, 9 Ps. 71,

18 adiuuauit

23 Isai. 5, 6.

II.

a

cum LXX et Vulg. commota k

ea

k

19 uultu] inclinate k

26 Act. 13, 46.

29 cfr Iudic. 6, 37.38.

aspectu 10, 5 et] om. a g k 7 saeuirent] codd., superbirent edd. 11

a (pr. m.) k,

ENARR. IN PS. XLV, 10-12

525

miraculo. Area sicca erat, uellus solum madebat, sed pluuia in uellere non apparebat. Sic et sacramentum Noui Testamenti non apparebat in gente Iudaeorum. Quod illic uellus, hie uelum ; uelatum enim erat sacramentum in uellere. In area 35 uero, in omnibus gentibus patet euangelium Christi; pluuia rmanifesta est, nuda est gratia Christi, non enim tegitur uelamento. Vt autem exiret inde pluuia, expressum est uellus. Per pressuram enim a se excluserunt Christum, et Dominus iam de nubibus suis compluit aream, uellus siccum remansit. 40 Inde ergo dedit uocem suam Altissimus de istis nubi¬ bus, per quam uocem regna inclinarentur et adorarent. 11 D ominus uirtutum nobiscum, susceptor noster Deus I a cob. Non quicumque homo, non potestas quaelibet, non denique angelus, non aliqua creatura, siue terrena, siue caelestis, sed Dominus uirtutum nobiscum, susceptor 5 noster Deus lac oh. Qui misit angelos, uenit post angelos, uenit ut ei seruirent angeli, uenit ut homines faceret aequales angelis. Magna gratia. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Dominus uirtutum nobiscum. Quis Dominus uirtu¬ tum nobiscum. Si Deus pro nobis, inquam, quis contra 10 nos ? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omni¬ bus tradidit ilium, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit ? Ergo securi simus, in tranquillitate cordis nutriamus bonam conscientiam de pane Domini. Dominus uirtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Quanta15 cumque sit infirmitas tua, uide quis te suscipiat. Aegrotat nescio quis, adhibetur medicus ; susceptum suum dicit medicus aegrotum. Quis eum suscepit ? IUe. Magna spes salutis, magnus medicus eum suscepit. Quis medicus ? Omnis medicus praeter ilium homo est ; omnis medicus qui uenit ad infir20 mum, alia die infirmari potest, praeter ilium. Susceptor noster Deus Iacob. Fac te infantem paruulum omnino, quales a parentibus suscipiuntur. Qui enim non suscipiuntur, exponuntur; qui suscipiuntur, nutriuntur. Putasne sic te suscepit Deus, quomodo infantem te suscepit mater tua ? 25 Non sic, sed in aeternum. Tua enim uox est in illo psalrno : Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumsit me. Susceptor noster Deus Iacob. 12 Venite et uidete opera Domini. Iam de hac susceptione quid fecit Dominus ? Animaduerte orbem terrarum, ueni et uide. Si enim non uenis, non uides ; si non uides, non credis ; si non credis, longe stas ; si credis, uenis ;

.

.

11, 10 Rom. 8, 31.32.

2 quoniam 10 yex omnis teyyae Deus. Non enim illi sufficit unam gentem habere sub se ; ideo tantum pretium ex latere dedit, ut emeret orbem terrarum. Rex magnus super omnem ter¬ rain. 5, Subiecit plebes nobis et gentes sub pedibus nostris. Quas subiecit, et quibus ? Qui sunt qui loquuntur ? Forte Iudaei ? Plane si apostoli, plane si sancti. His enim Deus subiecit plebes et gentes, ut hodie honorentur in genti- pl 5 bus, qui a suis ciuibus occidi meruerunt ; quomodo Dominus 527 eorum occisus est a ciuibus, et honoratur a gentibus, crucifixus a suis, adoratur ab alienis, sed pretio factis suis. Ideo enim emit nos, ut alieni ab eo non essemus. Putas ergo uoces esse apostolorum: Subiecit plebes nobis et gentes sub 10 pedibus nostris ? Nescio. Mirum si apostoli tarn superbe loquerentur, ut gauderent gentes esse positas sub pedibus suis, id est christianos sub pedibus apostolorum. Etenim gaudent nos secum esse sub pedibus illius qui mortuus est pro nobis. Nam sub pedes Pauli currebant, qui uolebant esse 4, 5 cfr Act. 4, 34.

8 Matth. 28, 37.

9/10 Ps. 46, 8.

4, 1 dominus] a cum LXX, deest g, deus k (s. /.) excelsus] a, deest g, summus k 3 rex] a cum LXX, et praem. k (deest g) omnes deos k 5, 1 populos plebes a pr. manu, plebes del. alt. m., populos g k 7 pretio] sanguinis add. aliquot codd. factis suis] codd. Er., sanguinis sui Lou.

532

ENARR. IN PS. XLVI, 5-7

15 Pauli; et dicebat eis: Numquid Paulus fro uobis crucifixus est? Quid ergo hie ? quid accepturi sumus ? Subiecit flebes nobis et gentes sub fedibus nostris. Omnes pertinentes ad hereditatem Christi in omnibus gentibus sunt, et omnes non pertinentes ad hereditatem Christi in omnibus gentibus 20 sunt; et uidetis sic exaltari in nomine Christi ecclesiam Christi, ut omnes nondum credentes in Christo, sub pedibus iaceant christianorum. Quanti enim modo currunt ad eccle¬ siam nondum christiani, rogant auxilium ecclesiae ; subueniri sibi temporaliter uolunt, etiamsi in aeternum nobiscum 25 regnare adhuc nolunt. Cum omnes quaerunt auxilium eccle¬ siae, et qui nondum sunt in ecclesia, nonne subiecit flebes et gentes sub fedibus nostris ? 5. 6 Elegit nobis hereditatem suam, sfeciem Jacob quam dilexit. Pulchritudinem quamdanr Iacob elegit nobis hereditatem suam Iacob. Duo fratres erant Esau et Iacob ; inutero matris ambo confligebant, et de conflictu uiscera ma5 terna quatiebantur ; et ibi cum duo essent, electus est minor, et praepositus est maiori, et dictum est : Duo fofuli sunt in utero tuo, et maior seruiet minori. Per omnes gentes maior, per omnes gentes minor ; sed minor in bonis christianis, electis, piis, fidelibus ; maior in superbis, indignis, peccatoribus, con10 tumacibus, sua peccata defendentibus magis quam confitentibus, qualis etiam ipse populus Iudaeorum fuit, ignorans Dei iustitiam, et suam uolens constituere. Sed quia dictum est : Maior seruiet minori, manifestum est quia piis subdentur impii, et humilibus subdentur superbi. Prior natus est Esau, et 15 posterior natus est Iacob ; sed qui posterius natus est, praelatus est primo nato, qui per gulam perdidit primogenita sua. Sic habes scriptum : Desiderauit lenticidam, et ait illi frater eius : Si uis ut dem tibi, da mihi frimogenita tua. Ille plus amauit quod carnaliter concupierat, quam quod spiritaliter prius 20 nascendo meruerat ; et deposuit primogenita sua, ut manducaret lenticulam. Lenticulam autem inuenimus cibum esse Aegyptiorum, nam ibi abundat in Aegypto. Vnde magnifica- ^411 tur lenticula alexandrina, et uenit usque ad terras nostras, quasi hie non nascatur lenticula. Ergo desiderando cibum 25 aegyptium, perdidit primatum. Sic et populus Iudaeorum, de quo dictum est : Conner si sunt corde in Aegyftum, lenticulam PL quodammodo desiderauerunt, et primatum perdiderunt. Ele- 528 git nobis hereditatem suam, sfeciem Iacob quam dilexit. 6. 7 Adscendit Deus in iubilatione. Ipse ille Deus

.

.

5,15 i Cor. 1, 13. 6, 6 Gen. 25, 23. 25. 3°‘342(5 Act. 7, 39. 6. 2 dilexit] diapsalma add. a

11 efr Rom. io, 3.

17 efr Gen.

ENARR. IN PS. XLVI, 7-8

5

10

15

20

25

30

35

3

533

noster Dominus Christus adscendit in iubilatione. Dominus in uoce tub a 6. Adscendit. Quo, nisi quo scimus ? Quo eum Iudaei non sunt secuti, nec oculis. In cruce enim exaltatum irriserunt, in caelum adscendentem non uiderunt. A dscendit Deus in iubilatione. Quid est iubilatio, nisi admiratio gaudii, quae uerbis non potest explicari ? Quomodo admirati sunt gaudentes discipuli, uidentes ire in caelum quern planxerunt mortuum ; reuera gaudio huic uerba non sufficiebant, restabat iubilare quod nemo poterat explicare. Ibi erat et uox tubae, uox ilia angelorum. Dictum est enim : Sicut tuba exalta uocem tuam. Praedicauerunt angeli adscensionem Domini ; uiderunt discipulos adscendente Domino haerentes, admirantes, stupentes, nihil dicentes, sed corde iubilantes ; et uox iam tubae in clara uoce angelorum : Viri Galilaei, quid statis ? Hie est Iesus. Quasi illi non scirent quia ipse esset Iesus. Ante se paulo ante eum non uiderant ? secum loquentem non audierant ? Nempe non solum speciem uide¬ runt praesentis, sed et membra contrectauerunt. Ipsi ergo nesciebant quod ille esset Iesus ? Sed admiratione ipsa prae gaudio iubilationis, tamquam mente alienatis, loquuntur an¬ geli : Ipse est Iesus. Quasi: Si creditis illi, ille est quo crucifixo nutauerunt uobis pedes, quo occiso et sepulto spem uobis perdidisse putabatis ; ecce ipse est Iesus. Adscendit ante uos ; sic ueniet quemadmodum eum uidetis euntem in caelum / tollitur quidem corpus ab oculis uestris, sed non separatur Deus a cordibus uestris ; uidete adscendentem, credite in absentem, sperate uenientem, sed tamen per misericordiam occultam etiam sentite praesentem. Ille enim qui adscendit in caelum, ut tolleretur ab oculis uestris, promisit uobis dicens : Ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi. Merito et apostolus sic nos alloquebatur : Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis. Sedet super [caelos Christus, et longe sunt caeli, et ipse qui ibi sedet prope est. Dominus in uoce tubae. Ergo uos filii Core, iam si intellexistis uos, et inspicitis hie uos, et uos gaudetis, quia uidetis hie uos. 8* Psallite Deo nostro, psallite. Quern tamquam hominem irriserunt qui a Deo alienati sunt, psallite Deo nostro. Non enim homo tantum, sed et Deus. Homo ex semine Dauid, Deus Dominus Dauid, ex Iudaeis carnem habens : quorum patres, ait apostolus, et ex quibus Christus secundum carnem. Ex Iudaeis ergo Christus, sed secundum carnem. Quis autern iste Christus, qui est ex Iudaeis secundum carnem ? Qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Deus ante carnem, 7, 8 efr Act. 1, 9. 30 Matth. 28, 20.

12 Isai. 58, 1. 32 Phil. 4, 5.6.

16/25 Act. 1, 11. 18 efr Luc. 24, 39. 8, 3 efr Rom. 1, 3. 5/8 Rom. 9, 5.

7, 13 uiderunt discipuli adscendentem dominum quidam codd.

534 io

15

ENARR. IN PS. XLVI, 8-10

Deus in carne, Deus cum carne. Nec solum ante carnem Deus, sed ante terram Deus, unde facta est caro ; nec tantum anter terrain Deus, unde caro facta est, sed etiam ante caelum Deus, quod prius factum est ; ante diem Deus qui primus factusl est ; ante omnes angelos Deus, ipse Christus Deus; quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum : omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Ille est ante omnia, per quem facta sunt omnia. Psallite ergo Deo nostro, psallite. 9 Quoniam rex omnis terrae Deus. Quid enim ? Et ante, non omnis terrae Deus ? Nonne et caeli et terrae Deus, cum utique per ilium facta sunt omnia ? Quis posset dicere non esse Deum suum ? Sed non omnes homines agnouerunt Deum suum ; et ubi agnoscebatur, quasi ibi tantum Deus erat. Notus in Iudaea Deus ; nondum filiis Core dicebatur : Omnes gentes plaudite manibus. Ille enim Deus notus in Iudaea, rex omnis terrae Deus est. Iam ab omnibus agnoscitur, quia impletum est quod dicit Isaias : Ipse Deus tuus qui eruit te, uniuersae terrae Deus uocabitur. Quoniam rex omnis terrae Deus ; psallite intellegenter. Docet nos et admonet nos ut psallamus intellegenter ; non quaeramus sonum auris, sed lumen cordis. Psallite, inquit, intellegenter. Gentes, unde uocati estis ut christiani essetis, adorabant deos manu factos, et psallebant illis ; sed non intellegenter. Si in¬ tellegenter cantarent, lapides non adorarent. Quando homo sensatus cantabat lapidi insensato, numquid intellegenter cantabat ? Modo autem, fratres, non uidemus oculis quem adoramus, et tamen correcti adoramus. Multo magis nobis Deus commendatur, quia eum oculis non uidemus. Si eum oculis uideremus, forte contemneremus. Nam et Christum Iudaei uisum contemserunt, non uisum gentes adorauerunt. Illis enim dictum est : Psallite intellegenter. Nolite esse sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. 10 Regnabit Dominus super omnes gentes. Qui regnabat super unam gentem, regnabit, inquit, super omnes gentes. Quando dicebantur ista, super unam gentem regnabat Deus; prophetia erat, nondum res demonstrabatur. Deo gratias, iam uidemus impleri quod ante prophetabatur. Chirographum Deus ante tempus scripsit nobis, impleto tem¬ pore reddidit nobis. Regnabit Deus super omnes gen-

.

8.

5

10

20

.

9.

5

14 Ioh. 1, 1-3.

9, 6 cfr Ps. 75, 2.

9 Isai. 54, 5.

23 Ps. 31, 9.

8, 17 psallite] om. Aug. ultimam partem uersiculi 7 ; psallite regi nostro, psallite 9,1 terra k 11 intellegenter] a, sapienter k 19 corde recti Vat. 20 commendatur] maior add. aliquot codd., potentior add. edd. 10,1 dominus] in aeternum add. ft

tx 412

PL 529

ENARR. IN PS. XLVI, io-ii

535

Promissio est. Deus sedet super sedem sanctum suam.' Quod tunc futurum promittebatur, nunc impletum 10 agnoscitur et tenetur. Deus sedet super sedem sanctam suamr Quae sedes eius sancta ? Forsitan caeli ; et bene intellegitur. Adscendit enim Christus, sicut nouimus, cum corpore m quo crucifixus est, et sedet ad dexteram Patris : inde eum uenturum exspectamus ad iudicandos uiuos et mortuos. 15 Sedet super sedem s and am suam. Caeli sunt sedes san¬ cta eius ? Vis et tu esse sedes eius ? Noli putare te esse non posse , para illi locum in corde tuo ; uenit, et libenter sedet. Ipse certe est Dei uirtus et Dei sapientia. Et quid dicit scriptura de ipsa sapientia ? Anima iusti, sedes sapientiae. Si 20 ergo anima iusti sedes est sapientiae, sit anima tua iusta, et eris regalis sella sapientiae. Et reuera, fratres, omnes homines qui bene uiuunt, qui bene agunt, secundum caritatem piam conuersantur, nonne Deus in illis sedet, et ipse iubet ? Obtemperat anima sedenti in se Deo, et ipsa iubet membris. Anima ^ 25 enim tua iubet membro tuo, quo moueatur pes, quo manus, quo oculus, quo auris, et iubet ipsa membris tamquam famulis suis ; sed et ipsa seruit interius insidenti sibi Domino suo. Non potest inferiori se bene imperare, nisi superiori se non fuerit dedignata seruire. Deus sedet super sedem san30 ctam suam. 11 Principes populorum conuenerunt cum Deo Abraham. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob. Verum est, dixit hoc Deus, et superbierunt inde Iudaei, et dixerunt : Nos filii Abrahae sumus. Superbientes de nomine 5 paterno, gerentes eius carnem, non tenentes eius fidem ; semine adhaerentes, moribus degenerantes. Denique Dominus quid ait eis ita superbientibus ? Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite. Item quid dixit illis Iohannes uenientibus et contremiscentibus quibusdam ipsorum, qui se paenitendo cor10 rigere uoluerunt ? Progenies uiperarum. Erant enim iniqui, erant perditi, erant peccatores, erant impii, uenerunt ad baptismum Iohannis ; et quid eis dicit ? Progenies uiperarum. Illi se dicebant filios Abrahae, et ipse illos dicebat filios uipera¬ rum. Numquid Abraham uipera erat ? Sed quia male uiuendo 15 daemones imitati erant, et eorum filii facti erant, quos imitando male uiuebant : Progenies, inquit, uiperarum, quis uobis ostendit fugere ab ira uentura ? Facite ergo fructum dignum paenitentiae ; et nolite dicere apud uosmetipsos : Patrem habemus Abraham, et quasi superbire de genere Abrahae ; potens est tes>

.

,

IO 12 cfr Act. 1, 2. 14 cfr u Tim. 4, 1. 18 cfr r Cor. 1, 24. 19 cfr Sap. 7. ii, 2 cfr Exod. 3, 6. 7 Ioh. 8, 33.39. 10 sqq. Matth. 3, 7-9.

8/9 sedes super thronum sanctum suum

k

22 pie

Tur.

536

ENARR. IN PS. XLVI, 11-12

20 mm Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Non enim remansurus est Abraham sine filiis, si uos damnauerit Deus ; potens est enim et damnare quos odit, et illi reddere quos promisit. Et unde illi redditurus est filios, si damnat Hebraeos de carne eius progenitos ? De lapidibus istis. Ostendebat illis lapi25 des in eremo. Qui erant lapides, nisi gentes, quae lapides adorabant ? Lapides quare ? Adorando lapides, dicti erant lapi¬ des ; quia psalmus praedixerat : Similes illis fiant qui jaciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Tamen de ipsis lapidibus red¬ didit filios Abrahae ; modo omnes qui lapides adorabamus, 30 conuersi ad Dominum filii Abrahae facti sumus, non ducendo ab illo carnem, sed imitando fidem. Principes ergo populorum conuenerunt cum Deo Abraham. Principes populorum : gentium principes, non unius populi princi¬ pes, sed principes populorum omnium, conuenerunt cum 35Deo Abraham. 12 Ex ipsis principibus erat et iste centurio, de quo modo euangelium cum legeretur audistis. Erat enim centurio ha- PL bens honorem et potestatem inter homines, princeps erat de 5 31 principibus populorum. Venienti ad se Christo obuiam misit 5 amicos suos, immo uere transituro Christo misit amicos ; et rogauit ut curaret puerum eius qui periculose infirmabatur; et cum uellet ipse Dominus uenire, hoc ei mandauit : Non sum dignus ut sub tectum meum intres, sed tantum die uerbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate conio stitutus, habens sub me milites. Videte quemadmodum tenuit ordinem : prius commemorauit quod sub alio esset, et postea quod alii sub illo essent. Sub potestate sum, et in potestate sum ; et sub aliquo sum, et super aliquos sum. Et dico hide : Vade, et uadit ; et alio : Veni, et uenit ; et seruo meo : Fac hoc, i± 414 15 et facit. Tamquam diceret : Si ego sub potestate constitutus iubeo illis qui sub me sunt, tu qui sub nullius potestate positus es, non potes iubere creaturae tuae, quando omnia per te facta sunt, et sine te factum est nihil ? Die ergo uerbo, inquit, et sanabitur puer meus. Nam ut in domum meam intres, non sum 20 dignus. Trepidauit Christum mittere intra parietes suos, et iam intus erat in corde eius ; iam erat anima eius sedes illius, iam ibi sedebat ille qui humiles requirebat. Conuersus denique Christus, miratus est, et ait sequentibus se : Amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israel. Et sicut alius euangelista 25 eamdem rem narrat, sequitur Dominus, et dicit : Ideo dico uobis, quia multi ab oriente et occidente uenient, et recumbent cum Abraham et Isaac et lacob in regno caelorum. Iste enim centurio non erat de populo Israel. Nam in populo Israel superbi repellebant a se Deum ; in principibus gentium inuentus

.

27 Ps. 113,8.

12, 7/24 Luc. 7, 6-9.

25/42 Matth. 8, 11.12.

ENARR. IN PS. XLVI, 12-13

537

30 est humilis, qui ad se inuitaret Deum. Admirans Iesus fidem ipsius, reprobat perfidiam Iudaeorum. Sani enim sibi uidebantur, cum periculosius aegrotarent, quando medicum non cognoscentes occidebant. Cum ergo reprobaret et repudiaret illorum superbiam, quid ait ? Ideo uobis dico, quia multi ab 35 oriente et occidente uenient, non pertinentes ad cognationem Israel; uenient multi quibus dixit: Omnes gentes plaudite manibus ; et recumbent cum Abraham in regno caelorum. Non illos genuit carne sua Abraham ; et uenientes recumbent cum illo in regno caelorum, et filii ipsius erunt. Quare filii 40 ipsius ? Non nati de carne, sed sequendo fidem ipsius. Filii autem regni, id est Iudaei, ibunt in tenebras exteriores : illic erit ploratio et stridor dentium. Damnabuntur in tenebras exte¬ riores qui nati sunt de carne Abrahae, et recumbent cum eo in regno caelorum qui imitati sunt fidem Abrahae. Merito ergo 45 et hie principes populorum conuenerunt cum Deo A braham. 13. Et quid illi qui pertinebant ad Deum Abraham ? Quoniam dii fortes terrae ualde eleuati sunt. Qui erant dii, populus file Dei, uitis ilia Dei, de qua dicitur : Indicate inter me et inter uineam meam, ibunt in tenebras exteriores, 5 non recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob, non conueniunt cum Deo Abraham. Quare ? Quoniam dii fortes terrae. Illi qui erant dii fortes terrae, praesumentes de terra. De qua terra ? de seipsis ; quia omnis homo terra. Homini enim dictum est: Terra es, et in terram ibis. Debet autem homo PL 10 de Deo praesumere, et inde sperare auxilium, non de se. Non 532 enim terra pluit sibi, aut lucet sibi; quomodo autem terra de caelo exspectat pluuiam et lucem, sic homo de Deo debet exspectare misericordiam et ueritatem. Illi ergo dii fortes terrae ualde eleuati sunt, id est, ualde superbierunt ; 15 non sibi medicum necessarium putauerunt, et ideo in sua aegritudine remanserunt, et ipsa aegritudine ad mortem perducti sunt. Praecisi sunt rami naturales, ut humilis insereretur oleaster. Quoniam dii fortes terrae ualde eleuati sunt. Teneamus ergo, fratres, humilitatem, caritatem, pieta20 tern ; quia uocati sumus illis reprobatis, uel illorum exemplo superbire timeamus.

13, 3 Isai. 5, 3.

