De Scismate, libri tres [Reprint 2021 ed.]
 9783112452240, 9783112452233 [PDF]

  • 0 0 0
  • Gefällt Ihnen dieses papier und der download? Sie können Ihre eigene PDF-Datei in wenigen Minuten kostenlos online veröffentlichen! Anmelden
Datei wird geladen, bitte warten...
Zitiervorschau

TÜEODERICI DE NYEM DE

SCISMATE LIBRI TRES

R E C E N S U I T ET

GEORGIUS

ADNOTAVIT

ERLEß

LIPSIAE VEIT

& 1890

COMP.

LIPSIAE, I m p r e s s e r u n t METZGER & WIRRITÌ.

PROOEMIUM.

Theoderici de Nyem sive de Nieheim libros de scismate, quibus res post Urbani VI. papae electionem usque ad Alexandri V. mortem electionemque Johannis XXIIL summi pontificis gestas describere sibi proposuit, quamquam non solum huius auctoris in scribendo diligentissimi propter uberrimam rerum copiam et narrandi vigorem opus omnium est praestantissimum, sed etiam inter omnes fontes, ex quibus illius temporis historiam haurimus, insignem merito locum obtinent atque praecipue ad res ßomae et in curia Romana gestas cognoscendas maximi sunt momenti, accurata indigere editione inter omnes, qui aliquam huic scriptori operam navarunt, constat. An multi codices huius operis Theoderici extiterint, dubium est, cum pauci rerum gestarum scriptores Theodericus Engelhusius1, Jacobus Twinger de Koenigshofen2, Johannes de Stavelot3, Johannes Dlugossius4 eo fonte usi sint. Sed qui fuerunt, temporis iniquitate paene omnes periisse dolemus. Codex manuscriptus superest unicus, olim monasterii 0. S. B. Pigaviensis in dioecesi Merseburgensi siti, nunc Bibliothecae ducalis Gothanae inter codices chartaceos nr. 22 saeculi XV.® 1

Cf. Sauerland, Das Leben des Dietrich von Nieheim (Göttingen 1875) 79, Erler, Dietrich von Nieheim (Leipzig 1887) 270, Gebhardt, Zur Chron. des 2 Dietrich von Niem in Neues Archiv (Hannover 1888) XIII, 225. Cf. huius edit. p. 122—123 et Jacobi Chron. in Chron. der deutschen Städte vom 14. bis ins 16. Jahrh. IX, 600, et. huius ed. p. 326 et Jacobi Chron. 1. 1. 616. 3 4 Cf. Erler, Dietrich v. Nieheim 310 sq, Cf. Lindner in Pick's Monatsschrift für rhein.-westfäl. Gesch. u. Alterth. I, 484 et Gesch. des deutschen Reichs unter König Wenzel (Braunschweig 1875) I, 410, Sauerland, Eine Quelle der Historia Polonica des Johann. Dlugoss in Mittheil, des Inst, für österr. Gesch. (Innsbruck 1886) VII, 642 sq., Erler, Dietr. v. N. 313 sq. » Cf. Jacobs et Ukert, Beitr. zur älteren Literatur III, 283, Chmel in Sitzungsber. der