9 Gen. 3, 19.

17 efr Rom. 11, 17.

13, 2 dei fortis a 20 quia] qua uel qui quidam codd. 21 timeamus] admoniti add. Er.

36

reuocatiplures codd. Er.

1. P.

IN PSALMVM XLVII

e 415

ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

Vers. 1.

1. Titulus psalmi est : Laus cantici filiis Core, secun¬

da sabbati. De hoc quod Dominus donare dignatur, excipite tamquam filii firmamenti. Secunda enim sabbati, id est, post diem primum, quem Dominicum dicimus, quae etiam secunda 5 feria dicitur, factum est firmamentum caeli, immo firmamentum caelum. Caelum enim uocauit Deus firmamentum. Primo autem die lucem fecerat, et a tenebris diuiserat ; et uocauerat lucem, diem, et tenebras, noctem. Sicut autem indicat psalmi huius contextio, aliquid etiam praelocutus est Deus in illo 10 opere suo, quod compleretur in nobis ; et secundum huius creaturae conditionem saecula cucurrerunt. Non frustra enim Do¬ minus ait de Moyse : Be me enim ille scripsit ; nisi quia omnia quae scripta sunt, etiam cum Deus conderet creaturam, possunt interpretari ad significationem futurorum ; ut intellegas 15 Deum fecisse lucem, cum Christus a mortuis resurrexit. Tunc enim reuera ilia lux diuisa est a tenebris, quando immortalitas a mortalitate discreta est. Quid ergo sequitur, nisi ut capiti etiam corpus fieret, quod est ecclesia ? Denique est etiam psalmus de prima sabbati, in quo apertissime resurrectio Do20 mini declaratur ; ibi enim dicitur : Tollite portas, principes uestri, et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quid euidentius quam Christum esse regem gloriae, de quo dictum est : Si cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Secundam ergo sabbati non debemus intellegere 25 nisi ecclesiam Christi; sed ecclesiam Christi in sanctis, ecclesiam Christi in his qui scripti sunt in caelo, ecclesiam Christi in his qui mundi huius tentationibus non cedunt. Ipsi enim digni sunt nomine firmamenti. Ergo ecclesia Christi in his qui PL firmi sunt, de quibus dicit apostolus : Debemus autem nos firmi 533 30 infirmitates infirmorum sustinere, appellata est firmamentum. De hoc cantatur in psalmo ; audiamus, agnoscamus, sociemur, gloriemur, regnemus. Narnque earn etiam firmamentum apostolicis litteris appellatam audi, et agnosce : Quae est, in¬ quit, ecclesia Dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. De 35 hoc firmamento cantatur filiis Core, quod nostis esse filios sponsi crucifixi in Caluariae loco. Core namque caluitium interpretatur. Sequitur in hoc psalmo, qui inscribitur: secunda sabbati. XLVII, i, 6 cfr Gen. i, 3-8. 12 Ioh. 5, 46. 2, 8. 29 Rom. 15, 1. 33 1 Tim. 3, 15.

20 Ps. 23, 7.9.

23 1 Cor.

XLVII, 1, 1 laus] psalmus a 10 nobis] codd., cum gaudio add. edd. 20/21 principes uestri] quidam codd. (cfr Enarr. ps. 23, 9, 3), principis uestri plures codd..

ENARR. IN PS. XLVII, 2

539

-* Magnus Dominus et laudabilis ualde. Ecce magnus Dominus et laudabilis ualde ; sed numquid infideles laudant Dominum ? Numquid etiam qui credunt et male uiuunt laudant Dominum, per quos fit ut nomen Dei 5 blasphemetur in gentibus ? numquid laudant Dominum ? An uero si etiam laudent, acceptatur laus eorum, cum scriptum sit : Non est speciosa laus in ore peccatoris ? Dixisti ergo : Magnus Dominus et laudabilis ualde ; sed hie ubi ? In ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius. De hoc 10 alibi dicitur : Quis adscendet in montem Domini ? Innocens manibus et mundo corde. In his magnus Dominus et lau¬ dabilis ualde / hoc est : in ciuitate Dei no sty i, in monte sancto eius. Haec est ciuitas in monte posita, quae ^416 abscondi non potest, haec est lucerna quae sub modio non 15 occultatur, omnibus nota, omnibus diffamata. Non autem uniuersi ciues eius sunt, sed illi in quibus magnus Dominus et laudabilis ualde. Quae est ergo ista ciuitas, uideamus, ne forte quia dictum est; In ciuitate Dei nostvi, in mon¬ te. sancto eius, debeamus quaerere istum montem, ubi 20 etiam exaudiri possimus. Non enim frustra dicitur in alio psalmo : Voce mea ad Dominum clamaui, et exaudiuit me de monte sancto suo. Adiuuit ergo te mons iste ut exaudireris. Nam si in eum non adscenderes, infra iacens clamare posses, sed exaudiri non posses. Quis est ergo iste mons, fratres ? 25 Magna cura inquirendus, magna sollicitudine inuestigandus, labore etiam occupandus et adscendendus. Sed si in aliqua parte terrarum est, quid faciemus ? Peregrinabimur de terra nostra, ut ad ilium montem peruenire possimus ? Immo tunc peregrinamur, si in illo non sumus. Ipsa est enim ciuitas no30 stra, si membra regis sumus, qui caput est ciuitatis ipsius. Vbi est ergo iste mons ? Si regionem aliquam tenuit, laborandum est, ut dixi, ut ad eum perueniatur. Sed quid satagis ? Vtinam non sis piger adscendere in montem, quomodo mons non fuit tardus uenire ad dormientem. Fuit enim quidam 35 lapis angularis contemtibilis, in quern Iudaei offenderunt, praecisus de quodam monte sine manibus, hoc est de regno Iudaeorum ueniens sine manibus, quia humanum opus non accessit ad Mariam, de qua natus est Christus. Sed si lapis iste ubi in eum offenderunt Iudaei, ibi remaneret, tu quo adscen40 deres non haberes. Quid autem factum est ? Quid dicit prophetia Danielis ? Quid, nisi quia creuit lapis iste, et factus est mons magnus ? Quam magnus ? Ita ut impleret uniuersam PL faciem terrae. Ergo crescendo mons iste et implendo uniuer- 534 2, 4 efr Rom. 2, 24. 14.15. 21 Ps. 3, 5. Dan. 2, 34.35. principes uestras edd.

7 Eccli. 15, 9. 10 Ps. 23, 3.4. 13 efr Matth. 5, 34 efr Rom. 9, 32. 38 efr Matth. 1, 16. 40 efr

2,1 ualde] nimis /3 (et deficit usque ad uers. 6)

0 ciuitatem

k

540 45

5

10

15

20

25

30

35

ENARR. IN PS. XLVII, 2-3

sam faciem terrae, uenit ad nos. Quid ergo montem quasi absentem quaerimus, et non in praesentem iam adscendimus, ut sit in nobis magnus Dominus et laudabilis ualde ? 3. Denique ne istum montem non agnosceres et.in hoc psalmo, et in aliqua parte terrarum quaerendum existimares, uide quid sequitur : cum dixisset : In ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius, quid addidit ? Dilatans exsultationes uniuersae terrae, montes Sion. Sion unus mons est, quid ergo montes ? An quia ad Sion pertinuerunt etiam qui de diuerso uenerunt, ut sibi occurrerent in lapidem angularem, et fierent illi duo parietes tamquam duo montes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio ; unus ex Iudaeis, alter ex gentibus; non iam aduersi, etsi diuersi, quia ex diuerso, iam in angulo nec diuersi ? Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum. Ipse ille angularis lapis, quem reprobauerunt aedipcantes, factus est in caput anguli. Duos iunxit in se mons montes. Vna domus, et duae domus : duae propter ex diuerso uenientes, una propter lapidem angularem, in quo sibi ambae copulantur. Audi et hoc : Montes Sion ; later a aquilonis ciuitas regis magni. Intenderas enim tu Sion tamquam unum locum, ubi condita est Ierusalem, et in ea tibi non occurrebat, nisi populus ex circumcisione ; qui quidem ex reliquiis a Christo collectus est, ex magna autem parte tam¬ quam palea uentilatus. Etenim scriptum est : Reliquiae saluae pent. Sed adtende et gentes, uide et oleastrum inseri in pingue- H dinem oliuae. Ecce gentes : later a aquilonis ; adiuncta sunt latera aquilonis ciuitati regis magni. Contrarius solet esse aquilo Sion : Sion quippe in meridie, aquilo contra meri¬ diem. Quis est iste aquilo, nisi qui dixit : Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo ? Tenuerat regnum diabolus impiorum, et possederat gentes seruientes simulacris, adorantes daemonia ; et totum quidquid generis humani erat ubique per mundum inhaerendo illi aquilo factum erat. Sed quoniam ille qui alligat fortem, aufert eius uasa, et facit uasa sua, liberati homines ab infidelitate et superstitione daemoniorum, credentes in Christum collinati sunt illi ciuitati, occurrerunt in angulo illi parieti de circumcisione uenienti, et facta est ciuitas regis magni quae fuerant latera aquilonis. Ideo et in alia scriptura dicitur : Ab aquilone nubes colons aurei ; in his est magna gloria et honor Omnipotentis. Magna enim gloria medici est, quando ex desperatione conualescit aegrotus. Ab aquilone nubes, et non nigrae nubes, non caliginosae, non 3,11 Eph. 2, 14. 26 Isai. 14, 13.14.

12 Ps. 117, 22. 21 Rom. 9, 27. 22 cfr Rom. 11, 17. 31 cfr Matth. 12, 29. 36 lob 37, 22.

3, 5 mons a k 10 aduersi, etsi diuersi] aliquot codd., diuersi etsi diuersi alii, aduersi et diuersi edd 16 latere k

417

ENARR. IN PS. XLVII, 3-4

54I

40 ^r-a®’ sef coloris aurei. Vnde nisi gratia illuminante per Cnristum . Ecce : Latera aquilonis, ciuitas regis magni Latera utique, quia inhaeserant diabolo. Quicumque enim alicui cohaerent, latera ipsius dicuntur. Nam et de aliquibus homimbus solemus ita loqui : Bonus homo est, sed 45 mala latera habet ; id est, ipse quidem probitate praestat, sed maligm sunt qui ei coniuncti sunt. Latera ergo aquilonis qui diabolo cohaerebant, unde uenit et iste filius, de quo modo audiebamus, quia mortuus erat, et reuixit ; perierat, et inuentus est. Proficiscendo enim in regionem longinquam, etiam ad 50 aquilonem peruenerat, et ibi, sicut audistis, uni ex principibus regioms dims adhaeserat. Factus est ergo latus aquilonis, adhaerendo pnncipi lllius regionis ; sed quia ciuitas regis magni et ex latere aquilonis colligitur, reuersus ad se, dixit : Surgam, et ibo ad patrem meum. Et occurrit ei pater, qui dicit 55 de 1II0 : Mortuus erat, et reuixit; perierat, et inuentus est. Vitulus ille saginatus, lapis angularis fuit. Denique et maior filius qui epulari nolebat, exhortatus a patre ingressus est ; et duo iam parietes, tamquam illi duo filii ad uitulum peruenientes, ciuitatem regis magni fecerunt. 4* Sequatur ergo iste psalmus, et dicat : Deus in do mil us eius cognoscetur. Iam in domibus propter montes, propter duos parietes, propter duos filios. Deus in domibus eius cognoscetur. Sed gratiam commendat, ideo addidit : Cum 5 sus dpi et earn.. Nam quid esset ipsa ciuitas, nisi ille suscepisset earn ? Nonne statim caderet, nisi tale fundamentum haberet ? Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Nemo ergo de suis meritis glorietur ; sed qui gloriatur, in Domino glorie10 tur. Quia tunc est ilia magna ciuitas, tunc in ea cognoscitur Dominus, cum suscipiet earn; quomodo suscipit medicus aegrotum curandum, non sicut est amandum. Etenim febrem odit medicus; Non amat medicus aegrotum, et amat medicus aegrotum ; si aegrotum amaret, semper aegrotum optaret ; 15 rursus si aegrotum non amaret, ad aegrotum non ueniret ; sed amat aegrotum, ut faciat sanum. Suscepit ergo hanc ciuitatem Dominus, et agnitus est in ea, id est, gratia ipsius cognita est in ilia ciuitate ; quia quidquid habet ilia ciuitas quae gloriatur ^ in Domino, non habet de se. Propter hoc enim dicitur : Quid 20 enim habes quod non accepisti ? Si autem acce-pisti, quid gloria47 sqq. cfr Luc. 15, 11-32. 19 1 Cor. 4, 7.

4, 7 cfr 1 Cor. 3, 11.

9 cfr 1 Cor. 1, 31.

40 illuminante] codd. Am., illuminatae Er. Lou. 53 et latera aquilonis colligit aliquot codd. 4, 1 domibus] a, gradibus k (dom super lint) 2 cognoscetur] plures codd. edd. fj. cum a, cognoscitur Corb. cum LXX et Vulg., tuet. De Bruyne, Augustin reviseur, p. 572, dignoscetur k 4 dum k 5 ea k

542

5.7.

ENARR. IN PS. XLVII, 4-5

ris quasi non acceperis ? Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet earn. 5. Quoniam ecce reges terrae collecti sunt. Iam ecce ilia latera aquilonis uidete quomodo ueniant, uidete quomodo dicant : Venite, adscendamus in montem Domini ; annuntiauit enim nobis uiam suam, ut ingrediamur in earn. 5 Ecce reges terrae collecti sunt et conuenerunt in unum. In quem unum, nisi in lapidem ilium angularem ? Ipsi uidentes ita admirati sunt. Post admirationem miraculorum et gloriae Christi, quid secutum est ? Contur- PL bati sunt, commoti sunt, tremor adprehendit eos. 53 10 Vnde tremor adprehendit eos, nisi de conscientia delictorum ? Currant ergo reges post regem, agnoscant reges regem. Inde alibi : Ego autem, inquit, constitutus sum rex ah eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini ; Dominus dixit ad me : Filius mens es tu, ego hodie genui te. 15 Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessio¬ nem tuam terminos terrae ; reges eos in uirga ferrea, et tamquam uas figuli conteres eos. Auditus est ergo rex constitutus in Sion, tradita est illi possessio usque ad terminos orbis terrae. Metuere debent reges, ne regnum perdant, ne illis auferatur 20 regnum, sicut miser timuit Herodes, et pro paruulo occidit paruulos. Timens autem regnum amittere, non meruit regem agnoscere. Vtinam et ipse regem cum magis adoraret ! non male regnum quaerendo, innocentes perderet, et nocens periret. Nam quod ad ilium adtinebat, perdidit innocentes ; quan25 turn autem ad Christum, etiam paruus pro se morientes par¬ uulos coronauit. Ergo debuerunt timere reges quando dictum est : Ego autem constitutus sum rex ab eo, et hereditatem usque ad fines terrae dabit mihi qui me constituit regem. Sed quid inuidetis, reges ? Videte, non inuidete. Longe enim iste aliter 3° rex qui dixit : Regnum meum non est de hoc mundo. Nolite ergo timere ne uobis auferatur regnum mundi huius ; dabitur uobis regnum, sed caelorum, ubi ille rex est. Ideo quid ibi sequitur ? Et nunc, reges, intellegite. Iam inuidere uos parabatis : intellegite ; de alio rege dicitur, cuius regnum non est de hoc 33 mundo. Merito ergo collecti sunt reges in unum, conturbati sunt, tremor adprehendit eos. Inde et illis hoc dicitur : Et nunc, reges, intellegite, erudimini, omnes qui iudicatis terram. Semite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Et quid fecerunt ? Ibi dolores ut parturientis. 40 Quid sunt dolores ut parturientis, nisi dolores paenitentis ? Vide ipsam conceptionem doloris et parturitionis : A 5, 3 Isai. 2, 3. 30 Ioh. 18, 36. 5, 7 ita]

a k,

tunc j3

6 cfr Eph. 2, 20. 37 Ps. 2, 10.11.

12 Ps. 2, 6-9. 41 Isai. 26, 18.

9 alt. sunt] sunt et a

k,

et

20 cfr Matth. z, 3.16.

39 ut] sicut a j3

k

ENARR. IN PS. XLVII, 5-7

543

timore tuo, inquit Isaias, concepimus, et parturiuimus Spiritum saiuhs. Sic ergo conceperunt reges a timore Christi,ut partunendo salutem parerent credendo in eum quem timuerunt. 45 lot dolores sicut parturientis. Vbi parturientem audis, tetum exspecta. Parturit uetus homo, sed nascitur nouus norno. Ibi doloycs ut puytuyicfitis. 6 spiritu uiolento conteres naues Tharsis. Breuiter intellegitur, euertes superbiam gentium. Sed unde ex hac histona dicitur euersio superbiae gentium ? Propter na¬ ues Tharsis. Tharsis ciuitatem quaesierunt docti, hoc est, 5 quaenam ciuitas hoc nomine significaretur ; et aliquibus uisum M 419 est Ciliciam dictam esse Tharsis, ex eo quod metropolis eius lharsus dicitui. De qua ciuitate erat etiam Paulus apostolus, natus m Tharso Ciliciae. Aliqui autem earn Carthaginem intellexerunt ; fortassis aliquando ita nominatam, aut aliqua jo locutione ita signihcatam. Namque apud prophetam Isaiam PL sic inuenitur : Vlulate naues Carthaginis. Apud Ezechielem 5 37 autem a diuersis interpretibus, _ ab aliis Carthago, ab aliis Tharsis interpretata est; ethac diuersitate interpretum potest mtellegi hanc appellari Tharsum, quae Carthago dicebatur. 15 Manifestum est autem, quod primordia regni Carthaginis na~ uibus floruerunt, et ita floruerunt, ut inter ceteras gentes excellerent negotiationibus et nauigationibus. Nam quando Dido fugiens fratrem delapsa est ad terras Africae, ubi Carthaginem condidit, naues quae paratae erant ad mercationem in eius 20 regione assumserat ad fugam, consentientibus sibi regionis eius principibus, et ipsae naues etiam condita Carthagine ad negotiandum non defecerunt. Atque hinc nimium superba facta est ciuitas ilia, ut digne per eius naues intellegatur superbia gentium, praesumens in incertis tamquam in flatibus uen25 torum. Iam non praesumatur de uelificatione, et quasi prosperitate saeculi huius, tamquam maris ; fundamentum nostrum in Sion sit ; ibi stabiliri debemus, non perflari omni uento doctrinae. Quicumque ergo ex incertis huius uitae tumuerant, euertantur ; et subiciatur Christo omnis superbia gentium, 30 conterenti in spiritu uiolento naues Tharsis / non cuiuscumque ciuitatis, sed Thar sis. Quomodo in spiritu uiolento ? Timore fortissimo. Sic enim eum tremuit omnis superbia iudicaturum, ut in humilem crederet, ne excelsum expauesceret. 7* Sicut audiuimus, ita et uidimus. O beata ecclesia!

.

6, 7 cfr Act. 21, 39. 11 Isai. 23, 1 sec. lxx. lxx. 27 cfr Eph. 4, 14.

12 cfr Ezech. 38, 13 sec.

6, 1 in spiritu uiolenti a, in spiritu uehementi g, spiritus uiolentis k conteres] nonnulli codd. cum LXX et Vulg., conterens plures codd. cum a k, conteret g 2 euertens plures codd. 7, 1 ita] deus g

544

5

10

15

20

25

30

35

40

ENARR. IN PS. XLVII, 7

quodam tempore audisti, quodam tempore uidisti. Audiuit in promissionibus, uidet in exhibitionibus : audiuit in prophetia, uidet in euangelio. Omnia enim quae modo complentur, antea prophetata sunt. Erige oculos ergo, et diffunde per mundum ; uide iam hereditatem usque ad terminos orbis terrae ; uide iam impleri quod dictum est : Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi. Vide impletum esse quod dictum est : Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Vide ilium cuius pedes et manus fixi sunt clauis, cuius ossa in ligno pendentia numerata sunt, super cuius uestimentum sors missa est; uide regnantem, quern illi uiderunt pendentem ; uide in caelo sedentem, quern contemserunt in terra ambulantem. Vide inde impleri : Commemorabuntur, et conuertentur ad Dominum uniuersi pines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. Haec uidens exclama cum gaudio : Sicut audiuimus, ita et uidimus. Merito sic uocatur ipsa ecclesia de gentibus : Audi filia, et uide, et obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Pater tuus aquilo fuit, ueni ad montem Sion. Audi, et uide : non uide, et audi ; sed audi, et uide : prius audi, postea uide. Audis primo quod non uides, uidebis postea quod audisti. Populus, inquit, quern non cognoui, seruiuit mihi, in obauditu auris obaudiuit mihi. Si in obauditu auris obaudiuit, ergo non uidit. Et ubi est : Quibus non est nuntiatum de eo, uidebunt ; et PL qui non audierunt, intellegent ? Ad quos non missi sunt pro- 538 phetae, ipsi primo audierunt et intellexerunt prophetas ; illi /x 420 qui primo non audierunt, postea audientes admirati sunt. Remanserunt illi ad quos missi sunt, codices ferentes, ueritatem non intellegentes, Testamenti tabulas habentes, et heredita¬ tem non tenentes. Sed nos sicut audiuimus, ita et uidimus. In ciuitate Domini uirtutum, in ciuitate Dei nostri. Ibi audiuimus, ibi et uidimus. Extra illam qui est, nec audit, nec uidet ; in ilia qui est, nec surdus nec caecus est. Sicut audiuimus, ita et uidimus. Et ubi audis? ubi uides ? In ciuitate Domini uirtutum, in ciuitate Dei nostri. Deus fundauit earn in aeternum. Non insultent haeretici per partes conscissi; non se extollant qui dicunt : Ecce hie est Christus, ecce illic. Qui dicit : Ecce hie est, ecce illic, ad partes inducit. Vnitatem promisit Deus ; reges in unum collecti sunt, non per schismata dissipati sunt. Sed forte ista ciuitas quae mundum tenuit, aliquando euertetur. Absit : Deus fundauit earn in aeternum. Si ergo earn

7, 7 Ps. 71, 11. 9 Ps. 107, 6. Ps. 44, 11. 23 Ps. 17, 45.

32 ciuitatcm (bis) k

11 efr Matth. 27, 35. 14 Ps. 21, 28. 25 Isai. 52, 15. 39 Matth. 24, 23.

37 ea a g k

aeternum] diapsalma add. a j6

18

ENARR. IN PS. XLVII, 7-8 45

545

Deus fundauit in aeternum, quid times ne cadat hrmamenturn ?

8» S uscepimus, Deus, misericordiam tuam in me¬ dio populi tui. Qui susceperunt, et ubi susceperunt ? Nonne ipse populus tuus suscepit misericordiam tuam ? Si populus tuus suscepit misericordiam tuam, quomodo susce5 pimus misericordiam tuam, et in medio populi tui, quasi alii sint qui susceperunt, alii in quorum medio suscepe¬ runt ? Magnum sacramentum, sed tamen notum ; cum et hinc, hoc est, ex his uersibus exsculptum fuerit et erutum quod nostis, non erit rudius, sed dulcius. Nunc quippe popu10 lus Dei censentur omnes qui portant sacramenta eius, sed non omnes pertinent ad misericordiam eius. Omnes quippe sacramentum baptismi Christi accipientes, christiani uocantur ; sed non omnes digne illo Sacramento uiuunt. Sunt enim quidam de quibus dicit apostolus : Habentes formam pietatis, uirtutem 15 autem eius abnegantes. Tamen propter ipsam speciem pietatis in populo Dei nominantur, quomodo ad aream, quamdiu trituratur, non solum grana, sed etiam palea pertinet. Numquid et ad horreum pertinebit ? In hoc medio autem populi mali est populus bonus, qui suscepit misericordiam Dei. Viuit digne 20 misericordia Dei, qui audit et tenet et tacit quod ait aposto¬ lus : Praecipientes ergo rogamus, ne in tiacuum gratiam Dei suscipiatis. Qui ergo non in uacuum gratiam Dei suscipit, ipse tarn sacramentum quam etiam misericordiam Dei suscipit. Et quid illi obest, quia in medio populi inoboedientis est, donee 25 area ista uentiletur, donee boni a malis separentur ? quid ei obest in medio populi habitare ? Sit de illis qui appellantur firmamentum, suscipiens misericordiam Dei; sit lilium in medio spinarum. Nam et ipsae spinae quoniam ad populum Dei pertinent, uis audire ? Ita posita est ipsa similitudo : 30 Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, ita proxima mea in PL medio filiarum. Numquid dixit, in medio alienarum ? Non ; 539 sed : in medio filiarum. Sunt ergo hliae malae, et inter illas est lilium in medio spinarum. Itaque illi qui sacramenta habent, et mores bonos non habent, et Dei dicuntur et non Dei; 35 et eius dicuntur et alieni : eius, propter ipsius sacramentum ; alieni, propter proprium uitium. Ita et hliae alienae : hliae, propter formam pietatis ; alienae, propter amissionem uirtutis. Sit ibi lilium, suscipiat misericordiam Dei, teneat radicem boni horis, non sit ingratum pluuiae dulci de caelo uenienti. /* 421 40 Ingratae sint spinae, crescant de imbribus ; ad ignem crescunt, non ad horreum. Suscepimus, Deus, misericordiam 8, 14 11 Tim. 3, 5.

21 n Cor. 6, i.

8, 2 populi] opt. codd. cum a LXX)

30 Cant. 2, 2.

templi recentiores codd. Er. cum k ( AaoC uel vaov

546

45

ENARR. IN PS. XLVII, 8-10

tuam in medio populi tui. In medio populi tui non suscipientis misericordiam tuam nos suscepimus misericordiam tuam. In sua enim propria uenit, et sui eum non receperunt. In medio tamen eorum quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. 9 Iam hie occurrit unicuique cogitanti : Et quid ? Iste populus qui in medio populi Dei suscipit misericordiam Dei, quantum numerum habet ? Quam pauci sunt ! uix inuenitur aliquis ; illisne contentus Deus erit, et perdet tantam multitudinem ? Dicunt hoc qui sibi promittunt quod a Deo promittente non audierunt. Et uere si male uiuamus, si mundi huius deliciis perfruamur, si nostris libidinibus seruiamus, perditurus est nos Deus ? Quot enim sunt illi qui uidentur seruare praecepta Dei ? Vix inuenitur unus uel duo uel paucissimi; ipsos solos Deus liberaturus est, et ceteros damnaturus ? Absit, inquiunt ; cum uenerit et uidebit tantam multitudinem ad sinistram, miserebitur, et dab it indulgentiam. Hoc plane etiam serpens file promisit primo homini; nam minatus erat Deus mortem, si gustaret ; file autem : Absit, inquit, non morte moriemini. Crediderunt serpenti, inuenerunt uerum esse quod minatus est Deus, falsum quod promiserat diabolus. Ita et nunc, fratres, ponite uobis ecclesiam ante oculos ad instar similitudinemque paradisi; non cessat serpens suggerere quod tunc suggessit. Sed casus primi hominis ad experimentum cauendi debet nobis ualere, non ad imitationem peccandi. Ideo file cecidit, ut nos surgamus. Respondeamus talibus suggestionibus quod respondit lob. Nam et ipsum per feminam tamquam per Euam tentauit, et uicit in stercore, uictus in paradiso. Ergo non audiamus tales uoces, nec putemus paucos esse istos ; multi sunt, sed inter plures latent. Non possumus enim negare plures esse malos, et tarn plures, ut inter eos prorsus boni non appareant, quomodo non apparent grana in area. Nam quisquis aream uidet, potest putare quod palea sola sit. Da hominem inexpertum, et putat inaniter fieri quod boues mittuntur, quod ibi homines sub aestu desudant ut conterant paleam ; sed ibi est et massa uentilatione purganda. Tunc procedet copia frumenti, quae latebat in copia palearum. Et modo uis inuenire bonos ? Esto, et inuenies. 10. Contra istam ergo desperationem uide quid sequatur in PL psalmo isto. Quoniam cum dixisset : Suscepimus, Deus, 54° misericordiam tuam in medio populi tui, significauit esse populum non suscipientem misericordiam Dei, in cuius medio quidam suscipiant misericordiam Dei; et ne occurreret hominibus, tarn paucos esse, ut prope nulli sint quomodo

.

5



15

20

25

30

11.

5

44 efr Ioh. 1,11.12.

9, 13 efr Gen. 2, 17.

14 Gen. 3, 4.

22 efr lob 2, 8-10.

9, 33 inuenire bonos ? esto] aliquot codd., inuenire ? bonus esto edd.

ENARR. IN PS. XLVII, io-ii

10

15

20

25

547

consol atus est consequentibus uerbis ? S ecundum no men tuum, Deus, ita et laus tuu in fines teyyae. Quid est hoc ? Magnus Dominus et laudabilis ualde, in ciuitate Dei nostyi, in monte sancto eius / nec potest esse laus eius, nisi in sanctis eius. Nam qui male uiuunt, non eum laudant; sed etsi praedicant lingua, blasphemant uita. Quia ergo laus eius non est nisi in sanctis eius, non sibi dicant haeretici : In nobis reniansit laus eius, quia pauci sumus, et a turba separati; nos n iuste uiuimus, nos laudamus Deum, non solum loquendo, uerum etiam conuersando. Respondetur eis ex hoc psalmo : Quid uos dicitis in parte laudare Deum, cui dictum est ; Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines teyyae. ? Id est, quomodo notus es per omnes terras, sic et laudaris per omnes terras ; nec desunt qui te nunc laudant per omnes terras. Illi autem laudant, qui bene uiuunt. Secun¬ dum enim nomen tuum, Deus, ita et laus tua, non in parte, sed in fines teyyae. Iustitia -plena est dexteya tua ; id est, multi sunt et illi qui stabunt ad dexteram. Non solum illi multi erunt qui stabunt ad sinistram, sed et ibi erit plenitudo massae ad dexteram constitutae : Iustitia plena est dexteya tua. 11 Laetetuy mons Sion et exsultent filiae Iudaeae pyoptey indicia tua, Domine. 0 mons Sion, o filiae Iudaeae, laboratis modo inter zizania, inter paleas, inter spinas laboratis ; sed exsultate propter iudicia Dei. Non errat Deus in iudicando. Discretae uiuite, etsi concretae natae estis, non frustra uox exiit de ore et de corde uestro : Ne compeydas cum impiis animam meam, et cum uiyis sanguinum uitam meam. Ille uentilabit tantus artifex, in manu uentilabrum portabit, ut unum granum tritici non cadat in aceruum paleae comburendum, nec una arista paleae transeat ad massam in horreo recondendam. Exsultate, filiae Iudaeae, prop¬ ter iudicia Dei non errantis ; et nolite modo temere iudicare. Ad uos pertineat colligere, ad ilium pertineat separare. Lae¬ tetuy mons Sion et exsultent filiae Iudaeae pyoptey iudicia tua, Domine. Ne autem putetis filias Iudaeae Iudaeos esse. Iuda confessio est. Omnes filii confessionis, filii Iudaeae sunt; quia : Salus ex Iudaeis, nihil est aliud quam Christus ex Iudaeis. Hoc ait et apostolus : Non enim qui in manifesto ludaeus est, neque quae in manifesto in cayne est ciycumcisio ; sed qui in abscondito ludaeus est, et ciycumcisio coydis, in spiyitu, non litteya, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo. Tabs ludaeus esto : gloriare de circumcisione cordis, etsi *

5

10

15

20

10, 9 Ps. 47, 2. 18 Rom. 2, 28.29.

ii, 6 Ps. 25, 9.

11, 1/2 et infra iudaeae] opt. codd. cum

8 cfr Matth. 3, 12.

17 cfr Ioh. 4, 22.

k et L.XX, iudae cet. codd. cum a

548

13.

5

10 14.

5

10

15

zo

25

30

ENARR. IN PS. XLVII, 11-13

non habes circumcisionem carnis. Exsultent filiae Iudaeae propter indicia tua, Domine. 12. Circumdate Sion et complectimini earn. Dicatur PL eis qui male uiuunt, in quorum medio est populus ille qui 54* suscepit misericordiam Dei : In medio uestrum est populus bene uiuens : Circumdate Sion. Sed quomodo ? Complectimini earn. Nolite scandalis circumdare, sed caritate circumdate ; ut qui bene uiuunt in medio uestrum, eos imitemini, et eorum imitatione Christo, cuius membra sunt, incorporemini. Circumdate Sion et complectimini earn. Narrate in turribus eius. In altitudine munitionum eius praedicate laudes eius. 13. Ponite corda uestra in uirtute eius. Non ut habeatis formam pietatis, uirtutem eius abnegetis ; sed in uir¬ tute eius ponite corda uestra. Quae est uirtus ciuitatis huius ? Qui uult intellegere uirtutem huius ciuitatis, intellegat uim caritatis. Ipsa est uirtus quam nemo uincit. Huius ignem nulli fluctus saeculi, nulla flumina tentationis exstinguunt. De hac dictum est : Valida est sicut mors dilectio. Quo¬ modo enim mors quando uenit, resisti ei non potest, quibuslibet artibus, quibuslibet medicamentis occurras ; uiolentiam mortis uitare non potest, qui mortalis natus est, sic contra n 423 uiolentiam caritatis mundus nil potest. A contrario enim similitudo data est de morte ; quomodo enim mors ad auferendum uiolentissima est, sic caritas uiolentissima est ad saluandum. Per caritatem enim multi mortui sunt saeculo, ut uiuerentDeo. Hac caritate accensi martyres, non simulati, non uana gloria uentilati, non tales de quibus dictum est : Si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, sed tales quos uere Christi et ueritatis caritas perduceret ad passionem quid eis fecerunt tentationes saeuientium ? Ma¬ iorem uiolentiam habuerunt oculi flentium suorum, quam persecutiones insectantium. Quam multos enim tenebant filii ne paterentur ! quam multorum genibus prouoluebantur uxores, ne uiduae relinquerentur ! quam multos parentes filii prohibebant mori, sicut nouimus et legimus in passione beatae Perpetuae ! Facta sunt ista. Sed lacrimae quantaelibet et quantolibet impetu fluerent, quando ardorem caritatis exstinguerent ? Haec est uirtus Sion, cui et alibi dicitur : Fiat pax in uirtute tua, et abundantia in turribus tuis. A nnuntiate in turribus eius : Ponite corda uestra in uirtute eius et distribuite domos eius. 13, 2 cfr II Tim. 3, 5. 27 Ps. 121, 7.

7 Cant. 8, 6.

16 1 Cor. 13, 3.

24 cfr Passio 5, 3.

12, 7/8 Christo cuius membra sunt incorporemini] plures codd., Christum c. m. s. in corpore complectimini edd. 9 narrate] a fix, at infra n. 13, 28 legitur annuntiate 13, 30 domos] gradus a f} k

ENARR. IN PS. XLVII, 14-15

549

Quid hie inteUegimus : Ponite corda uestra in uirtute eius, et distribuite domos eius ? Id est : distinguite dornum a donio, nolite confundere. Domus est enim formam pietatis habens, et pietatem non habens ; est autem 5 domus et formam et pietatem habens. Distribuite, nolite confundere. Tunc autem distribuitis et non confunditis, quando corda uestra in uirtute eius ponitis, id est, cum fact! fueritis per caritatem spiritales. Tunc temere non iudicabitis , tunc uidebitis nihil obesse bonis malos, quamdiu sumus 10 in hac area: Distribuite domos eius. Potest et alius esse intellectus. Domos illas duas, unam ex circumcisione, alteram PL ex praeputio uenientem, apostolis dictum est ut distribuerent. 54* Cum enim uocatus esset Saulus, et factus apostolus Paulus, conueniens in unitatem coapostolorum suorum, sic cum eis 15 habuit placitum, ut illi irent in circumcisionem, iste in praeputium. 1st a dispensatione apostolatus sui distribuerunt do¬ mos ciuitatis magni regis, et concordantes in angulo, euangelium dispensatione diuiserunt, caritate iunxerunt. Et reuera hoc magis intellegendum est. Nam sequitur, et ostendit quod 20 hoc praedicatoribus dictum sit: Et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera, id est, ut etiam ad nos post futures illorum euangelii dispensatio perueniret. Non enim illis tantum laborauerunt, cum quibus in hac terra uixerunt; nec Dominus illis tantum apostolis, quibus se uiuum 25 etiam post resurrectionem dignatus est ostendere, sed et no¬ bis. Nam illis loquebatur, et nos signilicabat, cum diceret : Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Numquid illi hie futuri erant usque in consummationem saeculi ? Item dicit : Non pro his rogo tantum, sed 30 pro his qui credituri sunt per uerbum illorum in me. Ergo adtendit nos, quia passus est propter nos. Merito itaque dicitur : Vt enarretis in progenie altera. 15. Quid enarretis ? Quoniam hie est Deus noster. Terra uidebatur, terrae conditor non uidebatur ; care tenebatur, sed Deus in carne non agnoscebatur. Tenebatur care ab eis ex quibus fuerat sumta ipsa caro, ex semine Abra5 hae enim uirgo Maria ; ad carnem remanserunt, diuinitatem /x 424 non intellexerunt. O apostoli, o ciuitas magna! in turribus tu praedica, et die : Hie est Deus noster. Sic, sic quomodo contemtus est, quomodo lapis ante pedes iacuit offendentium, ut humilaret corda conhtentium, sic hie est

14, 15 efr Gal. 2, 9.

27 Matth. 28, 20.

29 Ioh. 17, 20.

14,21 enarraretis a 15, 1/2 et 7 deus noster] coni. De Bruyne (Augustin reviseur, 572) cum a g k et L.XX (efr infra l. 9/10, 11/12, 13, 21, 29), deus deus noster codd.edd. fj. (e Vulg ?)

p.

550

ENARR. IN PS. XLVII, 25-XLVIII, s. 1, 1

10 Deus noster. Certe uisus est, sicut dictum est : Post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est. Hie est Deus noster. Et homo est, et quis est qui cognoscet eum ? Quoniam hie est Deus noster. Sed forte ad tempus, quomodo dii falsi. Quia enim uocari possunt dii, esse autem non 15 possunt, ad tempus uel uocantur. Nam quid eis dicit propheta, uel quid monet ut eis dicatur ? Haec eis dicetis ; Quid ? Dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quae sub caelo sunt. Non est iste talis Deus, quoniam Deus noster super omnes deos. Super quos omnes deos ? Quoniam 20 omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit. Ipse est ergo Deus noster, hie est Deus noster. Quousque ? In aeternum et in saeculum saeculi ; ipse reget nos in saecula. Si Deus noster est, et rex noster est; protegit nos, quia Deus est, ne moriamur ; regit nos, quia rex 25 est, ne cadamus. Regendo autem nos non frangit nos ; nam quos non regit, frangit. Reges eos, inquit, in uirga ferrea, et tamquam uas figuli conteres eos. Sed sunt quos non regit ; ipsis non parcit, tamquam uas figuli conterens eos. Ab illo ergo optemus regi et liberari; quia hie est Deus noster in 30 aeternum, et in saeculum saeculi ; et ipse reget nos in saecula. IN PSALMVM XLVIII ENARRATIO. sermo 1.

1. Omnia diuina eloquia salubria sunt bene intellegentibus, periculosa uero his qui ea uolunt ad sui cordis peruersitatem detorquere, potius quam suum cor ad eorum rectitudinem corrigere. Haec est enim in hominibus magna et usitata per5 uersitas ; quia cum debeant uiuere ipsi secundum uoluntatem Dei, Deum uolunt uiuere secundum uoluntatem suam ; et cum ipsi nolunt corrigi, ilium uolunt deprauari, rectum non arbitrantes quod ille uult, sed quod ipsi uolunt. Solemus autem audire homines murmurantes aduersus Deum, quod malis 10 in hac uita bene sit et laborent boni; quasi ille peruersus sit, et nesciat quid agat, aut omnino auerterit oculos a rebus humanis ; uel securitatem suam perturbari nolit, ut haec non adtendat, quia cum labore ista Deus aut uideat aut corrigat. Murmurant ergo homines, qui propterea uolunt Deum colere 15 ut hie illis bene sit, quando uiderint eos qui Deum non colunt pollere atque florere felicitate terrena ; se autem colentes Deum laborare in angustiis, in necessitatibus, in aerumna, ceterisque difficultatibus mortalitatis humanae. Contra istam uocem et contra has blasphemias murmurantium, incantat 15, 10

Baruch

3, 38.

17 Ierem. 10, 11.

19 Ps. 95, 5.

26 Ps. 2, 9.

PL 543

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 1-2

551

20 semper sermo diuinus, curans a morsu serpentis. Venenati emm cordis est ista sanies, eructans in Deum putorem blasphemiae, et quod peius est manus curantis repellens, morsum serpentis non repellens. Hoc dixi, repellit ase cor hominis uerbi Dei seueritatem, et admittit ad se male suadentis serpentis 25 blanditias. Contra hos ergo cantat sermo diuinus, et iam in isto psalmo loquitur nobis. Ad quern psalmum intentam ego (u 425 facerem Sanctitatem ucstram, nisi ipse nos faccret omnes intentos , nec nos solos, sed totum orbem terrarum. Audite enim quemadmodum coepit. 2. Audite haec omnes gentes. Non ergo uos soli qui hie estis. Nam uox nostra quanta est, ut sic clamemus, ut audiant omnes gentes ? Clamauit enim per apostolos Dominus noster Iesus Christus, clamauit tot linguis quas misit; et 5 uidemus hunc psalmum qui ante non recitabatur nisi in una gente, in synagoga Iudaeorum, recitari per totum orbem ter¬ rarum, per omnes ecclesias, impletumque esse quod hie di¬ ctum est : Audite haec omnes gentes. Ad hoc solum uolo intentos facere animos uestros, ne propter laborem cor10 poralem non erigatis animum, terrente uos longitudine psalmi huius. Si potuerit, finietur hodie ; si non, restabit nobis aliquid in crastinum diem ; tamen uos semper intenti estote. Tantum enim audietis, si Dominus uoluerit, quantum uos non grauet, PL sed releuet. Audite haec omnes gentes, unde estis et 544 15 uos. Auribus percipite omnes qui habitatis orbem. Hoc iterum uidetur repetisse, quasi parum fuerit quod dixit : Audite. Quod dico, inquit : audite, auribus percipite, hoc est, nolite transeunter audire. Quid est : auribus perci¬ pite ? Quod Dominus dicebat : Qui habet awes audiendi, au20 diat ; cum omnes qui in conspectu eius erant, utique haberent aures, quas ille aures quaerebat nisi cordis, cum diceret : Qui habet aures audiendi, audiat ? Has et iste psalmus aures pulsat. Auribus percipite omnes qui habitatis or¬ bem. Forte et hie est aliqua distinctio. Non quidem nos co25 artare debemus, sed nihil mali est etiam istam explicare sententiam. Forte aliquid distat inter id quod dixit: omnes gen¬ tes, et quod dixit: omnes qui habitatis orbem. Significantius enim fortasse uoluit nos intellegere quod dixit inhabitatis, ut gentes intellegamus omnes iniquos, habita30 tores autem orbis omnes iustos. Ille enim habitat qui non tenetur ; nam qui tenetur, habitatur, non habitat. Quomodo ille possidet quaecumque habet, qui dominus est rerum suarum ; dominus autem est, qui non est irretitus cupiditate ; qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. HabeXLVIII, sermo i, 2, 19 Matth. 11, 25. XLVIII, sermo 1, 1, 26 intentam] codd., quomodo praem. edd.

2, 4 quas] codd.

552

3

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 2-3

35 mus enim quoddam uerbum habitatione signatum in scriptura Dei, ubi ait : Elegi abici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quid enim, si abiceris in domo Domini, non ibi habitas ? Noluit significare babitationem, nisi in eis qui regunt, et tenent, et dominantur, et gubernant ; 40 qui autem contemnuntur, non quasi habitant, sed subiecti sunt. Ita autem dixit : Subditus uolo esse in domo Dei, magis quam regnare in tabernaculis peccatorum. Itaque si est aliqua distinctio inter omnes gentes et habitatores orbis, sicut est distinctio inter audite et auribus percipite, hoc 45 quidem uidetur repetisse ; sed tamen aliud est, quod sane uoluit significare ; quia ista eloquia audituri erant non solum peccatores et impii, sed et iusti. Permixte modo audiunt om¬ nes ; sed cum uentum fuerit ad reddendam rationem, separabuntur qui sine causa audierunt, ab illis qui auribus perce50 perunt. Audiant ergo et peccatores : Audite haec omnes gentes. Audiant et iusti, qui non sine causa audierunt, et regunt potius terram, quam reguntur a terra : Auribus percipite omnes qui habitatis orbem. 71426 3. Et iterum dicit : Quique terrigenae et jilii hominum. Quod ait : terrigenae, ad peccatores retulit ; quod ait : jilii hominum, ad fideles et iustos. Videtis ergo, quia seruatur ista distinctio. Qui sunt ergo terrige?iae ? Filii 5 terrae. Qui sunt filii terrae ? Qui hereditates terrenas requirunt. Qui sunt filii hominum ? Qui pertinent ad filium hominis. Aliquando iam ista distinximus Sanctitati uestrae1, et inuenimus quia Adam homo erat, filius hominis non erat ; Christus autem filius hominis erat, et Deus erat. Quicumque 10 enim pertinent ad Adam, terrigenae ; quicumque pertinent PL ad Christum, filii hominum. Omnes tamen audiant, ego 545 nulli subtraho sermonem meum. Terrigena est, audiat propter iudicium ; filius hominis est, audiat propter regnum. Simul in unum diues et pauper. Iterum ipsa sunt repetita. 15 Quod ait : diues, ad terrigenas pertinet; quod ait: pauper, ad filios hominum. Diuites intellege superbos, pauperes humiles. Habeat multas facultates pecuniarum ; si in eis non extollitur, pauper est ; non habeat aliquid, et cupiat et infletur, inter diuites et reprobos eum deputat Deus. Et diuites 20 et pauperes in corde interrogat Deus, non in area et domo. Nonne pauperes sunt qui accipiunt mandatum apostoli dicentis Timotheo : Praecipe diuitibus huius saeculi non superbe sapere ? Quomodo eos qui diuites erant fecit pauperes ? Tulit 36 Ps. 83, 11.