IV



Continet hie codex [G], qui praeter libros de scismate acta concilii Constantiensis exhibet, 350 folia scriptura completa, 27, 2 centim. alta, 19, 4 centim. lata et a bibliopego, qui saeculo XVII. librum compegisse videtur, artius circumcisa, et manu recentiore numerata. In margine superiore primae paginae haec leguntur: Liber monasterii Pigaviensis. Theoderici opus inest in foliis 1—65. Sunt sex fasciculi, quorum quinque duodena folia, sextus autem dena folia continebat. Fasciculi sexti folia V, Vili, IX, X iam a scriba excisa sunt, nam lacunae ibi sunt nullae. Folii XXXIX, quod est fasciculi quarti tertium iam in pagina priore media librarius scribere desiit. Sequens autem eiusdem fasciculi folium quartum excisum est. Hoc loco magna lacuna exstat. Finit enim textus mediis in verbis, quae auetor (1. II cp. 22 p. 162) ex Francisci Petrarchae Itinerario Syriaco affert : „Sunt autem fauces excavati montis angustae, sed longissime atque atre, tenebrosa intus atque horrifica semper nox, publicum iter in medio mutum et religioni proximum, belli quoque temporibus inviolatum" et pergit in fol. XL medio in capite XVIII libri III (p. 236): „eius capite et persona neenon in solo ioporello ligatis manibus retro et pedibus subtus iumentum, super quo sedebat, per medium urbis usque ad Capitolium circa meridiem ducebatur et in eculeo quasi totaliter contractus demum capitali sentencia vitam miserrimam gladio ultore finivit." Lacunam iam in codice, quem exscripsit, scribam reperisse apparet. Quanta autem esset, non suspicatus est. Nam ad hanc lacunam explendam, quae totius operis partem tertiam complectitur, tres tantum paginas et mediam vacuas reliquit. Cum postea liber conglutinaretur, folium vacuum excisum esse videtur. 1 Totum Theoderici opus una manu exaratum est. Contra in concilii Constantiensis quae sequuntur actis complures manus et inter se et antecedenti simillimas distinguere licet. Cum Conradus, monasterii Pigaviensis abbas, concilio Constantiensi interfuerit 2 , verisimile est eum Constantiae scribam conduxisse, K. K. Akademie der W. zu Wien. Phil.-hist. Klasse 1851 p. 60, Rattinger, Dietrichs v. Niem Schreiben etc. in Histor. Jahrb. der Görresgesellsch. V, 164 not. 3, Sauerland, Das Leben des Dietr. v. N. 78 et Anmerk. zu Dietrichs v. N. De Scismate in Histor. Jahrb. der Görresgesellsch. VII, 62 sq., Erler, 1 2 Dietr. von N. 299 sq. Cf. Erler, Dietr. v. N. 301. Cf. Schöttgen, Historie des berühmten Helden Grafen Wiprechts zu Groitzsch (Regensburg



v



qui sibi praeter concilii acta opus Theoderici describeret. Theodericus iam antea notus fuerat Conradi antecessori Godescalco, cuius procurator in curia Romana erat.1 Itaque facile fieri potuit, lit Conradus in concilio Theodericum, qui inter Johannis XXIII. papae curiales Constantiam venerat, adiret atque ab eo libros de scismate acciperet. Scriba autem in transscribendo opere Nyemiano diligentia usus est nulla. Sententiam nihil curans, celerrime negligentissimeque librum exarans saepe vocabula quaedam et totas lineas omisit et cum, quae scripta inveniebat, accurate legere non posset, sexcenties erravit et interpunctionem omnino neglexit. Correcturae cum paucissimis locis deprehendantur, eum librum non diligenter relegisse probabile est. Inscriptio in codice Gothano operi Theoderici nulla praemissa est. Compluribus locis, sive auctor novam rem aggreditur sive non, scriba novo utitur versu. Quae novum versum incipiunt litteraè, maiores sunt et colore rubro arte haud magna exornatae. Sed totum opus neque in libros neque in capitula dividitur. Omnes, quos ex his libris de scismate hausisse constat scriptores, Theodericus Engelhusius2, Johannes de Stavelot3, Jacobus Twinger de Königshofen4, Johannes Dlugossius6 textum, qualis in codice Gothano est, secuti sunt, qui ab editione principe longe abhorret. Typis exaratum est Theoderici opus primum (P) Norimbergae in folio apud Johannem Petreium anno 1532 et editum anno 1536 titulo hoc: THEODORICI NIE ,MENSIS, DE SCHISMATE PAPISTI||CO, QUOD COEPIT INTER URBANUM SEXTÜM || Papam et dementem Antipapam, duravitque sub ipsis et eorum |] successoribus ab anno domini 1379 [!] usque ad Concilium Conjjstantiense per annos 1749) 97 sq., Ildefons von Arx, Gesch. d. Kantons St. G-allen (St. Gallen 1811) II, 146, Kurze Chronik des Gotzhauses St. Gallen ed. ab Hardegger in Mittheil. .zur vaterl. Gesch. v. histor. Verein in St. Gallen (St. Gallen 1863) II, 7 et Ger. Meyer v. Knonau, Die ältesten Verz. d. Aebte v. St. Gallen e. 1. XI, 1 Cf. Erler, Dietr. v. N. 300. * Cf. 133, Erler, Dietr. v. N. 299 sq. 4 Erler, Dietr. v. N. 273, 306. » Cf. Erler, Dietr. v. N. 310. Cf. exempli gratia quae Theod. narrat de Urbano VI. p. 122 et Jacobus Twinger 1.1. IX, 600. 6 Cf. quae Theod. de Urbano VI. dicit p. 122 et Dlugossius in Oper. ed. ab Al. Przezdziecki XII, 470.