3, 22/33 1 Tim. 6, 17.

fere omnes Er., quot Vat. Reg., in quas Lou.

1 Cfr Enarr. ps. vm, n. 10.

3,1 terrigena a

20 area] areaplures

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 3-4

553

illis quare quaeruntur diuitiae. Nemo enim uult esse diues, 25 nisi ut mfletur inter eos inter quos uiuit, et superior illis uideatur. Cum autem dixit : non superbe sapere, aequales eos fecit non habentibus ; ut fortassis pauculis nummis mendicus plus extollatur, quam ille diues qui audit apostolum dicentem : Praecipe diuitibus huius saeculi non superbe sapere. Vnde 30 non superbe. sapere ? Si faciant quod sequitur : Neque sperare in mcerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Non dixit : qui praestat illis ; sed : qui praestat nobis. Numquid ipse Paulus non habebat diuitias ? Habebat plane. Quas diuitias ? De quibus dicit alio loco 35 scriptura : Fideli homini mundus totus diuitiarum est. Audi et ipsum confitentem . Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Qpi ergo esse diues, non haereat parti, et totum possidebit. illi inhaereat qui totum creauit. Simul in unum diues et pauper. Dicit in alio psalmo : Edent pauperes, et satura40 buntur. Quomodo commendauit pauperes ? Edent pauperes, et saturabuntur. Quid edunt ? Quod sciunt fideles. Quomodo saturabuntur ? Imitando passionem Domini sui, et non sine causa accipiendo pretium suum. Edent pauperes, et saturabun¬ tur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum. Diuites quid ? 43 Etiam ipsi edunt. Sed quomodo edunt ? Manducauerunt et adorauerunt omnes diuites terrae. Non dixit : Manducauerunt, et saturati sunt; sed : Manducauerunt, et adorauerunt. Adorant quidem Deum, sed humanitatem nolunt exhibere fraternam. Manducant illi, et adorant ; manducant isti, et satu50 rantur ; tamen omnes manducant. Exigitur de manducante quod manducat ; non prohibeatur manducare a dispensatore, sed moneatur timere exactorem. Audiant ergo ista peccatores et iusti, gentes et qui habitant orbem, terrigenae et filii hominum, simul in unum diues et pauper, non ^ 427 53 diuisi, non separati. Tempus messis hoc faciet, manus uentilatoris hoc poterit. Nunc simul in unum audiant diues et pau¬ per, simul in unum pascantur haedi et agni, donee ueniat qui segreget alios ad dexteram, alios ad sinistram. Simul in unum audiant docentem, ne segregati ab inuicem audiant iudican- PL 60 tern. 346 4. Et quid est quod nunc audituri sunt ? Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei intellegentiam. Et haec repetita potius, ne forte cum dixisset os meum, intellegeres eum tibi loqui, qui in labiis haberet 5 sapientiam. Multi enim habent in labiis et non habent in cor-

35 Prou. 17, 6 sec. lxx. 30 n Cor. 6, io. Matth. 3, 12. 57 efr Matth. 25, 32.33.

codd. Er., horreo Vat.

4, 2/3 inteliectum a

39/47 Ps. zi, 27.30.

k,

prudentiam g

55 efr

554

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 4-5

de, de quibus dicit scriptura : Populus iste labiis me honored, cor autem eorum longe est a me. Quid ergo ait ille qui tibi lo¬ quitur ? qui cum dixerit : Os meum loquetur sapientiam, ut intellegas quia illud quod ex ore funditur, de uena cordis 10 emanat, intulit : Et meditatio cordis mei intellegentiam. 5* Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Quis est hie cuius meditatio cordis loquitur intellegentiam, ut non sit in sola superficie labiorum, sed hominis interiora possideat ? Quis 5 est iste qui audit, et sic loquitur ? Multi enim loquuntur quod non audiunt ? Qui sunt qui loquuntur quod non audiunt ? Qui non faciunt quae dicunt, quales dicit Dominus pharisaeos sedere super cathedram Moysi. Voluit tibi loqui in cathedra Moysi, per eos qui ea loquuntur, et non faciunt ; et tibi se10 curitatem Dominus uoluit dare. Nolite timere : Quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt nolite facere ; dicunt enim, et non faciunt. Non audiunt quod dicunt. Qui uero faciunt, et sic dicunt, audiunt quod dicunt, et ideo fructuose dicunt, quia audiunt. Qui ergo dictor et non auditor est, alteri prodest, 15 sibi non prodest. Iste ergo qui et auditor uolebat esse et dictor, qui tibi loquitur, antequam diceret : Aperiam in psalterio propositionem meam, quod est iam loqui per corpus, sic enim utitur anima corpore, quomodo utitur citharista psal¬ terio, dixit : Inclinabo in parabolam aurem meam. 20 Antequam loquar tibi, inquit, per corpus, antequam psalterium sonet, primo ego inclinabo in parabolam aurem meam, id est, audiam quid tibi dicam. Et quare: in para¬ bolam ? Quia uidemus nunc per speculum in aenigmate, sicut dicit apostolus. Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur 25 a Domino. Quia nondum est ilia uisio nostra facie ad faciem, ubi iam non sint parabolae, ubi iam non sint aenigmata et similitudines. Quidquid modo intellegimus, per aenigmata conspicimus. Aenigma est obscura parabola quae difficile intellegitur. Quantumuis excolat homo cor suum, et ad inte30 riora intellegenda refugiat, quamdiu per corruptibilitatem carnis huius uidemus, ex parte uidemus. Assumta autem incorruptione in resurrectione mortuorum, cum apparuerit Filius hominis iudicaturus uiuos et mortuos, tunc uidebitur Filius hominis, qui primo iudicatus est, iudicans, discernens malos a 35 bonis, ponens malos a sinistris, bonos a dextris. Videbunt il¬ ium et boni et mali, sed malis dicet : Ite in ignem aeternum; bonis autem dicet : Venite benedicti Patris mei, percipite 4, 6 Isai. 29, 13. 5, 10 Matth. 23, 2.3. 3, 6. 36 Matth. 23, 33.34.41.46.

23 1 Cor. 13, 12.

5, i in similitudinem a, in parabola jS, ad parabolam

k

24 11 Cor.

8 super] om. \±,fort. recte

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 5-6

555

regnum. Abibunt mali in ambustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam ; et ibi erit ilia uisio facie ad faciem, qua 40 llli non sunt digni. Adtendite quid dicam. Filium enim homims sicut hie cum esset adhuc iudicandus, et mali uiderunt, et boni, uiderunt enim apostoli qui secuti sunt, uiderunt Iudaei qui crucifixerunt ; sic cum uenerit iudicaturus, et boni ilium uidebunt et mali : boni, ut percipiant mercedem, quia secuti 45 sunt ; mali, ut percipiant poenam, quia crucifixerunt. Soli ergo illi damnabuntur, qui crucifixerunt ? Audeo dicere, soli. Ergo nos, inquiunt peccatores huius temporis, securi sumus. Si non animum interrogat Deus, securi estis. Quid est quod dixi ? Intellegat Caritas uestra, ne hoc dicant in iudicio Dei, 50 quia non intellexerunt. Iudaei quia uiderunt Christum, crucrifixerunt; tu quia non uides Christum, uerbo ipsius resistis. Qui uerbo resistis, carnem non crucifigeres si uideres ? Contemsit Iudaeus in ligno pendentem, contemnis tu in caelo sedentem. Ergo uiderunt eum ambo genera, dum hie esset : 55 ambo genera uidebunt, et cum uenerit. Filius enim hominis ueniet ut iudicet; quia Filius hominis uenit ut iudicaretur. Ideo quia Pater non est incarnatus, Pater non est passus, et per Filium hominis iudicat, sicut ipse dixit in euangelio : Pater non iudicat quemquam, sed omne indicium dedit Filio ; 60 secutus paulo post ait: Et dedit ei potestatem iudicii faciendi, quoniam Filius hominis est. Secundum enim quod Filius Dei est, Verbum semper cum Patre ; et quia semper cum Patre, cum Patre semper iudicat; secundum autem quod Filius ho¬ minis est, et iudicatus est, et iudicaturus est. Quomodo autem 65 uisus est ab eis qui crediderunt, et ab eis qui crucifixerunt, quando iudicatus est, sic uidebitur, cum coeperit esse iudex, et ab eis quos damnabit, et ab eis quos coronabit. Visionem autem illam diuinitatis, quam promisit dilectoribus suis, quando ait : Qui diligit me, diligetur a Patre meo ; et qui diligit 7° me, mandata mea custodit, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi, iam impii non uidebunt. Ista demonstratio quodammodo familiaris est, suis illam seruat, non illam ostendit impiis. Qualis est ista uisio ? Qualis Christus ? Aequalis Patri. Qualis est Christus ? In principio erat Verbum, et Verbum 75 erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Huic uisioni suspiramus modo, et gemimus quamdiu peregrini sumus ; huic uisioni in fine reddemur, hanc uisionem modo in aenigmate uidemus, si ergo in aenigmate uidemus, inclinemus in parabolam aurem nostram, et sic aperiamus in psalterio propositionem nostram ; 80 audiamus quod dicimus, faciamus quod praecipimus. 6. Et quid dixit ? Vtquid timebo in die mala ? Ini59 Ioh. 5, 22.27.

6,

6® lob- 14, 21.

1 timebo] metum a

maligna

k

74 Ioh. i, i.

[a 428

PL 547

556

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 6

quit as calcanei mei circumdabit me. Coepit obscurius : Vtquid timebo, inquit, in die mala ? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Magis ergo debet timere, 5 si iniquitas calcanei eius circumdabit eum. Non enim timeat, inquit, homo quod non habet in potestate deuitare. Verbi gratia : qui timet mortem, quid facturus est ut non moriatur ? Dicat mihi qua euadat quod debet Adam, qui natus est ex Adam. Sed cogitet quia natus est ex Adam, et secutus io est Christum, et oportet eum soluere quod debet Adam, et consequi quod promisit Christus. Qui ergo timet mortem, non est qua euadat ; qui autem timet damnationem quam PL audient impii : Ite in ignem aeternum, est qua euadat. Non 54s ergo timeat ? Vtquid enim timeat ? Iniquitas calcanei ipsius p.429 15 ilium circumdatura est ? Si ergo uitet iniquitatem calcanei sui, et ambulet per uias Dei, non perueniet ad diem malam ; dies mala, dies nouissima, non erit illi mala. Etenim dies nouissima mala erit quibusdam, bona erit quibusdam. Numquid mala erit illis quibus dicetur : Venite, benedicti Patris mei, 20 percipite regnum ? Sed mala erit illis quibus dicetur : Ite in ignem aeternum. Quod si iniquitas calcanei sui circumdabit eum, utquid ergo timet in die mala ? Modo cum uiuunt prouideant sibi, tollant iniquitatem a calcaneo suo, ambulent illam uiam, ambulent per uiam de qua ipse dixit : Ego sum 25 uia, et ueritas, et uita / et non timeant in die mala, quia dat illis securitatem, qui factus est uia. Vtquid timebo in die mala ? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Ergo uitent iniquitatem calcanei sui. In calcaneo quisque labitur. Intendat Caritas uestra. A Deo quid dictum est serpenti ? 30 Ipsa tuum obseruabit caput, et tu eius obseruabis calcaneum. Diabolus calcaneum tuum obseruat, quando labaris, ut deiciat te. Ille obseruat calcaneum tuum, tu obserua caput illius. Quod est caput illius ? Initium malae suggestionis. Quando incipit mala suggerere, tunc repelle antequam surgat delecta35 tio, et sequatur consensio ; et tunc uitabis caput eius, et non adprehendet ille calcaneum tuum. Quare autem Euae hoc dixit ? Quia per carnem labitur homo. Eua nobis interior caro nostra est. Qui diligit, inquit, uxorem suam, seipsum diligit. Quid est : seipsum ? Sequitur, et dicit : Nemo enim umquam 40 carnem suam odio habuit. Quia ergo quomodo ilium hominem Adam per Euam supplantauit, sic diabolus per carnem uult nos supplantare ; praeceptum est Euae ut obseruet caput diaboli, quia diabolus calcaneum ipsius obseruat. Si ergo iniquitas calcanei circumdabit nos, utquid timemus in die 6, 13/21 Matth. 25, 34.41. 40 cfr Gen. 3, 6. 2 circumdedit j3

k

8/10

24loh. 14,6.

30 Gen. 3,15.

38 Eph. 5, 28.29.

qua usq. oportet] codd., quo uadat. Debet quod Adam ...

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 6-9

557

mala, cum conuersi ad Christum habeamus in potestate ut non faciamus iniquitatem; et non erit quod nos circumdet, et gaudebimus in die nouissima, non plangemus ? 7, Qui sunt autem quos circumdabit iniquitas calcanei ? Qm confidunt in uirtute sua et in abundantia diui¬ tiarum suarum glorianturErgo uitabo ista et non iniquitas calcanei mei circumdabit me. Quid est uitare ista ? 5 Non confidamus in uirtute nostra, non gloriemur in abundan¬ tia diuitiarum nostrarum ] sed gloriemur in eo qui nobis promisit humilibus altitudinem, et minatus est elatis darnnationem, et non nos iniquitas calcanei circumdabit. Qui confidunt in uirtute sua, et in abundantia diui10 tiarum suarum gloriantur. 8, Sunt qui praesumunt in amicis suis ; alii praesumunt in uirtute sua, alii in diuitiis. Ista est praesumtio generis huma¬ ne non praesumentis in Deo. Dixit de uirtute, dixit de diui¬ tiis, dicit de amicis : Frater non redimit, redimet homo ? PL 5 Exspectas ut homo te redimat ab ira uentura ? Si te frater 549 non redimit, homo te redemturus est ? Quis est frater, qui si non redemerit, nullus homo redemturus est ? Qui post resurrectionem dicit : Vade, die fratribus meis. Frater noster uoluit esse ; et cum Deo dicimus : Pater noster, hoc manifestatur 10 in nobis. Qui enim dicit Deo : Pater noster, Christo dicit : Frater. Ergo qui patrem Deum et fratrem habet Christum, non timeat in die mala. Non enim eum circumdabit iniquitas ^ 430 calcanei eius ; quia non praesumit de uirtute sua, nec in abun¬ dantia diuitiarum suarum gloriatur, nec de amicis suis poten15 tibus se iactat. In illo ergo praesumat qui propter ilium rnortuus est, ut ille non in sempiternum moreretur; qui propter ilium humilatus est, ut ille exaltaretur ; qui quaesiuit impium, ut a fideli quaereretur. Ergo si ipse non redimit, homo redemturus est ? Aliquis homo redimet, si Filius hominis non 20 redimit ? Si Christus non redimit, Adam redimet ? Frater non redimit, redimet homo ? 9, Non dabit Deo depropitiationem suam et pretium redemtionis animae suae. Ille confidit in uirtute sua, et in abundantia diuitiarum suarum gloriatur, qui non dabit Deo depr opitiationem suam, id est placationem 5 qua flectat Deum pro peccatis ; nec pretium redemtionis animae suae, qui praesumit de uirtute sua, et de amicis, et de diuitiis suis. Qui sunt autem qui dant pretium redemtio45

8, 8 Matth. 28, 10. Sed cogitet qui natus es ex Adam ... quia oportet edd. 7, 3 gloriabuntur k 8, 4 redimit redimet] Aug. cum LXX et Vulg., redimet redimet a g k 9, 1 depropitiationem suam] Aug. cum a (pr. m.) k et LXX, (propitiationem s. a {alt. ml), repropitiationem s. j8)> de propitiatione sua edd. et] a cum LXX, nec g k {efr l. 5)

558

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 9-10

nis animae suae ? Ouibus ait Dominus : Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula 10 aeterna. Illi dant pretium redemtionis animae suae, qui non cessant eleemosynas facere. Adeo illos quos monet per Timotheum apostolus, noluit esse superbos, ne in abundantia diuitiarum suarum gloriarentur ; denique quod possidebant, no¬ luit apud illos ueterascere, sed aliquid ex eo fieri, ut esset pre15 tium redemtionis animae eorum. Ait enim : Diuitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Et quasi dicerent : Quid ergo facturi sumus de diuitiis nostris ? Diuites sint, inquit, in operibus bonis, fa20 die tribuant, communicent, et non illud perdituri sunt. Vnde scimus ? Audi quid sequitur : Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. Sic dabunt pretium redemtionis animae suae. Et Dominus noster hoc monet : Facite uobis sacculos non ueterascentes, thesaurum non 25 deficientem in caelis, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit. Noluit Deus ut perdas diuitias tuas, sed ut locum illis mutes consilium tibi dedit. Intellegat Caritas uestra : modo si ami¬ cus tuus intraret in domum tuam, et inueniret te in loco humido frumenta posuisse, qui forte sciret naturam corruption^ 30 frumentorum quam tu nescires, daret tibi huiusmodi consi¬ lium, dicens : Frater, perdis quod cum magno labore collegisti; in loco humido posuisti, paucis diebus ista putrescunt. PL Et quid facio, frater ? Leua in superiora. Audires amicum 5 5° suggerentem ut frumenta leuares de inferioribus ad superiora, 35 et non audis Christum monentem ut thesaurum tuum leues de terra ad caelum, ubi non hoc tibi reddatur quod seruas, sed serues terram, accipias caelum, serues mortalia, accipias sempiterna ! Feneres Christum ; accipiat in terra parua, ut reddat tibi in caelo multa. Verum autem illi quos circumdabit iniqui40 tas calcanei sui, quia confidunt in uirtute sua, et in abundan¬ tia diuitiarum suarum gloriantur, et de amicis hominibus nihil ualentibus praestare praesumunt, non dabunt Deo depropitiationem suam et pretium redemtionis animae suae. 9.10. 10. Et quid dixit de tali homine ? Et laborauit in aeternum et uiuet in finem. Labor eius sine fine erit, f*43r uita ipsius habebit finem. Quare hoc dixit: uiuet in finem ? Vitam quippe non ponunt isti, nisi delicias quotidianas. Adeo 5 multi inopes et pauperes nostri, parum firmi, et non intuentes quid illis promittat Deus pro istis laboribus, cum uide9, 8 Luc. 16, 9.

15 1 Tim. 6, 17-19.

24 Luc. 12, 33.

38 feneres Christum] codd., fenera Christo edd. 40 quia] codd. Am., qui Er. Lou. 10, 1 laborauit] opt. codd. cum a j3 LXX, laborabit edd., labouit k (corr. s. 1. : rab)

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, io-ii

559

rint diuites in epulis quotidianis, in splendore et nitore auri et argenti, quid dicunt ? Soli sunt isti, isti uere uiuunt. Dicitur, iam non dicatur, et monemus, et dici habet; uel a pauciorixo bus dicatur, quam diceretur si non moneremus. Nam nec nos praesumimus ita nos ista dicere ut non dicatur, sed uel a paucioribus dicatur ; nam dicetur usque in finem saeculi. Parum est quia dicit eum uiuere ; adiungit et dicit, tonat : Putas eum solum uiuere. Viuat; finietur uita ipsius ; quoniam non 15 dat pretium redemtionis animae suae, finietur uita, labor non finietur. Labor emit in aeternum et uiuet in finem. Quomodo uiuet in finem ? Quomodo uiuebat ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; et iacentem ulcerosum ante ianuam, cuius ulcera canes linge20 bant, et desiderantem micas quae de mensa eius cadebant, su¬ perbus et tumidus contemnebat. Quid illi profuerunt illae diuitiae ? Mutauerunt uices ambo: ille a ianua diuitis sublatus est in sinum Abrahae ; ille ab epulis splendidis missus est in ignem ; ille requiescebat, ille ardebat: satiabatur ille, ille sitiebat; ille 25 laborauerat in finem, uiuebat in aeternum ; ille uixerat in finem, laborabat in aeternum. Et quid profuit diuiti, qui quaesiuit apud inferos in tormentis positus, stillari sibi guttam aquae in linguam suam de digito Lazari, dicens : Quoniam ardeo hie in hac fiamma, et non illi concessum est ? Sic deside30 rauit ille guttam de digito, quomodo ille micas de mensa diui¬ tis ; sed illius labor finitus est, et illius uita finita est ; labor huius in aeternum, uita illius in aeternum. Non hie habemus uitam, qui forte hie laboramus in terra ; et non sic erimus postea ; erit enim uita nostra Christus in aeternum ; illi au35 tern qui hie uolunt habere uitam, laborabunt in aeternum, et uiuent in finem. 11 Q uoniam non uidebit interitum, cum uiderit sapientes morientes. Iste qui laborauit in asternum, et uiuet in finem, non uidebit interitum cum ui¬ derit sapientes morientes. Quid est hoc Non intelleget 5 quid sit interitus, quando uiderit sapientes morientes. Dicit enim sibi : Iste, quia sapiens erat, et cum sapientia inhabitabat, et cum pietate Deum coluit, numquid non est mortuus ? Faciam mihi ergo bene, cum uiuo ; nam si aliquid possent qui aliud sapiunt, non morerentur. Videt ilium mori, 10 et non uidet quae sit mors. Non uidebit interitum, cum uiderit sapientes morientes. Quomodo Iudaei uiderunt Christum pendentem in cruce, et contemserunt, dicentes : Iste si Filius Dei esset, descenderet de cruce, non uidentes quid

.

?

10, 28 Luc. 16, 19-26.

,

11, 13 efr Matth. 27, 42.

8 soli] felices Er. 9 alt. et] /*, si add. edd. PL tonat, dicit quidam codd.

13 adiungit et dicit, tonat]

PL 551

560

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 11-12

sit interitus. Si uiderent quid sit interitus, si uiderent ! Ille 15 moriebatur temporaliter, ut reuiuisceret in aeternum ; illi uiuebant temporaliter, ut morerentur in aeternum. Sed quia ilium uidebant morientem, non uidebant interitum, id est, non intellegebant quis esset uerus interitus. Quid dicunt etiam in sapientia ? Morte turpissima condemnemus ilium, erit enim 20 respectus ex sermonibus illius ; si enim est uere Filius Dei, liberabit ilium de manibus contrariorum, non permittet mori Fi- ^ 432 lium suum, si uere Filius ipsius est. At ubi uiderunt ilium in cruce insultantes se, et ilium non descendentem de cruce, dixerunt : Vere homo fuit. Dictum est, et utique poterat descen25 dere de cruce, qui potuit de sepulcro resurgere ; sed docuit nos ferre insultantes, docuit aduersus linguas hominum esse patientes, bibere modo calicem amaritudinis, et postea accipere sempiternam salutem. Bibe, aeger, calicem amarum, ut sanus sis, cui non sunt sana uiscera ; noli trepidare, quia ne trepi30 dares, prior bibit medicus ; id est, passionis amaritudinem bibit prior Dominus. Bibit qui peccatum non habebat, qui quod in eo sanaretur non habebat. Bibe donee transeat amaritudo huius saeculi, et ueniat saeculum ubi nullum scandalum, nulla ira, nulla tabes, nulla amaritudo, nulla febris, nullus 35 dolus, nullae inimicitiae, nulla senectus, nulla mors, nulla contentio. Labora hie, uenturus ad finem ; labora, ne cum non uis hie laborare, uenias ad finem uitae, et numquam uenias ad finem laborum. Quoniam non uidebit interitum, cum uiderit sapientes morientes. 12 S imul imprudens et insipiens peribunt. Quis est imprudens ? Qui non sibi prospicit in futurum. Quis est insipiens ? Qui non intellegit in quo malo sit. Tu uero intellege in quo malo sis modo, et prospice ut in bonis sis 5 in posterum. Intellegendo in quo malo sis, non eris insipiens ; prospiciendo tibi in futurum, non eris imprudens. Quis est qui sibi prospicit ? Seruus ille cui dedit Dominus suus quod erogaret, et postea dixit ei : Non potes mihi agere, redde rationem actus tui. Et ille : Quid facio ? fodere non possum, 10 mendicare confundor. Sed et de re domini sui fecit sibi amicos, qui ilium reciperent, cum de actu proiceretur. Et ille pl fraudem fecit domino suo, ut compararet sibi amicos qui 552 ilium susciperent; tu noli timere ne fraudem facias; ipse Do¬ minus hortatur ut facias, ipse tibi dicit : Fac tibi amicos de 15 mammona iniquitatis. Fortassis ea quae adquisisti, de iniquitate adquisisti; aut fortasse ea ipsa est iniquitas, quia tu habes et alter non habet, tu abundas et alter eget. De ista

.

19 Sap. 2, 20.18.

12, 8 Luc. 16, 1-2.

11, 14 ult. si] nonnulli codd., se edd. stultus K

12, 1 insipiens et stultus /?, inpradens et

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 12-14

561

mammona iniquitatis, de diuitiis istis quas iniqui uocant diuitias, fac tibi amicos et prudens eris ; comparas tibi, non frau20 dans. Modo enim uideris perdere. Numquid perdes in thesaurario ponens ? Nam pueri, fratres, unde sibi emant nescio quid simul inueniunt nummos, et ponunt in thesaurario, et non aperiunt nisi postea, numquid quia non uident quod colligunt, ideo perdiderunt ? Noli timere ; ponunt pueri in thesaurario! 25 et secun sunt; ponis tu in manu Christi, et times ! Esto pru¬ dens, et prospice tibi in posterum in caelo. Esto ergo prudens, imitare formicam, sicut dicit scriptura reconde aestate, ne esurias in hieme : hiems est dies nouissimus, dies tribulatio¬ ns ; hieins est dies scandalorum et amaritudinis ; collige quod 3° ibi tibi sit in posterum ; si autem non facis, simul imprudens et insipiens peribis. 13. Sed mortuus est ille diues, et tale illi funus factum est. Ecce quo se conuerterunt homines : non adtendunt quam malam uitam haouerit cum uiueret, sed quam pompam cum moreretur. O felix quern tanti plangunt! Iste uero sic uixit ut 5 pauci plangant. Omnes enim deberent plangere tarn male ^ 435 uiuentem. Sed pompa est funeris, excipitur sepulcro pretioso, inuoluitur pretiosis uestibus, sepelitur unguentis et aromatis. Deinde memoriam qualem habet ! quam marmoratam ! Viuitur in ipsa memoria ? Ille ibi mortuus est. Ista putantes 10 homines bona, aberrauerunt a Deo, nec quaesierunt uera, et decepti sunt falsis ; adeo uide quid sequitur. Ille qui non dedit pretium redemtionis animae suae, qui non intellexit interitum, quia uidit sapientes morientes, factus est imprudens et insipiens, ut simul periret. Et quomodo peribunt qui re15 linquent alienis diuitias suas ? Simul imprudens et insipiens peribunt. 14. Adtendite, fratres : Et relinquent alienis diuitias suas. Quasi eos posuit in maledicto, qui cum mortui fuerint, alieni possidebunt res ipsorum. Ergo felices illi qui relinquunt filios in possessione sua, quibus sui succedunt. Habuit filios, 5 non est mortuus. Quid filii ipsius ? Et ipsi seruant quod eis reliquerunt parentes sui; parum est quia seruant ; et augent. Quibus et ipsi seruant ? Filiis suis, et illi hliis, et tertii filiis. Quid Christo ? quid animae suae ? Omnia hliis. Inter filios suos quos habent in terra, computent unum fratrem quern 10 habent in caelo, cui totum dare debebant, uel diuidant cum PL illo. Sed tamen ait mihi aliquis : Ecce quos maledictos dixit 553 scriptura, quos dixit perire et relinquere alienis diuitias suas; 27 cfr Prou. 6, 6 ; 30, 25.

20/21

thesauro plures codd., thesaurario Christi Lou. 30 sit] prosit aliquot codd. 13, 1 iste] ita codd. 9 uiuit in ipsa memoria ille ubi mortuus est edd. 15 alieni k

562

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 14

ille autem beatus qui suis relinquit. Ego discutio. sensum istum, quia inclino in parabolam aurem meam, et uideo non 15 frustra sic loqui scripturam. Video enim multos iniquos mori, quibus successores sunt filii; nec potuit sic loqui scriptura, ut separaret eos a miseria, quorum uitam improbat; et quid putatis, intellego, fratres, nisi quia omnes tales alienis relinquunt diuitias suas ? Quomodo alieni sunt filii ? Iniquorum 20 filii alieni sunt; nam inuenimus quemdam extraneum propinquum factum, quia profuit. Si quis tuorum tibi nihil prodest, alienus est. Vbi inuenimus nescio quern exterum propinquum factum, quia profuit ? In euangelio. Iacebat quidam uulneratus a latronibus. Dominus autem dixerat cuidam : Diliges pro25 ximum tuum tamquam teipsum. Et ille responderat : Et quis est mihi proximus ? Et narrauit Dominus : Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui eum uulnerauenmt, et semiuiuum in uia reliquerunt ; transierunt propinqui; Iudaeus enim erat, de Ierusalem descende30 bat Iericho ; transiit sacerdos, et praeteriit ; transiit leuites, et praeteriit etiam ipse ; transmit quidam samaritanus, samaritanus nescio quis, extraneus erat ; ipse ad ilium accessit, inspexit miseriam eius, et misericordia curauit uulnera, leuauit in iumentum, et duxit in stabulum, commendauit stabulario. Quae in 35 mysterio dicta sunt, et ad discutiendum nunc prolixiora uidentur ; tamen propter quod proposui, fratres, ait Dominus : Quis est illorum illi sauciato proximus ? Respondit ille : Credo, qui cum illo fecit misericordiam. Vade, inquit, et tu fac simili¬ ter. Cui misericordiam facis, proximus tibi est. Si ergo extra40 neus samaritanus faciendo misericordiam et subueniendo proximus factus est; quicumque tibi in tribulatione subuenire non possunt, alieni a te facti sunt. Iam adtendamus illos diuites qui male uixerunt, qui superbe egerunt, mortui sunt, et reliquerunt, non dico extraneis, filiis suis reliquerunt diuitias, M 45 et filii ipsorum uiam parentum suorum sequuntur ; sicut illi superbi, ita et isti; sicut illi rapaces, ita et isti; ut illi auari, et isti : alieni ab illis sunt. Nam ut noueritis quia alieni sunt, subuenirent illi diuiti qui ardebat in flamma successores diuitiarum ipsius ? Sed forte non habuit qui illi succederent, et alie50 ni possederunt diuitias ipsius ? Inuenimus in ipso euangelio quia habuit ; ait enim : Habeo quinque fratres. Fratres ipsius subuenire illi ardenti in flamma non potuerunt. Quid tibi diceret diues ? Habeo quinque fratres; unum fratrem mihi amicum non feci, qui iacebat ante ianuam; illi mihi fratres subuenire 55 non possunt qui possident diuitias meas ; alieni a me facti 14, 24 Luc. 10, 27-37.

51 Luc. 16, 28.

14, 52 subuenirent probae notae codd. et om. potuerunt probae notae codd.. quid alii nonnulli

53 habeo quinque] qui

434

ENARR. IN PS. XLVIII, s. i, 14-16

563

sunt.^ Videtis quia omnes qui male uiuunt, alienis relinquunt diuitias suas. 12.

13.

.

15 Sed plane praestant illis ipsi alieni, qui uocantur sui ? PL Audite quid illis praestant, adtendite quomodo irrideantur : 554 Simul impyudens et insipiens peribunt ; et relinquent' alienis diuitias suas. Quare dixit alienis ? 5 Quia nihil eis prodesse possunt. Et tamen in quo sibi uidentur prodesse . Et sepulcya eoyum downs eoyum in aeteynum. Iam quia ista structa sunt sepulcra, domus sunt sepulcra. Nam plerumque audis diuitem dicentem : Habeo marmoratam domum quam relicturus sum, et non cogito mihi aeter10 nam domum ubi semper ero. Quando cogitat sibi memoriam marmoratam aut exsculptam facere, quasi de domo aeterna cogitat ; quasi ibi manebat ille diues. Si ibi maneret, non arderet apud inferos. Vbi maneat spiritus male agentis, non ubi ponatur corpus mortale, cogitandum est ; sed domus eoyum 15 sepulcya eoyum in aeteynum. Tabeynacula eoyum in geneyationem et geneyationem. Tabeynacula, in quibus temporaliter manserunt ; domus, in quibus quasi in aeternum manebunt, id est sepulcra. Tabernacula ergo suis dimittunt, ubi manebant cum uiuerent, transeunt quasi ad domos 20 aeternas ad sepulcra. Quid illis prosunt tabeynacula eoyum in geneyationem et geneyationem ? Iam generatio et generatio, puta, filii sunt, nepotes erunt et pronepotes ; quid faciunt, quid prosunt tabernacula eorum ? Quid ? Audi : Inuocabunt nomina eoyum in teyyis ipsoyum. Quid 25 est hoc ? Tollent panem et merum ad sepulcra, et inuocabunt ibi nomina mortuorum. Putas quantum inuocatum est nomen illius diuitis postea, quando inebriabant se homines in memoria ipsius, nec descendebat una gutta super linguam ipsius ardentem ? Ventri suo seruiunt homines, non spiritibus suo30 rum. Ad spiritus mortuorum non peruenit, nisi quod secum uiui fecerunt ; si autem uiui secum non fecerunt, ad mortuos nihil peruenit. Sed quid faciunt illi ? Solum inuocabunt nomina eoyum in teyyis ipsoyum. 16 Et homo, cum in honoye esset, non intellexit ; compayatus est iumentis insensatis et similis factus est illis. Quomodo insultatum est hominibus, qui non intellexerunt quid facerent de diuitiis cum uiuerent, et putarunt 5 se beatos futuros, si haberent memoriam marmoratam, quasi aeternam domum, et si sui, quibus reliquissent substantiam suam, inuocarent nomina eorum in terris ipsorum. Debuerunt autem contra praeparare sibi domum aeternam in bonis ope-

.

15, 28 cfr Luc. 16, 24. 15, 6 et] om. k 6/7 aetemum] deficit [3 et generatione a, progenie et genus k

maneat edd. PL

16 generatione

564

14.

ENARR. IN PS. XLVIII, s. 1, 16-s. 11, 1

ribus, praeparare sibi uitam immortalem, mittere ante se 10 sumtus, sequi opera sua, adtendere comitem egentem, dare ei cum quo ambulabant, non contemnere Christum ante ia- ^ 435 nuam ulcerosum, qui dixit : Cum uni ex minimis meis fe¬ ci stis, mihi fecistis. Quia ergo non intellexit homo in honore positus. Quid est, in honore positus ? Factus ad imaginem et 15 similitudinem Dei, homo praelatus iumentis. Non enim fecit Deus sic hominem, quomodo fecit iumentum ; sed fecit Deus hominem cui seruirent iumenta; numquid eius uiribus, et non intellectui ? Ille autem non intellexit ; et qui factus erat ad imaginem Dei, corn-paratus est iumentis insen2.0 satis et similis factus est illis. Vnde alibi dicitur : Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. PL 17. Haec uia ipsorum scandalum ipsis. Ipsis sit 555 scandalum, non tibi. Quando autem erit et tibi ? Si putes quod beati sint tales. Si intellegas quia non sunt beati, ipsis erit scandalum uia ipsorum ; non Christo, non corpori eius, 5 non membris eius. Et postea in ore suo benedicent. Quid est : postea in ore suo benedicent ? Cum facti fuerint tales ut non quaerant nisi bona temporalia, hunt hypocritae ; et quando benedicunt Deum, labiis benedicunt, non corde. Tales facti christiani, quando illis laudatur uita aeter10 na, et dicitur illis contemtores diuitiarum esse debere in nomine Christi, torquent os in corde suo ; et si non audent in facie, ne erubescant, aut ne corripiantur ab hominibus, in cor¬ de id faciunt, contemnunt; et remanet eis in ore benedictio, et in corde maledictio. Et postea in ore suo benedicent. 15 Longum est ut psalmum hniamus; sufhciat Caritati uestrae quod audistis interim hodie ; eras, quod Domino placuerit audietis. SERMO

14.

II.

1. Hesterno die coepto psalmo terminus debebatur, sicut meminit Caritas uestra. Perueneramus autem usque ad istum uersum, ubi designat Spiritus Dei homines non adtendentes nisi ad praesentia saecularia et terrena, et in posterum post 5 hanc uitam nihil cogitantes, neque ullam felicitatem esse arbitrantes, nisi diuitias et honores huius saeculi, et transitoriam uirtutem ; post obitum autem suum non adtendentes, nisi quemadmodum eis procurentur funera pomposa, et sepeliantur in monumentis opere mirabili exstructis, et inuocentur 16, 12 Matth. 25, 40.

14 efr Gen. i, 26.

21 Ps. 31, 9.

17,1 in scandalum k 5 benedicent] diapsalma add. a 10 contemptum omnes 11 torquent os] omnes fere codd., torquentur edd.

fere codd.

XLVIII, sermo 2, i, 7 uirtutem] uitam tres codd., felicitatem Am., uirtutem et

ENARR. IN PS. XLVIII, s. n, 1-2

565

10 nomina eorum in terris ipsorum a domibus eorum ; non autem sibi comparand ubi spintus sit post hanc uitam, stulti non contremiscentes uocem Christi, dicentis : Stulte, hac node auferetur amma tua a te, et quae praeparasti cuius erunt ? nec adtendcntes post epulas quotidianas splendidas, et purpuram 15 et byssum, diuitem damnatum ad tormenta in internum, et post labores et ulcera et famem, pauperem requiescentem in smu Abrahae; ista non curantes, sed adtendentes ad id quod piaesens est, et post hanc mortem non prouidentes, nisi quemadmodum nomen eorum quod reprobatur in caelo, inuocetur 20 m terra. Describens ergo tales Spiritus sanctus ait: Haec uia ip s 0 y um scandoiluyyi ip sis, et posteoi in ote suo benedicent. Sicut dixit Dominus Iesus Christus de quibusdam, qm pnmo accedunt ad fidem mundati uerbo Dei et exorcismis in nomine Christi, ut accipiant gratiam Dei, ut baptizentur, 25 et postea redeuntes ad peiora mala quam antea commiserant p 436 Fient illis, inquit, postertora deteriora prioribus ; hoc Petrus apostolus ; Dominus autem : Et erunt posteriora, inquit, illius PL hominis peiora quam erant priora. Quare ? Quia primo uel 556 apertus paganus erat, postea palliatur nomine christiano, sub 30 uelamine religionis occultus malus. Et erit deterior, quia occultus est, sicut ait : Et postea in ore suo benedicent ; id est, nomen Dei et nomen Christi audis in labiis, in corde non inuenis. De quibus dictum est ; Populus iste labiis me honor at, cor autem eorum longe est a me. Hue usque ergo psalmus 35 tractatus erat. 2 Deinde sic incipiunt uersus hodie discutiendi atque tractandi: Sicut oues in inferno positae, mors pastor est eis. Quibus ? Illis quorum uia scandalum ipsis. Quibus ? Illis qui praesentia sola adtendunt, dum futura non cogitant ; 5 illis qui uitam non putant nisi istam, quae mors dicenda est. Non igitur immerito tamquam oues in inferno, mortem habent pastorem. Quid est : mortem habent pastorem ? Mors enim aliqua res est, aut aliqua potestas est ? Mors nempe aut separatio est animae a corpore ; et ea quidem quam timent 10 homines, separatio est animae a corpore ; mors autem uera quam non timent homines, separatio est animae a Deo. Et plerumque cum timent homines istam quae separat animam a corpore, incidunt in illam ubi anima separatur a Deo. Haec est ergo mors. Quomodo autem mors pastor est illis ? Si 15 uita Christus est, mors diabolus. Habemus autem multis locis in scriptura, quia uita est Christus. Mors autem diabolus est ; non quia ipse mors est, sed quia per ilium mors. Siue enim ilia

.

XLVIII, sermo 2, i, 12 Luc. 12, 20. 15 efr Luc. 16, 19. 20. 27 Luc. 11, 26. 33 Isai. 29, 13. felicitatem Er.

2, 2 in] om.

a

positae] et add.

a

2C 11 Petr. 2,

2/3 depascit eos

k

566

ENARR. IN PS. XLVIII, s. n, 2-3

in qua lapsus est Adam, ipsius persuasione homini propinata est, siue ista in qua separatur anima a corpore, ipsum habent 20 auctorem qui primo per superbiam cadens inuidit stanti, et morte inuisibili deiecit stantem, ut etiam mortem uisibilem penderet. Ad eum pertinentes, pastorem mortem habent; nos autem qui de futura immortalitate cogitamus, et non sine causa in fronte signum crucis Christi portamus, non habemus 25 pastorem nisi uitam. Infidelium pastor mors, fidelium pastor uita. Si ergo in inferno sunt oues quibus pastor mors est, in caelo sunt oues quibus pastor uita est. Quid igitur ? Iam in caelo sumus ? In caelo secundum fidem. Si enim non in caelo, ubi: Sursum cor ? Si non in caelo, unde apostolus Paulus dicit: 30 Nostra enim conuersatio in caelis est ? Corpore ambulamus in terra, corde habitamus in caelo. Habitamus ibi, si illuc aliquid mittimus quod ibi nos teneat. Nemo enim inhabitat corde, nisi unde cogitat; inde autem cogitat, ubi thesaurizat. Thesaurizauit in terra, cor ipsius a terra non recedit, thesaurizauit 35 in caelo, cor ipsius de caelo non descendit, Domino aperte dicente : Vbi est thesaurus tuus, illic et cor tuum erit. 3, Isti ergo quibus mors pastor est, uidentur florere ad tempus, et iusti laborare ; sed quare ? Quia nox est adhuc. Quid est : nox est ? Non apparent merita iustorum, et quasi nominatur felicitas impiorum. Tamdiu uidetur herba laetior PL 5 quam arbor, quamdiu hiems est. Herba enim per hiemem 5 57 uiget, arbor per hiemem quasi arida est ; cum sol exierit feruentior tempore aestatis, arbor quae per hiemem arida uide- ^ 437 batur, expletur foliis, profert fructus ; herba autem arescit ; uidebis honorem arboris, herba arida est. Sic et modo iusti 10 laborant, antequam ueniat aestas. Est uita in radice, nondum apparet in ramis. Radix autem nostra caritas est. Et quid ait apostolus ? Vt sursum debeamus habere radicem, ut uita sit pastor noster, quia habitatio nostra non debet recedere de caelo, quia in hac terra debemus sicut mortui ambulare ; ut 15 supra uiuentes, infra mortui simus, non ut supra mortui, infra uiuamus. Quia ergo non debet recedere uita nostra et cor nostrum desuper, quid ait apostolus ? Mortui enim estis ; et ne timeres : Vita uestra abscondita est, ait, cum Christo in Deo. Ecce ubi est radix nostra. Quando autem apparebit honor 20 noster tamquam in foliis et fructibus, sequitur et dicit: Cum Christus aftparuerit, uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. Et erit mane. Nam modo non est mane. Tumeant modo superbi et diuites huius saeculi, impii bonis insultent, infideles fidelibus, et dicant : Quid uobis prodest quia credi2, 30 Phil. 3, 20.

21/22

36 Matth. 6, 21.

3, 17 Col. 3, 3.4.

morte uisibili perderet nonnulli codd. Er., morte inuisibili perderet Lou. 28 ergo non Lou., ergo PL [pm. non) 3, 17 supernis edd.