VI



plus minus XXXIX. Non solum pontificum, verum etiam Regum, Princi||pum ac totius imperii res gestas eius tempo||ris magna ex parte continentes.

Libri III. Habes hie, studiose lector, Romanorum Cardinalium ac totjjius Curiae Romanae ingenia, mores, artes reliquaque ornamenta, || quibus usi Ecclesiam hactenus tam foeliciter administraverunt: sim||plici veritatis oratione ita ob oculos posita, ut nullus Appelles vivi|dius repraesentare potuerit. nam Author omnem vitam in Curia Ro||mana contrivit. Tu modo lege, cognosce, iuvaberis. Vale. M. D. XXXVI. Anonymus operis editor codice usus est, qui, ut m.ultae, quae in Gothano quoque codice inveniuntur, mendae demonstrant, ab ilio non multum distabat. Sed non solum operi titulum praeposuit idque in libros capitulaque divisit multasque adiecit in margine glossas, e quibus sicut ex capitulorum inscriptionibus acerbo in veterem ecclesiam Romanam odio eum permotum esse elucet, sed etiam totum Theoderici opus retractavit, ita ut puriori Latinitati studens multis locis vocabula, quibus veteres auctores Latini non utuntur, pro arbitrio mutaret, quae superflua videbantur, deleret, quae nimis late dicta erant, contraheret, quae durius, expoliret. Nonnullis locis quaedam plane omisit, sed nullo loco quidquam addidit. Editionem prineipem repetivit paucis mendis correctis et inscriptionibus capitulorum nonnunquam commutatis Simon Schardius [S], libro Theoderici, cui inscribitur Nemus unionis, tanquam libro quarto addito, hac inscriptione:

Historiae THEODORICI DE || NIEM, SCRIBAE QUONDAM PONTIFICII, DEINDE EPISCOPI VERDEN||sis, qua res suo tempore, cum in Imperio aliisque regnis, |j sub Carolo IIII. et subsequentibus duobus Imperatori^bus, tum in Ecclesia, durante perniciosissimo schismate || inter Urbanum VI. et dementem Antipapam eo[|rumque successores, gestae uberrime expo|[nuntur, Libri IIII: || QUORUM TRES ANTEA QUIDEM EXflcusi fuere, quartus autem reliquis omnibus luculentior, rerumque variai rum tractatione uberi or, nunc primum in lucem profertur.



VII



Hisce Johannis Marii Belgae, Historici quondam Christianissimi Gallo||rum Regis Ludovici XII., Liber de XXIIII. Schismatis in Ecclesia, || et Conciliorum Gallicanae Ecclesiae praestantia et utilitate, nunc pri||mum e Gallico in Latinum conversus, ob argumenti similitudinem || adiectus est. Habes hie etc. ut in editione

principe.

BASILEAE, PER THOMAM GUARI|jNUM, ANNO M.D.L.XVI. Denuo haec Simonis Schardii editio typis expressa est, adiecto Francisci de Zabarellis de scismate tractatu Argentorati sumptibus Lazari Zetzneri anno MDCVIIII.1 Hermannus von der Hardt, in academia Helmstadiensi professor, cum in edendis concilii Constantiensis actis studia sua collocaret et in Bibliotheca ducali Gothano codicem, de quo supra diximus, invenisset, ad eius fidern libros de scismate denuo edendi consilium cepit.2 Itaque editionem principem transscripsit et ei lectiones varias codicis Gothani et cuiusdam Paderbornensis codicis fragmenti nunc perditi [Pa], quod capitis 29. libri II. partem et proelii Nicopolitani narrationem continebat, adiecit. Quamobrem Hardtius consilium suum deposuerit, nescimus. Manuscriptus autem eius liber cum ceteris eius collectaneis nunc in Bibliotheca regia Stuttgartiensi (Cod. theol. nr. 76 vol. XII. in fol.) servatur. In nostra editione codicis Gothani [G] fidem, quantum fieri potuit, secuti sumus, sed ita ut non solum editionis principis [P] 1

Potthastius in Bibl. hist. med. aevi s. v. Theod. de Niem laudat praeter has, de quibus supra diximus, alias editiones Basileensem anni 1560, Norimbergensem an. 1592, Argentoratensem an. 1629. Sed editiones anni 1560 et 1592 non exstant (Cf. Erler, Dietr. v. N. 297, Ed. Argentorat. anni 1609 praef.). Editionem 2 anni 1629 quoque videre nobis non contigit. Cf. quae scribit in Rer. oecum. Const. II., 60 (Francof. et Lipsiae 1697) „Addi et his potuissent Theoderiei a Niem, Westphali tomo I. laudati, libri de isthoc schismate editi quidem, ast in MSC tis, quae nobis ad manus, multo pleniores atque integriores" et e. 1. II, 18: „Quos etsi superiori seculo ediderit Schardius renovarique hoc contigerit seculo, longe tamen locupletiores atque ornatiores ex MSC tis, quae nobis suppetunt, dedissemus, si per tempus et locum licuisset". Eccardius vidit apud Hardtium collationem librorum de scismate cum codice Gothano factam. Vide Eccardi Corp. hist. med. aevi (Lips. 1723) nr. XXI. Dedit Hardtius descriptionem Luceriae ex cod. Gothano in 1. In discrepantiam | MSCTORUM | et | Editionum, | exemplis ex seculo XIV & XV | Henrici de Hassia | & Theodorici de Niem. | Helmstadii, typis Salom. Schnorrii. A. MDCCXV. p. 12—16.



Vili



librorum et capitulorum divisionem ab historicis iam diu usurpatam adhiberemus, titulo tantum totius operis in brevius contracte, sed etiam eius lectionibus plurimis locis, ubi codicis Gothani scribam errasse manifestum est, uteremur interpunctionemque, quae et in codice Gothano et in editione principe neglecta est, ut potuimus, restitueremus. In codicis Gothani magna illa lacuna secuti sumus editionem principerà exceptis paucis locis capitis 29 libri II, ubi fragmentum codicis Paderbornensis [Pa] genuinas lectiones praebere videbatur. Quae illud fragmentum de proelio apud Nicopolim commisso continet, cum Theoderici ingenium redoleant, cumque ea cum libro de scismate coniuncta fuisse verisimillimum sit, nullo autem loco copimode inseri possint, in fine addenda esse putavimus. Si quando discrepandum esse existimavimus a textu exemplorum, quem sequimur, diligenter id notavimus, et quae ex coniectura adicienda esse nobis videbantur, litteris, quas dicimus, cursivis exaravimus. Cum praeter pauca documenta in libro tertio inserta auctor in scribenda scismatis historia alios fontes velut registra litterarum apostolicarum aut libros obligationum praelatorum non adhibuerit, sed memoriam suam solam secutus sit, 1 quae tamen ei non semper constabat, ita ut praecipue quae non ipse vidisset, accurate enarrare non posset, et cum non sine ira et studio scripserit, notas adiecimus, quibus errata emendaremus, res brevius tactas explicaremus, iudicia cupidius facta corrigeremus. 1

Cf. Erler, Dietr. v. N. 323.

L i p s i a e die 20. m. Decembris 1889.

Georgius Erler.

INDEX TOTIUS HISTORIAE SECUNDUM ORDINEM LIBRORUM ET CAPITULORUM IN EDITIONE PRINCIPE EXHIBITUS. LIBER PRIMUS. Pag.