ENARR. IN PS. XLVIII, s. ii, 3-4

567

25 distis ? quid plus habetis, quia Christum habetis ? Responeant fideles, si uere fideles sunt : Nox est, nondum uidetur q,u“ tenemus- Non quiescant manus in bonis operibus. Vnde a idi dicitur : In die tnbulationis meae Deum exquisiui manibus meis node coram eo, et non sum deceptus. Apparebit labor 3° noster mane, et erit fructus mane ; ut illi qui modo laborant, postea dominentur ; et illi qui modo se iactant et superbiunt’ postea subiciantur. Quid enim sequitur ? Sicut ones in inferno positae, mors pastor est eis. Et dominabuntur eis recti mane. Puto iam planum esse istum uersum, quia praelocuti sumus : Dominabuntur eis recti mane. Tolera noctem desidera mane. Ne putes quia nox habet uitam, et mane non habet uitam. Ergo qui dormit uiuit, et qui surgit non uiuit ? 5 Nonne qui dormit morti similior est ? Et qui sunt qui dormiunt ? Quos excitat apostolus Paulus, si tamen uelint euigilare. Quibusdam enim dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortmSy ct xlltiyyiivicibit tc Chyist'us. Qui ergo illumin&ntur s. Christo, iam uigilant, sed nondum apparet fructus uigiliarum ; 10 mane apparebit, id est, cum saeculi huius incerta transierint. Ipsa est enim nox , non tibi enim uidentur quasi tenebrae ? Facit male : uiuit, floret, terret, honoratur ; facit bene : reprehenditur, blasphematur, accusatur, laborat, terretur ; quasi tenebrae sunt. In radice autem uigor, fructus, opulentia ; uita 15 nondum est in ramis, sed radix non aruit ; similis arescenti est ; sed tempus uenit, uestitur honore suo, fecundatur fructibus suis. Tunc illi de quibus dictum est ut non eos zelemus : quid enim de illis ait psalmus ? Quoniam sicut fenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent ; cadent, cum uidebunt PL 20 ad dexteram sanctos, quibus laborantibus insultatur, et dicent 55s intra se paenitentiam agentes, sed paenitentiam seram et infructuosam. Qui noluerunt modo agere fructuosam, agent tunc infructuosam. Quid ergo dicent iam in paenitentia infructuosa ? Hi sunt quos aliquando in risum habuimus, et in 25 similitudinem improperii. Verba dico libri de Sapientia ; cognoscunt qui ea solent audire. Verba enim sunt malorum futura, quando uidebunt iudicem, et iam omnes fideles ad 438 dexteram eius, et omnes sanctos eius cum illo iudicantes ; hoc habent dicere, uerba ipsorum dicit scriptura : Hi sunt quos 30 aliquando habuimus in risum, et in similitudinem improperii ; nos insensati, uitam illorum aestimabamus insaniam. Cum enim coeperit Deo quisque uiuere, mundum contemnere, iniurias suas nolle ulcisci, nolle hie diuitias, non hie quaerere felicitatem terrenam, contemnere omnia, Dominum solum cogi28 Ps. 76, 3.

4, 7 Eph. 5, 14.

4, 5 mortuo unus cod

18 Ps. 36, 1.2.

24/31 Sap. 5, 3.4.

568

ENARR. IN PS. XLVIII, s. n, 4

tare, uiam Christi non deserere, non solum a paganis dicitur : Insanit ; sed quod magis dolendum est, quia et intus multi dormiunt et euigilare nolunt, a suis, a christianis audiunt : Quid pateris ? Fratres mei, homini uiuenti secupdum uiam Christi qui dicit : Quid pateris ?, putamus quid dicit ? Horre40 mus Iudaeos, quia dixerunt Domino Iesu Christo : Daemonium habes ; et quando audimus euangelium recitari, tundimus pectora nostra. Sceleratam rem dixerunt Iudaei Christo : Dae¬ monium habes ; age iu, christiane,, quando uideris de corde hominis expulsum diabolum, et inhabitare Christum, et dicis : 45 Quid pateris ? daemonium tibi uidetur habere ? Dictum est et de ipso Domino, quod insaniret, quando loquebatur uerba quae illi non caperent ; dictum est: Insanit, daemonium habet ; et tamen aliqui euigilabant a somno, et dicebant : Non sunt ista uerba daemonium habentis. Sic et modo, fratres, quamdiu 50 ista uerba audiunt et gentes, et qui inhabitant orbem, et terrigenae, et filii hominum, et diues et pauper, id est, et qui perti¬ nent ad Adam, et qui pertinent ad Christum, alii dicunt : Daemonium habet, alii dicunt : Non sunt ista uerba daemonium habentis. Alii enim tenent uiam saeculi, et ista ad tempus 55 audiunt; alii non frustra audiunt, sed faciunt quod dictum est : Auribus percipite qui habitatis orbem. Et cum agunt ista, incertus est fructus. Sed qui male agunt, et uiam saeculi eligunt, mors pastor est eis ; qui autem eligunt uiam Dei, uita pastor est eis. Veniet ipsa uita iudicatura, et damnatura 60 cum pastore suo eos quibus dicetur : Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Illi autem quibus insultatum est, et qui irrisi sunt quia credebant, audient ab ipsa uita quam habent pastorem : Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. 65 Dominabuntur ergo eis recti, non modo, sed mane. Nemo dicat : Quare sum christianus ? impero nemini, imperem iniquis. Noli festinare : dominaberis, sed mane. Et auxilium eorum ueterascet in inferno a gloria eorum. Modo habent gloriam; in inferno ueterascent. Quod est auxi70 lium eorum ? Auxilium de pecunia, auxilium de amicis, auxilium de uirtute sua. Sed cum mortuus fuerit homo, in ilia die peribunt omnes cogitationes eius. Quantam uisus est gloriam habere inter homines, cum uiueret, tantam uetustatem et corruptionem suppliciorum habebit, cum mortuus fue75 rit, apud inferos. 35

40 Ioh. 8, 48. 72 cfr Ps. 145, 4.

47 Ioh. io, 20.21.

56 Ps. 48, 2.

60 Matth. 25, 41.34.

57 certus qutdam codd. 58 uiam] plures codd. Er., nomen Lou. 66 impero nemini] om. omnes fere codd. 66/67 imperem] improperium quinque codd. 68 pr. eorum] illorum k ueterescet a k infernum k a gloria eorum] glo¬ ria eorum a (pr. m.), a gloria eorum expulsi sunt a (alt. ml), et gloria (sua) expulsi sunt k (sua [ ?] erasum et eorum s. 1. additum)

PL 5 59

ENARR. IN PS. XLVIII, s. n, 5 16.

569

5. V erumtamen Deus redimet animam meam. Videte uocem sperantis de futuro : V erumtamen Deus redimet animam meam. Forte uox est adhuc uolentis liberari de pressura. Nescio quis in carcere est, dicit : Deus redimet 5 animam meam ; nescio quis in catena : Deus redimet animam meam ; nescio quis periculum patitur in mari, iactatur flucti- ^439 bus et saeuientibus tempestatibus, quid dicit ? Deus redimet animam meam. Liberari uolunt ad istam uitam. Non est ista uox huius. Audi quid sequitur : Deus redimet animam 10 meam de mami inferni, cum acceperit me. Hanc redemtionem dicit, quam Christus iam in se ostendit. Descendit enim ad inferos, et adscendit in caelum. Quod uidimus in capi¬ ta* inuenimus in corpore. Quod enim credimus in capite, qui uiderunt, ipsi nobis annuntiauerunt; et per ipsos uidimus, 15 quia unum corpus omnes sumus. Sed meliores illi qui uide¬ runt, nos deteriores quibus annuntiatum est? Non hoc dicit ipsa uita, ipse pastor noster. Insultat enim cuidam discipulo suo dubitanti, et cicatrices palpare cupienti; et cum palpasset cicatrices, et exclamasset, dicens : Dominus mens et Deus mens, 20 uidens dubitantem discipulum, et intuens totum orbem terrarum crediturum : Quia uidisti, inquit, credidisti ; beati qui non uident, et credunt. Verumtamen Deus redimet ani¬ mam meam de manu inferni, cum acceperit me. Hie ergo quid ? Labor, pressura, tribulatio, tentatio : nihil aliud 25 speres. Vbi gaudium ? in spe futura. Nam dicit apostolus : Semper gaudentes. In tantis tribulationibus, semper gaudentes, semper tristes; semper gaudentes, quia ipse dixit : Quasi tristes, semper autem gaudentes. Tristitia nostra habet quasi ; gaudium nostrum non habet quasi / quia in spe certa est. 3° Quare tristitia nostra quasi habet ? Quia sicut somnus transiet, et dominabuntur recti mane. Nouit enim Caritas uestra, quia qui somnium indicat, addit quasi. Quasi sedebam, quasi loquebar, quasi prandebam, quasi equitabam, quasi disputabam. Totum quasi ; quia cum euigilauerit, non inue35 nit quod uidebat. Quasi thesaurum inueneram, dicit mendicus. Si quasi non esset, mendicus non esset; sed quia quasi erat, mendicus est. Itaque modo qui ad laetitias saeculares oculos aperiunt, et cor claudunt, transit quasi eorum, et uenit uerum ipsorum. Quasi ipsorum felicitas est saeculi, uerum 4° ipsorum poena est. Nostrum autem quasi, tristitia est; gau¬ dium non est quasi. Non enim ait apostolus : Quasi gaudentes, PL semper autem tristes ; aut : Quasi tristes, et quasi gaudentes ; 560 sed ait : Quasi tristes, semper atitem gaudentes. Sicut egeni ; et ibi sicut, pro quasi, posuit. Multos autem ditantes. Et cum 5, 15 efr 1 Cor. 12, 12 ; Rom. 12, 5. 3,1 anima mea 38

k

10 dum

k

19 Ioh. 20, 28.29.

me] diapsalma add.

26 11 Cor. 6, 10.

a

. .

1

p

570

ENARR. IN PS. XLVIII, s. n, 5-7

45 hoc diceret, nihil habebat apostolus : omnia sua dimiserat, diuitias nullas possidebat. Et quid secutus ait ? Quasi nihil habentes ; et ipsum nihil habere quasi apostoli erat. Et omnia possidentes ; ibi non dixit quasi. Quasi egebat ; non autem quasi, sed uere multos ditabat. Quasi nihil habebat ; non 50 autem quasi, sed uere omnia possidebat. Vnde uere omnia possidebat ? Quia omnium conditori adhaerebat. V erumtamen, inquit, Deus redimet an imam me am de manu inferni, cum acceperit me. 6, Quid igitur qui hie uolunt florere ? Tu uisurus es homi17. nem florentem malum, et forte titubabunt pedes tui, et dicturus es in anima tua : Deus, ego noui facta huius hominis, quae scelera fecit iste homo, et ecce floret, terret, dominatur, ex5 tollitur, caput illi non dolet, nihil in domo eius diminutum est; et timebis, quia credidisti, et forte dicit cor tuum : Me miserum ! puto sine causa credidi, Deus non respicit res humanas. Excitat ergo nos Deus ; et quid dicit ? Ne timueris, cum diues factus fuerit homo. Quare enim timebas, 10 quia diues factus est homo ? Timebas ne sine causa crederes, ne forte perdidisses laborem fidei tuae, et spem conuersionis n 440 tuae ; quia forte incurrit tibi lucrum cum fraude, et potuisti, si faceres ipsum lucrum cum fraude, diues esse, et non laborare ; et adtendens quid minatus est Deus, tempe15 rasti a fraude, et contemsisti lucrum ; uides alium fecisse lu¬ crum de fraude, et nihil mali pati; et times esse bonus. Ne timueris, ait tibi Spiritus Dei, cum diues factus fuerit homo. Oculos non uis habere, nisi in praesentia ? Futura promisit qui resurrexit, pacem in hac terra et requiem in hac 20 uita non promisit. Omnis homo requiem quaerit ; bonam rem quaerit, sed non in regione sua illam quaerit. Non est pax in hac uita ; in caelo nobis promissum est quod in terra quaerimus ; in futuro saeculo promissum est quod in isto saeculo quaerimus. 7 Ne timueris cum diues factus fuerit homo ; et 17.18. cum multiplicata fuerit gloria domus eius. Quare : ne timueris ? Quoniam non cum morietur, accipiet omnia. Vides uiuentem, cogita morientem. Quid hie habeat 5 adtendis, quid secum tollat adtende. Quid secum tollit ? Multum auri habet, multum argenti habet, multum praediorum, mancipiorum : moritur ; remanent ilia, nescit quibus. Etsi enim dimittit quibus uult, non seruat quibus uult. Multi enim et non sibi dimissa adquisierunt, et multi sibi dimissa 10 perdiderunt. Remanent ergo ilia omnia, et tollit secum, quid ? Forte dicit aliquis : Illud secum tollit unde inuoluitur, et quod illi erogatur ad pretiosum et marmoratum sepulcrum, ad instruendam memoriam, hoc secum tollit. Ego dico : Nec

.

6, 9 factus cum diues fuerit

k

7, 2 cum] dum

k

3 non cum] nondum

k

ENARR. IN PS. XLVIII, s. n, 7-8

571

hoc , exhibentur enim ista non sentienti. Si dormientem et non uigilantem ornas, in lecto secum ilia habet ; forte orna- PL menta insunt in corpore iacentis, et forte ille in somnis in 561 pannis se uidet. Quod sentit ei plus est, quam quod non sentit. Quamquam et illud cum euigilauerit non erit, tamen dormienti magis illud erat quod in somnis uidebat, quam illud quod 20 non sentiebat. Quid ergo, fratres (dicant sibi homines : Erogetur ad mortem meam ; quare dimitto heredes meos diuites ? Multa habebunt de meo, habeam et ego aliquid de meo, in corpore meo), quid habebit corpus mortuum ? quid habebit caro putrescens ? quid habebit caro non sentiens ? Si aliquid 25 habuit diues ille, cuius lingua sicca erat, tunc habet homo ali¬ quid de suo. Fratres, numquid sic legimus in euangelio, quia diues ille cum holosericis et byssinis tegumentis apparebat in igne ? Numquid qualis erat in epulis ad mensam, talis erat et apud inferos ? _ Cum sitiret, et stillam desideraret, non ibi 30 erant ilia omnia. Non ergo secum accipit homo omnia, nec quod tollit sepultura, tollit secum mortuus. Vbi enim sensus, ibi homo ; ubi nullus sensus, non est homo. Iacet uas quod continebat hominem, domus quae habebat hominem. Corpus dicamus domum, spiritum dicamus habitatorem domus. Spi35 ritus torquetur apud inferos ; quid illi prodest, quia corpus iacet in cinnamis et aromatibus, inuolutum pretiosis linteis ? Tamquam si dominus domus mittatur in exsilium, et tu ornes parietes ipsius. Ille in exsilio eget, et fame deficit, uix sibi unam cellam inuenit ubi somnum capiat, et tu dicis : Felix 40 est, nam ornata est domus illius. Quis te non aut iocari, aut insanire arbitretur ? Ornas corpus, torquetur spiritus. Da ali¬ quid spiritui, et dedisti aliquid mortuo. Sed quid illi dabis, quando unam guttam desiderauit, et non accepit ? Hie enim contemsit mittere ante se aliquid. Quare contemsit ? Quia ^441 45 haec uia eorum scandalum est illis. Non putauit uitam nisi praesentem, non cogitauit nisi quemadmodum pretiosis uestibus obuolutus sepeliretur. Ablata est ab illo anima eius, sicut Dominus dicit : Stulte, hac node auferetur anima tua, et quae praeparasti, cuius erunt ? Et impletum est in illo quod iste 5° psalmus dicit : Ne timueris, cum diues factus juerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius ; quoniam non cum morietur accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria eius. 8. Quoniam anima eius in uita ipsius benedicetur. Intendat Caritas uestra : Quoniam anima eius in uita ipsius benedicetur. Quamdiu uixit, bene sibi fecit. Hoc dicunt omnes, sed falso dicunt. Benedictio est ab animo 15

7, 25 efr Luc. i6, 24. 53 descendat

k

48 Luc. 12, 20.

gloria] Aug. cum LXX et Vulg., domus add. a

k

(e uers. 17 ?)

572

ENARR. IN PS. XLVIII, s. n, 8-9

benedicentis, non ab ipsa neritate. Quid enim dicis tu ? Quia manducauit et bibit, quia fecit quod uoluit, quoniam splendide epulatus est, ideo secum fecit bene ? Ego dico : Fecit secum male. Non ego dico, sed Christus : Fecit secum male. Etenim diues ille quando quotidie epulabatur splendide, bene 10 secum facere putabatur ; cum autem coepit ardere apud in¬ feros, tunc inuentum est male quod putabatur bene. Quod enim manducauerat apud superos, hoc digerebat apud inferos. Iniquitatem dico, fratres, quam epulabatur. Manducabat PL pretiosas epulas ore carnis, ore cordis manducabat iniquita- 5 2 15 tern. Quod apud superos ore cordis manducabat, hoc apud inferos in illis suppliciis digerebat. Et quidem temporaliter manducauerat, in aeternum male digerebat. Manducatur ergo iniquitas ? Forte aliquis dicit : Quid est quod loquitur ? Man¬ ducatur iniquitas ? Non ego dico, audi scripturam : Sicut uua 20 acerba dentibus uexatio est et jumus oculis, sic iniquitas uten~ tibus ea. Qui manducauerit enim iniquitatem, id est, qui libenter habuerit iniquitatem, non poterit manducare iustitiam. Panis enim iustitia est. Quis est panis ? Ego sum panis uiuus qui de caelo descendi. Ipse est panis cordis nostri. Quomodo 25 qui manducat ore corporis uuas acerbas, obrigescunt et obstupescunt dentes eius, et minus idoneus fit ad manducandum panern, et remanet illi laudare quod uidet, et manducare non posse, sic et qui iniquitate usus est, et pastus peccatis in corde, incipit non posse manducare panem, laudat uerbum Dei, 30 et non facit. Vnde non facit ? Quia cum coeperit facere, laborat; quomodo sentimus laborare dentes post uuas acerbas, cum coeperimus panem manducare. Sed quid faciunt illi quibus obstupuerunt dentes ? Temperant se aliquantum ab uuis acerbis, et redeunt dentes ad stabilitatem suam, et incum35 bunt pani. Sic et nos laudamus iustitiam ; sed si uolumus manducare iustitiam, temperemus nos ab iniquitatibus ; et nascitur in corde non solum delectatio laudandi iustitiam, sed etiam facilitas manducandi. Nam si dicit christianus : Deus nouit quia delectat me, sed non possum facere, quas40 satos dentes habet, diu manducauit iniquitatem. Ergo et iustitia manducatur ? Si non manducaretur, non diceret Dominus: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Ergo quoniam anima illius in uita ipsius benedicetur: in uita benedicetur, in morte torquebitur. 9. Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Adtendite et pascimini, haereat in cordibus uestris ; manducate, uidete m 442 tales, et nolite esse tales : cauete talia uerba. Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Quam multi sunt christiani, 5

8, 19 Prou. 10, 26. 9, 1 dum

k

23 Ioh. 6, 41.

42 Matth. 5, 6.

ENARR. IN PS. XLVIII, s. n, 9-10

573

5 fratres, qui tunc Deo gratias agunt, quando illis accidit lu' .oc ■ C°nf rtebitur tibi, cum bene feceris ei ; faudabit te, et dicet: Vere quia tu es Deus meus ; liberauit me de carcere, confitebor illi. Venit illi lucrum, confitetur • uenit hereditas, confitetur ; patitur damnum, blasphemat. Qualis 10 prlus es, qui quando te pater emendat, tunc tibi displicet ? Emendaret, nisi displiceres ? aut si sic displiceres ut odisset, uellet emendare? Gratias age ergo emendatori, ut accipias hereditatem a Deo qui te emendat. Erudiris enim, cum emendaris. Sed multum emendat, quia magnum est quod 15 habes accipere. Nam si appendas quod emendaris cum eo quod accepturus es, inuenies quia nihil est quod emendaris. Apostolus Paulus hoc dicit : Etenim quod ad praesens est tern- PL porale leue tribulationis nostrae, iuxta incredibilem modum 563 aeternum gloriae pondus operatur nobis. Sed quando ? Non 20 respicientibus, inquit, quae uidentur, sed quae non uidentur ; non quae, temporalia, sed quae aeterna. Quae enim uidentur, temporalia sunt; quae autem non uidentur, aeterna. Et iterum : Non sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. Quid est ergo quod pateris ? 25 Sed semper pateris. Concedo. Ex quo natus es, per omnes aetates tuas usque ad senectam tuam, quousque morieris, puta quia hoc pateris quod est passus lob ; quod ille passus est aliquot diebus, aliquis patiatur ab ipsa infantia ; quod pate¬ ris transit, finitur ; quod accepturus es, finem non habebit. 30 Nolo iam aeques poenam cum praemio : tempora aequa aeternitati, si potes. 10* Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. Nolite esse tales, fratres; uidete quia propterea dicimus haec, propterea cantamus, propterea tractatur, propterea sudatur : nolite facere ista. Negotia uestra uos probant : aliquando 5 in negotio uestro auditis uerum, et blasphematis, ecclesiam blasphematis. Quare ? Quia christiani estis. Si sic est, duco me in partem Donati; paganus uolo esse. Quare ? Quia momordisti panem, et dolent dentes. Quando uidebas ipsum panem, laudabas ; coepisti manducare, et dolent dentes ; id 10 est, quando audiebas sermonem Dei, collaudabas, cum tibi dicitur : Fac hoc, blasphemas. Noli sic uelle ; hoc die : Bonus est panis, sed ego non possum ilium manducare. Nunc autem si oculis uides, laudas ; cum coeperis dentes premere, dicis : Malus est panis iste, et qualis est ille qui ilium fecit ? Ita fit ut 15 confitearis Deum, quando tibi bene facit Deus; et mentiaris, quando cantas : Benedicam Dominum in omni tempore, sem¬ per laus eius in ore meo. Exigitur de corde tuo cantatio labio9, 17 II Cor. 4, 17.18.

23 Rom. 8, 18.

io, 16 Ps. 33, 2.

10 qui] codd., quia edd. 11/12 emendaret usq. emendare] codd., non emendaret nisi displiceres, aut... odisset, non ille te emendaret edd. 30 temporali duo codd. et Er., temporale sim., temporalia Eou. 10, 5 uerum] uerbum aliquot codd.

574

20

ENARR. IN PS. XLVIII, s. n, io-ii

rum tuorum ; cantasti in ecclesia : Benedicam Dominum in omni tempore ; quomodo in omni tempore? Si omni tempore lucrum, omni tempore benedicitur; si aliquando est damnum, non benedicitur, sed blasphematur. Certe benedicis in omni tem¬ pore, certe laus eius semper in ore tuo est ? Eris tabs qualem modo describit : Confitebitur tibi, cum bene feceris ei. 11 Introibit usque in progenies patrum suorum ; id est, imitabitur patres suos. Quia iniqui qui modo sunt, habent fratres, habent patres. Antiqui iniqui, patres sunt prae- ^ 443 sentium ; et modo qui iniqui sunt, patres sunt posterorum iniquorum, quomodo patres iustorum antiqui iusti, patres sunt iustorum qui modo sunt ; et qui modo sunt, patres sunt eorum qui futuri erunt. Ostendere uoluit Spiritus sanctus quia non est mala aequitas, quando ad illam murmuratur ; sed hi ab origine usque ad progeniem patrum patrem suum habent. Duos genuit Adam, et in uno iniquitas, in uno iustitia : PL iniquitas in Cain, iustitia in Abel. Praeualuisse uidetur ini- 564 quitas super iustitiam, quia occidit Cain iniustus Abel iustum in nocte. Numquid mane ? Sed dominabuntur eis recti mane. Veniet mane, et uidebitur ubi sit Abel, et ubi Cain. Sic omnes qui secundum Cain, et sic omnes qui secundum Abel usque in finem saeculi. Introibit usque in progenies patrum suorum ; usque in aeternum non uidebit lumen. Quia et hie cum esset, in tenebris erat, gaudens falsis bonis, et non amans bona uera, et ideo hinc ad tartarum ibit ; a tenebris somniorum excipient eum tenebrae tormentorum. Ergo usque in aeternum non uidebit lumen. Sed quare hoc ? Quod posuit in medio psalmo, hoc et in fine : Homo cum in honore esset, non intellexit ; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est illis. Vos autem, fratres, considerate uos homines factos ad imaginem et similitudinem Dei. Imago Dei intus est, non est in corpore ; non est in auribus istis quas uidetis, et oculis, et naribus, et palato, et manibus, et pedibus ; sed est facta tamen; ubi est intellectus, ubi est mens, ubi ratio inuestigandae ueritatis, ubi est fides, ubi est spes uestra, ubi caritas uestra, ibi habet Deus imaginem suam ; uel ibi intellegitis et uidetis quia ista transeunt, quia sic dixit in alio psalmo : Quamquam in ima¬ gine ambulet homo, tamen uane conturbatur : thesaurizat, et nescit cui congregabit ea. Non turbemini, quia qualiacumque sunt ista, transitoria sunt, si homines estis in honore positi, et intehegitis. Nam si homines in honore positi non intellegi¬ tis, comparamini iumentis insensatis, et similes efficimini illis.

.

20.21.

5

io

15

20

25

30

35

ii, 12 efr Gen. 4, 8.

13 Ps. 48, 15.

25 efr Gen. 1, 26.

32 Ps. 38, 7.

21 benedicis] quia non praem. edd. 22 laus e. semper] quia non semper laus e. edd. 11,1 progenie k 13 in nocte] opt. codd., innocentem edd. 17 usque] et praem. k 22 homo] et praem. a k 23 in] om. a est] om. a 28 tamen] mens codd. fere omnes 29 inuigilandae iidem codd.

IN PSALMVM XLIX ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.

Vers. 1

1* Quantum nobis ualeat sermo Dei ad correctionem uitae nostrae, et ad speranda praemia eius poenasque metuendas, unusquisque in se metiatur, et conscientiam suam ante oculos eius sine dolo ponat, nec sibi blandiatur in tanto periculo ; 5 quoniam et ipse Dominus Deus noster uidetis quia nulli blanditur , et si consolatur nos promittendo bona sua et confirmando spem nostram, male uiuentibus tamen et contemnentibus uerbum suum omnino non parcet. Interroget se unus¬ quisque dum tempus est, et uideat ubi sit, et aut perseueret in IO bono, aut mutetur a malo. Sicut enim dicit in hoc psalmo, non quicumque homo, aut quicumque angelus, sed Deus deorum Dominus locutus est. Loquendo autem quid egit ? Vocauit terram a solis ortu usque ad occasum. Oui uocauit terram a solis ortu usque ad occasum Dominus noster et Sal15 uator est Iesus Christus. Verbum caro factum, ut inhabitaret PL m nobis. Dominus ergo noster Iesus Christus Deus deorum 565 est,. quia per ipsum facta sunt omnia, et sine ipso factum est ^ 444 nihil. Verbum Dei, si Deus est, utique Deus deorum est; utrum autem sit Deus, euangelium respondet : In principio 20 erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et si omnia per ipsum facta sunt, sicut consequenter dicit, et dii si qui facti sunt, per ipsum facti sunt. Vnus enim Deus non factus, et uere Deus ipse solus. Ipse autem solus Deus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus Deus. 2* Dii ergo quorum Deus est uerus Deus, qui sunt, aut ubi sunt ? Dicit alius psalmus : Deus stetit in synagoga deorum ; in. medio autem deos discernit. Adhuc nescimus ne forte dii aliqui in caelo congregati sint, et in eorum congregatione, hoc 5 est enim in synagoga, stetit Deus discernere illos. Videte in eodem psalmo quibus dicat : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes ; uos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Manifestum est ergo, quia homines dixit deos, ex gratia sua deihcatos, non de substantia sua natos. Ille 10 enim iustificat, qui per semetipsum non ex alio iustus est; et XLIX, i, 19 Ioh. 1, 1.

2, 2 Ps. 81, 1.6.7.

XLIX, 1, 1 usq. 7, 22 sermo legitur in V i, 1 correptionem V 2 metuendas] fugiendas V 3 meditetur Vat. Reg. 0 promittendo] nobis add. V 8 parcet] V, parcit codd. edd. /x 9 dum] V, cum codd. edd. ^ 10 sicut usq. 6, 3 deus] om. V et habet : inter iudicem enim iustum et conscientiam tuam, noli timere nisi causam tuam. Ipse enim erit iudex causae tuae qui modo testis ( ?) est uitae tuae. Si causam malam non habueris, nullum aduersarium pertines et ( ?) nullum falsum testem formidabis, ut 12 uocauit] et praem. a k cum LXX (cfr infra n. 3, l. 9) uocabit k 13 ortum k

576

ENARR. IN PS. XLIX, 2-3

ille deificat, qui per seipsum non alterius participatione Deus est. Qui autem iustificat, ipse deificat, quia iustificando, filios Dei facit. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri. Si filii Dei facti sumus, et dii facti sumus; sed hoc gratiae est adoptan15 tis, non naturae generantis. Vnicus enim Dei Filius Deus et cum Patre unus Deus, Dominus et Saluator noster Iesus Christus, in principio Verbum et Verbum apud Deum, Verbum Deus. Ceteri qui fiunt dii, gratia ipsius fiunt, non de substan¬ tia eius nascuntur ut hoc sint quod ille, sed ut per beneficium 20 perueniant ad eum, et sint coheredes Christi. Tanta enim caritas est in illo herede, ut uoluerit habere coheredes. Quis hoc auarus homo uelit habere coheredes ? Sed et qui inuenitur uelle, diuidet cum eis hereditatem, minus habens ipse diuidens quam si solus possideret; hereditas autem in qua co25 heredes Christi sumus, non minuitur copia possessorum, nec fit angustior numerositate coheredum ; sed tanta est multis quanta paucis, tanta singulis quanta omnibus. Videte, inquit apostolus, qualem dilectionem nobis dedit Deus, ut filii Dei uocemur et simus. Et in alio loco : Dilectissimi, filii Dei sumus, et 30 nondum apparuit quid erimus. Ergo sumus in spe, nondum in re. Scimus autem, inquit, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. Vnicus similis nascendo, nos similes uidendo. Non enim ita similes ut ille, qui hoc est quod ille a quo genitus est ; nos enim similes, non 35 aequales ; ille quia aequalis, ideo similis. Audiuimus qui sint dii facti iustificati, quia filii Dei dicuntur ; et dii qui non sunt dii, quibus ille Deus deorum terribilis est. Dicit enim alius psalmus : Terribilis est super omnes deos. Et quasi quaereres : Quos deos ? Quoniam omnes dii gentium daemonia. Diis gen- PL 40 tium, daemoniis terribilis ; diis a se factis, filiis amabilis. Pro- 566 inde confitentes maiestatem Dei utrosque inuenio, et daemo¬ nia confessa sunt Christum, et fideles confessi sunt Christum. Tu es Christus Filius Dei uiui, dixit Petrus. Scimus qui sis : tu es Filius Dei, dixerunt daemones. Parem audio confessio45 nem, sed non parem inuenio dilectionem; immo uero hie di¬ lectionem, ibi timorem. Quibus ergo amabilis, filii sunt ; qui- M 445 bus terribilis, filii non sunt; quibus amabilis, deos illos fecit ; quibus terribilis, non esse deos conuincit. Hi enim dii fiunt, illi dii putantur : hos deos facit ueritas, illos error existimat. 3. Deus ergo deorum Dominus locutus est. Locutus est multis modis. Per angelos ipse locutus est, per prophetas ipse locutus est, per os proprium ipse locutus est, per apostolos suos ipse locutus est, per fideles suos ipse loquitur, per hu13 Ioh. I, 12. 43/44 Marc. 5, 7.

2, 33 uiuendo

edd.

27 i Ioh. 3, 1.2.

38 Ps. 95, 4.5.

43 Matth. 16, 16.

ENARR. IN PS. XLIX, 3-4 5

10

15

20

25

577

militatem nostram, cum aliquid uerum dicimus, ipse loqui¬ tur. Videte itaque, loquendo multipliciter, multis modis, per multa uasa, per multa organa, ipse tamen sonat ubique, tangendo, modificando, inspirando : uidete quid egerit. Locutus est enim, et uocauit terram. Quam terrain ? An forte Africam ? propter eos qui dicunt: Ecclesia Christi pars Donati est. Solam quidem Africam non uocauit, sed et Africam non separauit. Qui enim uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, nullas relinquens partes quas non uocarit, in sua uocatione Africam inuenit. Gaudeat ergo in unitate, non superbiat in diuisione. Bene dicimus quia uox Dei deorum et in Africam uenit, non in Africa remansit. Vocauit enim terram a solis ortu usque ad occasum. Non est ubi lateant insidiae haereticorum, non habent in qua se umbra falsitatis abscondant ; nec enim est qui se abscondat a calore eius. Qui terram uocauit, et totam terram uocauit; qui ter¬ ram uocauit, tantam uocauit quantam fabricauit. Quid mihi exsurgunt pseudochristi et pseudoprophetae ? quid est quod me uerbis captiosis illaqueare moliuntur, dicentes : Ecce hie est Christus, ecce illic est ? Non audio ostendentes partes : Deus deorum totum mihi ostendit ; qui uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, totum redemit; partes autem calumniantes condemnauit. 4 Sed audierimus, a solis ortu usque ad occasum uocatam terram : unde coepit uocare qui uocauit ? Et hoc audite : Ex Sion species decoris eius. Certe concordat psalmus euangelio dicenti : Per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Audi: Per omnes gentes : Vocauit terram a solis ortu usque ad occasum. Audi : Incipientibus ab Ierusalem : Ex Sion species decoris eius. Ergo : Vocauit terram a solis ortu usque ad occasum, concordat uerbis Domini dicentis : Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Omnes enim gentes sunt a solis ortu usque ad occasum. Quod uero ex Sion species deco¬ ris eius, quod inde coepit decus euangelii eius, quod inde annuntiari coepit speciosus forma prae filiis hominum, concordat uerbis Domini dicentis : Incipientibus ab Ierusalem. Concinunt noua ueteribus, uetera nouis ; dicunt ad inuicem seraphim duo : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Et consonant duo Testaments, et unam uocem habent duo Testamenta ; audiatur uox concinentium Testamentorum, non calumniantium exheredatorum. Fecit ergo ista Deus

.

5

10

15

20

3, 19 efr Ps. 18, 7. 17 Isai. 6, 3. 4, 3 ex yon speciem

23 Matth. 24, 23.

k

4, 4 Luc. 24, 47.

14 efr Ps. 44, 3.

PL 567

578

ENARR. IN PS. XLIX, 4-5

deorum : Vocauit terram a solis ortu usque ad occasum, ex Sion procedente specie sua. Ibi enim erant discipuli, qui acceperunt Spiritum sanctum quinquagesimo post resurrectionem eius die missum de caelo. Inde euang.elium, inde 25 praedicatio, inde impletus orbis terrarum, et hoc in gratia ^ 446 fidei. 5. Nam cum ipse Dominus uenisset, quia passurus uenit, occultus uenit; et cum esset fortis in se, infirmus in carne apparuit. Oportebat enim eum uideri, ut non intellegeretur ; contemni, ut occideretur. Erat gloriae species in diuinitate ; 5 sed haec latebat in carne. Si enim cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Sic ergo inter Iudaeos, inter inimicos ambulauit occultus, mira faciens, mala patiens, donee suspenderetur in ligno ; uidentesque pendentem Iudaei magis magisque contemnerent, et ante crucem caput agitan10 tes, dicerent : Si Filius Dei est, descendat de cruce. Occultus ergo erat Deus deorum, et uoces edebat magis ex compassione nostra, quam ex maiestate sua. Vnde enim illae uoces, nisi ex nobis assumtae : Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti ? Quando autem Pater Filium dereliquit, aut Filius Patrem ? 15 Nonne unus Deus, Filius et Pater ? nonne uerissimum : Ego et Pater unum sumus ? Vnde ergo : Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti, nisi quia in carne infirmitatis agnoscebatur uox peccatoris ? Qui enim suscepit similitudinem carnis peccati, cur non susciperet similitudinem uocis peccati ? Occul20 tus ergo Deus deorum et cum inter homines ambulauit, et cum esuriuit et sitiuit, et cum fatigatus sedit, et cum lassato corpore dormiuit, et cum adprehensus, et cum flagellatus, et cum ante iudicem positus, et cum superbienti respondit : Non haberes in me potestatem, nisi data fuisset desuper / et quod 25 ductus ad uictimam, coram tondente se non aperuit os suum, et quod crucifixus, et quod sepultus, semper occultus Deus deorum. Quid postea quam resurrexit ? Mirati discipuli, et primo non crediderunt, donee tangerent atque palparent. Sed caro resurrexerat, quia caro mortua erat; diuinitas quae mori 30 non poterat, adhuc etiam in carne resurgentis latebat. Videri forma potuit, teneri membra, palpari cicatrices ; Verbum per quod facta sunt omnia, quis uidet ? quis tenet ? quis palpat ? Et tamen Verbum caro factum est et habitauit in nobis. Et qui tenebat hominem Thomas, intellegebat ut poterat PL 35 Deum. Palpatis enim cicatricibus, exclamauit : Dominus 5 24’

o 1 malum a* 11 dum a * 14/15 uidete f. iud., iudicatum a pecc. Am. Er. 16 erat] habuit, et qui eum miserat pater. Erat enim solus uerus Am. hr. 16/17 solus usq. dicere] et ideo solum uerum in hominibus dicere Am. hr.

6o6

ENARR. IN PS. L, 9-10

malignum coram te feci ; ut iustificeris in sermonibus tuis, et uincas cum iudicaris. Superas enim omnes homines, omnes iudices, et qui se putat iustum, coram 35 te iniustus est; tu solus iuste iudicas, iniuste iudicatus, qui potestatem habes ponendi animam tuam, et potestatem habes iterum sumendi earn. Vincis ergo cum iudicaris. Omnes homi¬ nes superas, quia plus es quam homines, et per te facti sunt homines. 10 Tibi soli peccaui, et malignum coram te feci ; ut iustificeris in sermonibus tuis, et uincas cum iudicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Tamquam diceretur : Vincuntur illi qui fecerunt quod 5 et tu Dauid ; non enim hoc paruum malum paruumque peccatum, adulterium et homicidium ; quid illi qui ex quo nati sunt de uentre matris suae, nihil tale fecerunt ? etiam ipsis imputas aliqua peccata, ut ille omnes uincat cum coeperit iudicari ? Suscepit personam generis humani Dauid, et ad10 tendit omnium uincula, propaginem mortis considerauit, originem iniquitatis aduertit, et ait : Ecce enim in ini qui¬ tatibus conceptus sum. Numquid Dauid de adulterio natus erat, de Iesse uiro iusto et coniuge ipsius ? Quid est quod se dicit in iniquitate conceptum, nisi quia trahitur ini15 quitas ex Adam ? Etiam ipsum uinculum mortis cum ipsa iniquitate concretum est. Nemo nascitur nisi trahens poenam, trahens meritum poenae. Dicit et in alio loco propheta: Nemo mundus in conspectu tuo, nec infans cuius est unius diei uita super terram ? Nouimus enim et baptismo Christi solui 20 peccata, et baptismum Christi ualere ad remissionem peccatorum. Si infantes omni modo innocentes sunt, cur matres ad ecclesiam cum languentibus currunt ? Quid illo baptismo, quid ilia remissione dimittitur ? Innocentem magis uideo flentem quam irascentem. Quid eluit baptismus ? quid soluit 25 ilia gratia ? Soluitur propago peccati. Quia si loqui tibi posset ille infans, diceret; et si iam intellectum haberet, quern habebat Dauid, responderet tibi: Quid me adtendis infantem ? Non quidem uides facinora mea ; sed ego in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit. 30 Praeter hoc uinculum concupiscentiae carnalis natus est Christus sine masculo, ex uirgine concipiente de Spiritu sancto. Non potest iste dici in iniquitate conceptus ; non potest dici : In peccatis mater eius in utero eum aluit, cui dictum est ; Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbra-

.

36 Ioh. 10, 18. 11 Reg. 12, 21.

10,12 cfr 1 Reg. 16, 18. 34 Luc. 1, 35.

10, 3 in] om. a

15 etiam] a quo aliquot codd.

omnes fere codd.

18

lob.

14, 4 sec.

29 delictis

a k

lxx.

27

cfr

30 mortalis

ENARR. IN PS. L, io-ii

607

bit tibi. Non ergo ideo in iniquitate concipiuntur homines, et in PL peccatis in utero a matribus aluntur, quia peccatum est mi- 592 sceri coniugibus ; sed quia illud quod fit, utique fit de carne poenali. Poena enim carnis mors est, et utique inest ipsa mortalitas. Vnde apostolus non moriturum corpus dixit, sed mor40 tuurn: Corpus quidem mortuum est, inquit, propter peccatum; ^468 spiritus autem uita est propter iustitiam. Quomodo ergo sine uinculo peccati nascitur, quod concipitur et seminatur de corpore mortuo propter peccatum ? Opus hoc castum in coniuge non habet culpam, sed origo peccati trahit secum debi45 tarn poenam. Non enim maritus, quia maritus est, mortalis non est, aut aliunde nisi peccato mortalis est. Erat enim et Dominus mortalis, sed non de peccato ; suscepit poenam nostram, et ideo soluit culpam nostram. Merito ergo in Adam omnes moriuntur, in Christo autem omnes uiuificabuntur. 50 Per unum hominem enim, ait apostolus, peccatum in hunc mundum intrauit, et per peccatum mors, et ita in omnes homi¬ nes pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Definita est sententia : In Adam, inquit, omnes peccauerunt. Solus esse innocens infans potuit, qui de opere Adam non natus est. 11* Ecce enim ueritatem dilexisti ; incerta et oc¬ culta sapientiae tuae manifestasti mihi. Veritatem dilexisti, id est, impunita peccata etiam eorum quibus ignoscis, non reliquisti. Veritatem dilexisti : sic miseri5 cordiam praerogasti, ut seruares et ueritatem. Ignoscis confitenti, ignoscis, sed seipsum punienti; ita seruatur misericordia et ueritas : misericordia, quia homo liberatur ; ueritas, quia peccatum punitur. Ecce enim ueritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. 10 Quae occulta ? quae incerta ? Quia Deus ignoscit et talibus. Nihil tarn occultum, nihil tarn incertum. Ad hoc incertum Niniuitae paenitentiam egerunt. Dixerunt enim, quamuis post minas prophetae, quamuis post illam uocem : Triduo, et Niniue subuertetur ; dixerunt apud se, petendam esse miseri15 cordiam; dixerunt ita apud se disceptantes : Quis nouit, si Deus flectat in melius sententiam suam, et miseretur ? Incer¬ tum erat, cum dicitur : Quis nouit. De incerto paenitentiam egerunt, certain misericordiam meruerunt; prostrauerunt se in lacrimis, in ieiuniis, in cilicio et in cinere prostrauerunt se, 20 gemuerunt, fleuerunt, pepercit Deus. Stetit Niniue, an euersa est Niniue ? Aliter quidem uidetur hominibus, et aliter uisum est Deo. Ego autem puto impletum fuisse quod propheta

35

40 Rom. 8, 10.

48 cfr i Cor. 15, 22.

50 Rom. 5, 12.

u, 11/20 cfr Ion.

3, 4-10. 42 quod concipitur] nonnulli codd., qui concernitur plures codd., qui concrescit altt 54 in Adam edd. 11, 22 deo] edd., om. codd.

6o8

ENARR. IN PS. L, 11-12

praedixerat. Respice quae fuit Niniue, et uide quia euersa est, euersa in malo, aedificata in bono, sicut euersus Saulus per25 secutor, aedificatus Paulus praedicator. Quis non diceret ciuitatem istam, in qua nunc sumus, feliciter euersam, si omnes illi insani, nugis suis desertis, ad ecclesiam compuncto corde concurrerent, Dei misericordiam de suis factis praeteritis inuocarent ? Nonne diceremus : Vbi est ilia Carthago ? Quia non est PL 30 quod erat, euersa est; sed si est, quod non erat, aedificata est. 593 Ita dicitur Ieremiae : Ecce dabo tibi eradicare, suffodere, euertere, disperdere, et rursus aedificare, et plant are. Inde est uox ilia Domini: Ego percutiam, et ego sanabo. Percutit putredinem facinoris, sanat dolorem uulneris. Faciunt medici cum secant, 35 percutiunt et sanant; armant se ut feriant, ferrum gestant et curare ueniunt. Sed quia peccata magna erant Niniuitarum, dixerunt: Quis nouit ? Hoc incertum patefecerat Deus seruo suo Dauid. Cum enim dixisset, stante et arguente se propheta : Peccaui, statim audiuit a propheta, id est a Spiritu Dei 40 qui erat in propheta : Dimissum est tibi peccatum tuum. In- n 469 certa et occulta sapientiae suae manifestauit ei. 12, Asperges me, inquit, hyssopo et mundabor. Hyssopum herbam nouimus humilem, sed medicinalem ; saxo haerere radicibus dicitur. Inde in mysterio mundandi cordis similitudo assumta est. Adprehende et tu radicem dilectionis 5 petram tuam : esto humilis in humili Deo tuo, ut sis excelsus in glorificato Deo tuo. Aspergeris hyssopo, humilitas Christi te mundabit. Noli herbam contemnere, uim medicamenti adtende. Aliquid etiam dicam quod a medicis solemus audire, uel experiri in aegrotis. Hyssopum dicunt purgandis pulmonibus 10 aptum esse. In pulmone solet notari superbia : illic enim inflatio, illic anhelitus. Dicebatur de Saulo persecutore, tam¬ quam de Saulo superbo, quod ibat ad uinciendos Christianos spirans caedem : anhelabat caedes, anhelabat sanguinem, nondum purgato pulmone. Audi et hie humilatum, quia hys15 sopo purgatum : Asperges me hyssopo et mundabor ; lauabis me, id est, mundabis me, et super niuem dealbabor. Etsi fuerint, inquit, peccata uestra sicut phoenicium, tamquam niuem dealbabo. De talibus sibi exhibet Christus uestem sine macula et ruga. Proinde uestis eius in monte, 20 quae tamquam nix dealbata effulsit, significant ecclesiam omni macula peccati mundatam.

24 efr Act. 9, 4.

31 Ierem. i, io. 33 Deut. 32, 39. 38/40 11 Reg. 12, 13. 12, 12 efr Act. 9, 1. 17 Isai. 1, 18. 18 efr Epb. 5, 27. 20 efr Matth. 17, 2.

12, 1 asparge a, aspargis k

ENARR. IN PS. L, 13 10.