I. De vita moribusque Bartholomaei archiepiscopi Barensis et magistratibus ante summum pontificatum per eundem gestis II. Quae ante novi pontificia electionem ac circa eandem acta sint et quo pacto dictus archiepiscopus electus fuerit III. De coronatione eiusdem et obedientia illi tanquam vero pontifici exhibita IV. De severa atque intempestiva eiusdem inijtio pontificatus in cardinales atque episcopos obiurgatione V. De ipsius integritate atque insigni continentia in contemnendis pecuniis VI. De Ottonis ducis Brunsvicensis ac Joannae reginae Siciliae uxoris eiusdem in Urbanum studiis . . VII. De insolentia atque austeritate Urbani deque causis defectionis ab Urbano VIII. De his, quae ad extinguenda nascentis seminaria schismatis ab Ottone aliisque gesta sint . . . IX. Quibus artibus cardinales Galli Italos in suam de alio eligendo pontifice traxerint sententiam, vide illic vaferrimum commentum X. Clemens VII. antipapa substituitur XI. Recessus cardinalium ab Italia in Gallias . . . XII. Urbanus novos creans cardinales Neapolitanos quosque indignissimos provehit atque auget honoribus

7

10 15 16 16 17 19 21

24 25 26 27



X



Pag.

XIII. De conflictu militum jClementinorum atque Romanorum ad pontem Tiberis [rectius ad pontem Salarium] iuxta urbem atque de caede quorundam civium Romanorum , XIY. Caedes, iniuriae atque contumeliae exteris in urbe a Romanis illatae XY. De legatione Urbani ad Carolum Romanorum ac Ludovicum Ungariae reges auxilium orantis. . . XYI. De insigni dementis antipape in regios legatos contumelia XVII. Imperator, Hungaria, Polonia, Germania, Italia Urbano vero pontifici obediunt XVIII. De morte imperatoris ac Galliarum regis et de successorum ignavia XIX. Quas caedes, rapinas atque clades partes mutuo sibi inflixerint XX. Arx sancti Angeli a Clementis praefecto traditur atque a Romanis diruitur XXI. Consilium Urbani de nepote suo extollendo, item de regibus Hungariae atque Siciliae XXII. Sacrae aedes in belli sumptus spoliantur. Carolus dux Siciliae rex declaratur XXIII. Idem Carolus cum proditione Neapolim intrans Ottonem ducem per insidias capit XXIV. Liberum ac vere Germanum Ottonis responsum. Item bella ab eo in Italia confecta. De Joanna eius uxore hostibus se dedente et de quodam mago XXV. De miseranda Joannae reginae ad aras iugulatione ac de Margarita uxore Roberti de Ortboiis [rectius Artois] XXVI. De saevitia atque tyrannide cardinalis legati in Neapolitanos clericos et episcopos XXVII. Ludovicus dux Andegavensis a Clemente Siciliae rex pronunciatus cum exercitu Gallorum Italiani ingreditur. De fide Germanorum militum in eundem XXVIII. Profectio Urbani ad Neapolim describitur . . . XXIX. Quo pacto Urbanus Campaniam ingressus a Carolo Siciliae rege salutatur XXX. Auctor in itinere a latronibus caeditur, curandi gratia Neapolim petit

28 29 31 32 32 36 37 38 39 43 43

46 48 51

52 55 57 59



XI

— Pag.