609

13. Sed ubi humilitas ex hyssopo ? Audi sequentia : Audi¬ tui meo dab is exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa humilata. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem et laetitiam : gaudebo audiendo te, non 5 loquendo contra te. Peccasti, quid defendis te ? Loqui uis ; patere, audi, cede diuinis uocibus, ne perturberis et amplius uulnereris ; commissum est, non defendatur, in confessionem ueniat, non in defensionem. Adhibes te defensorem peccati tui, uinceris ; non innocentem patronum adhibuisti, non est tibi 10 utilis defensio tua. Quis es enim qui te defendas ? Idoneus es tu ad accusandum te. Noli dicere aut : Nihil feci, aut : Quid ma¬ gnum feci, aut : Fecerunt et alii. Si faciendo peccatum nihil te dicis fecisse, nihil eris, nihil accipies ; paratus est Deus dare indulgentiam, claudis contra te ; ille paratus est dare, noli op15 ponere obicem defensionis, sed aperi sinum confessionis. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Ipse PL donet ut dicam quod sentio. Feliciores sunt qui audiunt, quam 594 qui loquuntur. Qui enim discit, humilis est; qui autem docet, laborat ut non sit superbus, ne male placendi affectus irrepat, 20 ne Deo displiceat qui uult placere hominibus. Magnus tremor est in docente, fratres mei, magnus tremor est noster in his uocibus nostris. Credite cordi nostra quod uidere non potestis ; scit ipse qui mitescat nobis, qui propitius sit nobis, cum quanto sub illo tremore ad uos loquimur. Cum autem ipsum 25 aliquid suggerentem et docentem intus audimus, securi sumus, securi gaudemus; sub magistro enim sumus, illius gloriam quaerimus, ilium docentem laudamus ; delectat nos ueritas eius intus, ubi nemo facit uel audit strepitum ; ibi dixit iste esse laetitiam suam et exsultationem suam. Auditui meo, 30 inquit, dabis exsultationem et laetitiam. Et ideo quia humilis, audit. Qui audit, qui uere audit et bene audit, humilis audit ; gloria enim in illo est a quo audit quod audit. Postea- n 47° quam dixit: Auditui meo dabis exsultationem et laeti¬ tiam ; continuo demonstrauit quid faciat auditio : Exsul35 tabunt ossa humilata. Humilata sunt ossa, ossa audientis non habent fastum, non habent tumorem, quern in se uix uincit qui loquitur. Inde et ille humilis magnus, quo in natis mulierum nemo maior surrexit, ille qui ita se humilauit ut se indignum diceret soluere corrigiam calceamenti Domini 40 sui, Iohannes ille Baptista, dans gloriam magistro suo et ideo amico suo, ait, cum Christus putaretur et ex eo superbire posset et se extendere (non enim ipse se dixerat Christum ; 13, 37 cfr Matth. n, n.

39 cfr Marc, i, 7.

13, 1/2 auditu a 2 exsultationem] gaudium k letitia a k alt. et] fort, del. cum a k et LXX, cfr De Bruy tie, Rev. ben(d. 1933, p. 22 (cfr et infra l. 34) 3 humilata] a k, humiliata codd. edd. n

6io

11.

12.

ENARR. IN PS. L, 13-15

sed poterat accipere hominum errorem hoc putantium, ultro istum honorem deferre uolentium ; sed respuit falsum hono45 rem ut inueniret ueram gloriam; et uide humilitatem de auditu) ait : Qui habet sponsam, sponsus est ; amicus autem sponsi stat et audit eum. Stantem se fecit et audientem, non cadentem et loquentem. Stat, inquit, et audit eum. Audistis auditum ; ubi est exsultatio et laetitia ? Continuo sequitur : Stat et audit eum, 50 et gaudio gaudet propter uocem sponsi. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa humilata. 14. Auerte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates me as dele. Iam enim exsultant ossa humilata, iam hyssopo mundatus, humilis factus sum. Auerte fa¬ ciem tuam, non a me, sed a peccatis meis. Alibi quippe 5 orans dicit : Ne auertas faciem tuam a me. Qui non uult a se auerti faciem Dei, uult auerti faciem Dei a peccatis suis. Peccatum enim unde se Deus non auertit, aduertit; si aduertit, animaduertit. Auerte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Satagit de illo grandi peci° cato ; plus praesumit, omnes deleri uult iniquitates suas ; praesumit de medici manu, de magna ilia misericordia quam in principio psalmi inuocauit : Omnes iniquitates meas dele. Auertit faciem Deus, et sic delet ; auertendo faciem peccata delet, aduertendo scribit. Audisti auertendo delen15 tern, audi aduertendo quid facientem. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum: non delendo peccata eorum. Hie autem quid rogat ? Auerte fa¬ ciem tuam a peccatis meis. Bene rogat. Ipse enim non auertit faciem a peccatis suis, dicens : Quoniam peccatum 20 meum ego cognosco. Merito rogas, et bene rogas ut Deus auertat faciem a peccato tuo, si tu inde non auertis faciem ; si uero tu peccatum tuum in dorso ponis, Deus ibi faciem ponit. Tu peccatum tuum ante faciem tuam conuerte, si uis ut inde Deus faciem suam auertat; et sic securus rogas, et ex25 audit. 15. Cor mundum crea in me, Deus. Crea, non quasi nouum aliquid institue, dicere uoluit ; sed quia paenitens orabat, qui commiserat aliquid quod priusquam committeret innocentior erat, ostendit quemadmodum dixerit : Crea. Et 5 spiritum rectum innoua in uisceribus meis. Per factum, inquit, meum inueterata erat atque curuata rectitudo spiritus mei. Dicit enim ex alio psalmo : Curuauerunt animam 43 efr Luc. 3, 15. 46 Ioh. 3, 29. Ps. 50, 5. 15, 7 Ps. 56, 7.

14, 5 Ps. 26, 9.

15 Ps. 33, 17.

19

45 gloriam] gratiam codd. fere omnes 15, 1 non] edd., om. codd. 4 et] om. k 5 meis] nostris a 5/6 per factum, in quit, meum] codd., perfectum, inquit, in me spiritum fac esse edd.

PL

595

ENARR. IN PS. L, 15-16

6ii

meam. Et quando se homo pronum facit ad terrenas concupiscentias, incuruatur quodammodo ; cum autem erigitur in 10 superna, rectum fit cor eius, ut bonus illi sit Deus. Quam bonus enim Deus Israel rectis corde ! Proinde, fratres, audite. Aliquando Deus cui ignoscit in futuro saeculo, corripit eum de ^ 471 peccato in isto saeculo. Nam et ipsi Dauid, cui dictum iam fuerat per prophetam : Dimissum est peccatum tuum, euene15 runt quaedam quae minatus erat Deus propter ipsum pecca¬ tum. Nam filius eius Abessalon aduersus eum cruentum bellum gessit, et in multis humilauit patrem suum. Ambulabat ille in dolore, in tribulatione humilationis suae, ita subditus Deo, ut omnia iusta ei tribuens confiteretur quod nihil pate20 retur indigne, habens iam rectum cor cui non displicebat Deus. Iniuriosum quemdam et in os sibi dura maledicta iacientem patienter audiebat, ex aduersa parte unum ex militibus qui erant cum filio eius impio. Et cum ille iaceret maledicta in regem, iratus unus ex comitibus Dauid uoluit ire et 25 percutere eum ; sed prohibetur a Dauid. Et quomodo prohibetur ? Vt diceret: Deus ilium misit, ut mihi malediceret. Agnoscens culpam suam, amplexus est poenam suam, quaerens gloriam non suam ; Dominum laudans in eo quod boni habebat, Dominum laudans in eo quod patiebatur, benedicens 30 Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore eius. Tales sunt omnes recti corde ; non hi peruersi, qui se rectos putant, et peruersum Deum ; qui quando aliquid faciunt mali, gaudent; quando aliquid mali patiuntur, blasphemant; insuper positi in tribulatione et flagello, dicunt de corde distorto : 35 Deus, quid tibi feci ? Vere quia nihil Deo fecerunt, omnia enim sibi fecerunt. Et spiritum rectum innoua in uisceribus meis. 13. 16. Ne proicias me a facie tua. Auerte faciem tuam a peccatis meis ; et ne proicias me a facie PL tua. Cuius faciem timet, ipsius faciem inuocat. Ne proicias 596 me a facie tua ; et spiritum sanctum tuum ne aufe5 ras a me. Est enim spiritus sanctus in confitente. Iam ad donum Spiritus sancti pertinet, quia tibi displicet quod fecisti. Immundo spiritui peccata placent, sancto displicent. Quamuis ergo adhuc ueniam depreceris, tamen ex alia parte quia tibi displicet malum quod commisisti, Deo coniungeris ; 10 hoc enim et tibi displicet, quod et illi. Iam duo estis ad expugnandam febrem tuam, tu et medicus. Quia ergo non potest esse confessio peccati et punitio peccati in homine a seipso ; cum quisque sibi irascitur et sibi displicet, sine dono Spiritus 10 cfr Ps. 72, I. 14 II Reg. 12, 13. 5.10. 26 cfr Ps. 33, 2.

16, 4 et

om.

k

16 cfr n Reg. 15, 10.

26 11 Reg. 16,

6l2

ENARR. IN PS. L, 16-18

sancti non est. Nec ait: spiritum sanctum tuum da mihi, sed : 15 ne auferas a me. Et spiritum sanctum tuum ne aujeras a me. 14. 17. Redde mihi exsultationem salutaris tui. Redde quam habebam, quam peccando amiseram ; Redde mihi exsultationem salutaris tui ; utique Christi tui. Quis enim sine illo sanari potuit ? Quia et antequam de Maria na5 sceretur, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ; et ita a sanctis patribus dispensatio susceptae carnis futura credebatur, sicut a nobis facta creditur. Tempora uariata sunt, non tides. Redde mihi ex¬ sultationem salutaris tui ; et spiritu principali con10 firma me. Nonnulli intellexerunt hie Trinitatem in Deo ipsum Deum, excepta dispensatione carnis ; quoniam scripturn est: Deus spiritus est. Quod enim non est corpus, et tamen est, uidetur restare ut spiritus sit. Intellegunt ergo hie non¬ nulli Trinitatem dictam1; in spiritu recto Filium, in 15 spiritu sancto Spiritum sanctum, in spiritu principali Patrem. Siue ergo hoc ita sit, siue spiritum rectum ipsius ho- n 472 minis accipi uoluit, dicens : Spiritum rectum innoua in uisceribus meis, quem curuaui et distorsi peccando, ut iam Spiritus sanctus ipse sit spiritus principalis, quem et 20 auferri a se noluit, et eo se uoluit confirmari; non est haeretica quaelibet sententia. 15. 18. Sed uidete quid adiungat : Spiritu, inquit, princi¬ pali confirma me. In quo confirma ? Quia ignouisti mihi, quia securus sum non mihi imputari quod donasti, ex hoc factus securus, atque ista gratia confirmatus, non ero 5 ingratus. Quid enim faciam? Doceam iniquos uias tuas. Doceam iniquos ex iniquo; id est, qui fuerim et ego iniquus, iam non iniquus, non a me ablato Spiritu sancto, et spiritu principali confirmatus, doceam iniquos uias tuas. Quas uias iniquos docebis ? Et impii ad te conuertentur. Si 10 peccatum Dauid impietati deputatur, non de se desperent impii, quia pepercit Deus impio ; sed si ad eum conuertantur, si uias ipsius discant; si autem impietati non deputatur fa¬ ctum Dauid, sed ilia proprie impietas dicitur apostatare a Deo, PL unum Deum non colere, aut numquam coluisse, aut quem 597 15 colebat dimisisse, ad cumulum ualet quod ait : Et impii 17, 5 efr Ioh. x, 1.

12 Ioh. 4, 24.

17, 1 exsultationem] letitiam k 9 et] om. k 18, 5 iniquo a 6 ex iniquis aliquot codd., exiniquus tres codd., adscripta in margine nota huiusmodi : Sic dicitur expaenitens qui paenitens fuit et iam non est, et exconsul qui consul fuit et modo non est 9 conuertunt a corr., conbertantur k

1 Cfr Hieronymus, Comm, in epist. ad Galat., 4, 6 - PL 26, 399 c.

ENARR. IN PS. L, 18-19

16.

613

ad te conuertentur. Ita plenus es adipe misericordiae, ut ad te conuersis, non solum quibuslibet peccatoribus, sed etiam impiis non sit desperandum. Et impii ad te conuerten¬ tur. Vtquid ? Vt credentes in eum qui iustiiicat impium, 20 deputetur tides eorum ad iustitiam. 19. E rue me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae. Expressit latinus interpres uerbo minus latino proprietatem tamen ex graeco. Nam omnes nouimus latine non dici sanguines, nec sanguina ; tamen quia ita graecus posuit 5 plurali numero, non sine causa, nisi quia hoc inuenit in prim a lingua hebraea, maluit pius interpres minus latine aliquid dicere, quam minus proprie. Quare ergo pluraliter dixit : de sanguinibus ? In multis sanguinibus, tamquam in origine carnis peccati, rnulta peccata intellegi uoluit. Ad ipsa pec10 cata respiciens apostolus, quae ueniunt de corruptione carnis et sanguinis, ait : Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Nam utique secundum fidem ueram eiusdem apostoli, caro ista resurget, et ipsa merebitur incorruptionem, dicente ipso : Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, 15 et mortale hoc induere immortalitatem. Quia ergo corruptio ista de peccato est, ipsius nomine appellantur peccata ; quemadmodum dicitur lingua et illud frustum carnis et membrum quod in ore mouetur, cum uerba distinguimus, et lingua quod per linguam fit, sicut dicimus aliam linguam graecam, aliam 20 latinam ; non enim caro diuersa est, sed sonus. Quomodo ergo dicitur lingua, locutio quae fit per linguam, sic dicitur et sanguis, iniquitas quae fit per sanguinem. Adtendens ergo multas iniquitates suas, et illud superius : Et omnes ini quitates me as dele ; et eas tribuens corruptioni carnis et san25 guinis, libera me, inquit, de sanguinibus , hoc est . Libera me ab iniquitatibus, munda me ab omni corruptione. Incorruptionem enim desiderat qui dicit; Libera me de san¬ guinibus ; quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem. Erue me de sanguinibus 30 Deus, Deus salutis meae. Ostendit quia cum fuerit salus perfecta in isto corpore, corruptio in eo non erit, quae intelle- /* gitur nomine carnis et sanguinis ] ipsa est enim perfecta sanitas corporis. Nam modo quomodo sanum est quod labitur, quod indiget, quod habet perpetuam quamdam aegritudinem 35 famis et sitis ? Haec tunc non erunt; quia esca uentri, et uenter escis. Deus autem et hunc et has euacuabit. Eiit forma cor¬ poris perfecta ex Deo, absorpta morte in uictoriam, nulla remanente corruptione, nulla subrepente defectione, nullis 18,19 cfr Rom. 4, 5. 35 cfr 1 Cor. 6, 13. 19, 1 libera

a k

19,111 Cor. 15,50. 37 cfr 1 Cor. 15, 54. 6 pius] potius plures codd.

edd. PL, om. /a (pr. edit.)

141 Cor. 15, 53.

23Ps.50,ii.

37/38 nulla rem. corruptione]

473

614

ENARR. IN PS. L, 19-21

mutata aetatibus, nullo labore lassata ut cibo fulciatur, 40 et aliqua esca reficiatur. Sed non erimus sine esca et potu ; ipse erit cibus noster Deus et potus noster. Solus ille cibus reficit nec deficit. Libera me de sanguinibus Deus, PL Deus salutis meae. Modo enim iam in ipsa salute sumus. 59s Audi apostolum : Spe enim salui facti sumus. Et uide quia 45 de ipsa salute corporis dicebat : In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus adoptionem exspectantes, redemtionem corporis nostri. Spe enim salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes : quod enim uidet quis, quid sperat ? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. 50 Qui perseuerauerit usque in finem, ipsa est ilia patientia : hie saluus erit, ipsa est salus quam nondum habemus, sed habituri sumus. Nondum est res, sed certa spes. Et exsultabit lingua mea iustitiam tuam. 17. 20. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Laudem tuam, quia creatus sum ; laudem tuam, quia peccans non derelictus sum; laudem tuam, quia ut confiterer admonitus sum; laudem tuam, 5 quia ut securus essem mundatus sum. Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. 18.19. 21. Quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique. In illo tempore erat Dauid, quando sacrificia uictimarum animalium offerebantur Deo, et uidebat haec futura tempora. Nonne in his uocibus nos agnoscimus ? Erant ilia 5 sacrificia figurata, praenuntiantia unum salutare sacrificium. Nec nos dimissi sine sacrificio sumus, quod Deo offeramus. Audi enim quid dicat curam gerens pro peccato suo, et ignosci sibi uolens malum quod fecit : Si uoluisses, inquit, sacri¬ ficium, dedissem utique. Holocaustis non delecta10 beris. Nihil ergo offeremus ? sic ueniemus ad Deum ? Et unde ilium placabimus ? Offer ; sane in te habes quod offeras. Noli extrinsecus thura comparare, sed die : In me sunt, Deus, uota tua, quae reddam laudis tibi. Noli extrinsecus pecus quod mactes inquirere, habes in te quod occidas. Sacrificium Deo 15 spiritus contribulatus ; cor contritum et humilatum Deus non spernit. Prorsus spernit taurum, hircum, arietem ; iam non est tempus ut haec offerantur. Oblata sunt cum aliquid indicarent, cum aliquid promitterent; uenientibus rebus promissis, promissiones ablatae sunt. Cor contritum 20 et humilatum Deus non spernit. Nostis quia excelsus est Deus ; si te excelsum feceris, longinquabit a te ; si te humiliaueris, propinquabit ad te. 44

Rom. 8, 23.25.

50 efr Matth.

io, 22 ; 24, 13.

21,12 Ps. 55, 12.

39 cibo] codd., nullo praem. edd. 52/53 exaltauit a 20, 1/2 annuntiauit a 1 et Z et 4 et 5 quia] captures codd. 21, 9/10 delectaueris a 15 contribulatus] contritum a 15/10 humilatum] a k, humiliatum codd. edd. u 16 spernit] despiciet a, despicias k j

ENARR. IN PS. L, 22-24

615

22. Videte quis iste sit; unus uidebatur deprecari Dauid, uidete hie imaginem nostram et typum ecclesiae. Benigne fac, Domine, in bona uoluntate tua Sion. Huic Sion benigne fac. Quae est Sion ? Ciuitas sancta. Quae est ciuitas n 474 5 sancta ? Quae abscondi non potest super montem constituta. Sion in speculatione quia aliquid spectat quod sperat. Interpretatur enim Sion speculatio, et Ierusalem uisio pacis. Agnoscitis ergo uos in Sion et in Ierusalem, sic erti exspectatis spem futuram, et si pacem habetis cum Deo. Et aedificen10 tur muri Ierusalem. Benigne fac, Domine, in bona uoluntate tua Sion, et aedificentur muri Ierusalem. Non sibi enim tribuat Sion aliqua merita sua ; tu cum ilia fac benigne. Aedificentur muri Ierusalem. Munimenta PL construantur immortalitatis nostrae, in fide, et spe, et cari- 599 15 tate. 23. Tunc acceptabis sacrificium iustitiae. Modo autem sacrificium pro iniquitate, spiritum contribulatum et cor humilatum ; tunc sacrificium iustitiae laudes solas. Beati enim qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum lauda5 bunt te ; hoc est enim sacrificium iustitiae. Oblationes et holocaustomata. Quae sunt holocaustomata ? Totum igne consumtum. Quando totum pecus imponebatur arae igne consumendum, holocaustum dicebatur. Totos nos diuinus ignis absumat, et feruor ille totos arripiat. Quis feruor ? Nec 10 est qui se abscondat a calore eius. Quis feruor ? De quo dicit apostolus : Spiritu feruentes. Non tantum anima nostra absumatur ab illo diuino igne sapientiae, sed et corpus nostrum, ut mereatur ibi immortalitatem ; sic leuetur holocaustum, ut absorbeatur mors in uictoriam. Oblationes et holocausto15 mata. Tunc imponent super altare tuum uitulos. Vnde uitulos ? Quid ibi eliget ? Innocentiam nouae aetatis, an libera colla a iugo legis ? 24. Psalmus in nomine Christi, etsi forte non ut uolumus, uerumtamen ut potuimus, terminatus est. Restat paucis alloqui uos, fratres, propter multa mala inter quae uiuimus. Neque enim uiuentes in rebus humanis, migrare possumus a rebus 5 humanis. Cum tolerantia uiuendum est nobis inter malos ; quia cum mali essemus, cum tolerantia uixerunt boni inter nos. Non obliuiscentes quid fuerimus, non desperabimus de his qui nunc sunt quod fuimus. Verumtamen, carissimi, in tanta morum diuersitate et tarn detestabili corruptela, regite 22, 5 efr Matth. 5, 14. 14 efr 1 Cor. 15, 54.

23, 3 Ps. 83, 5.

9 Ps. 18, 7.

11 Rom. 12,11.

22 2 bene k 9 alt. et] ut k 23, « holocausta a k 12 diuinae igne sa¬ pientiae dub. Latinius 13 ut] om. nomulli codd. ibi immortalitatem] absumi ab immortalitate quidam codd. 15 impones k altarem k 1® bm ed sibi dub. Latinius

24, 1 uoluimus dub. Latinius.

6i6

ENARR. IN PS. L, 24

domos uestras, regite filios uestros, regite familias uestras. Quomodo ad nos pertinet in ecclesia loqui uobis, sic ad uos pertinet in domibus uestris agere, ut bonam rationem reddatis de his qui uobis sunt subditi. Amat Deus disciplinam. Peruersa autem et falsa innocentia est, habenas laxare peccatis. 15 Valde inutiliter, ualde perniciose sentit filius patris lenitatem, ut postea Dei sentiat seueritatem ; et hoc non solus, sed cum dissoluto patre suo. Quid enim ? Si ipse non peccat, et non ta¬ cit quod filius eius, ideo non debet ab ipsa nequitia filium prohibere ? An forte ut uideatur filio eius quia et pater talia 20 faceret, nisi senuisset ? Peccatum quod tibi non displicet in filio tuo, delectat te ; sed aetas deseruit, non cupiditas. Maxime, fratres mei, filios uestros fideles adtendite, quos fidedixistis ut baptizarentur. Sed forte neglegit malus filius uel monita patris, uel obiurgationem, uel seueritatem ; tu imple per25 sonam tuam ; Deus de illo exigit suam. 10

10 familias] Alias quidam codd. 22/23 fidedixistis] opt. codd. Lou., fideiussistis quidam codd., fide genuistis alii Er. (cfr Enarr. in ps. XXXVI, sermo 3, 6, 36).

.

Date Due A fps 'P)

&

>'*%

JM

.m OCT 2 7 1992 Of) T MSf p

? -

PRINTED

i

IN

U.

S.

A.

1

^

(ttf

CAT-

NO.

23233

31990