XXXI. Urbanus a Carolo Siciliae rege capitur . . . . XXXII. Papa rursus liberatur XXXIII. Incestus ac stuprum Francisci nepotis Urbani. . XXXIV. Franciscus ob áagitium a rege damnatur, per Urbanum rursus reconciliatur XXXV. Quae in castris campisque Tarentinis a Ludovico ac Carolo gesta sint. De strage militum Ludovici ob potum fontis venenati XXXVI. Margaritae reginae Siciliae insolentia atque avaritia notatatur XXXVII. De metu ac fuga curialium Urbani ad Neapolim ac de pontificis auctorisque ea de re dissertatio XXXVIII. Arcis Lucerianae pulchritudinem eiusque terrae miram ac raram felicitatem describit auctor . . XXXIX. De victoria Henrici secundi Romani Imperatoris in Sicilia deque eius illic tropheis. Item de veris atque legitimis Siciliae heredibus scitu dignissima XL. De amoenitate saltus Luceriani ac Salernitani. . XLI. De loco hiemationis Urbanus cum suis consultât . XLII. De machinatione atque occultis tractatibus a quibusdam praelatis contra Urbanum XLIII. De parum verecundis Neapolitanorum ad Urbanum supplicationibus XLIV. Urbanus archiepiscopos electores imperii galero donans plerosque indignissimos tum créât cardinales XLV. Sex praestantissimi cardinales Urbano suspecti carceribus durissimis mancipati ab auctore suisque collegis Urbani iussu examinantur XLVI. Mare Neapolitanum navigantibus ob piratas infestum, auctor causas disquirit olei ex pétris illic stillalitis, quae loci eius facies. De Aetna atque Vesuvio montibus XL VII. De saevitia atque avaritia cuiusdam Achillici militis, et quo is pacto áulicos Urbani terra marique insecutus spoliaverit XL Vili. Expostulatio auctoris adversus pontificcm, ut sui suorumque rationem habeat orantis

60 62 63 64

65 67 68 71

73 75 76 77 79 80

82

85

87 89



XII



XLIX. Auctor Neapolim rediens rursus in latrones incidit, quos, servulis suis male mulctatis atque spoliatis, vix evasit. Item de forma ac moribus Caroli regis L. Cardinales carceribus educti innocentiam suam palam testati veniam etiamnum orantes rursus in squaleqtissimos carceres detruduntur LI. De miserrima tortura cardinalis de Sangro, ac quomodo quaestionibus subiectus tandem pulchro commento auctoris liberatur. Omnia illic horroris plena LET. De Basilii tormentorum praefecti vita ac moribus truculentissimis. Item de pontificis crudelitate in cardinalem Yenetum senio et morbis fractum, qui fidiculis, quoties sustollebatur, orabat: Christus factus est pro nobis obediens etc LUI. De admonitione fugae quibusdam scriptoribus bullarum torquendis per auctorem significata . . . LIY. Urbanus in arce Luceriana a Carolo obsessus tandem per quendam Raimundum atque Grermanos fortissimos liberatur LV. Quis obsidionis tempore curialium status fuerit ac de abitione auctoris LYI. Episcopus Aquilonensis ab Urbano cum cardinalibus captus misereque cruciatus, dum Urbanum fugientem ob membrorum tormentis luxatorum debilitatem sequi non posset, ipso mandante Urbano in itinere mactatur atque insepultus abicitur . . LVII. Urbanus in Siciliam traiciens Panormi consistens captivos secum abducit, e quibus Angliae cardinalem rebus ac dignitatibus privatum dimittens caeteros miserrima detinet custodia LVIII. De genealogia Lupoldi ducis Austriae et de affinitatibus per reges Poloniae, Hungariae, Angliae atque Hispaniae contractis. Eius temporis res gestae obiter referuntur LIX. De morte Caroli regis ac rebus inde secutis . . LX. De liberatione Ottonis ducis eiusque ad Neapolim reditu ac de miserrima quinque cardinalium captivorum caede

90

91

92

93 95

97 99

101

102

104 107

109

XIII



LXI. Duorum e factione Urbani cardinalium ad d e mentem defectio Ili LXII. Otto dux foedus cum Apuliae primoribus iniens regnum Siciliae in potestatem redigit Ili LXIII. Quid cum Margaretha Caroli regis vidua eiusque filiis exulibus actum sit 112 LXIV. De intercessione matronarum [rectius: Fiorentinorum] atque nobilium [rectius: aliarum civitatum] pro Margaretha ac pro Caroli cadavere sepeliendo apud Urbanum 113 LXV. Miles Ottonis a civibus Neapolitanis licenter proditionis vindictam exigens ab Ottone coercetur. 114 LXYI. Principes Germaniae multis rationibus Urbano, ut unioni intendat, persuadere non possunt . . . 116 .LXVII. De Francisco nepote ob flagitium pulchre dedolato. Item de cardinale Manupelli capto eiusque fratre in exilium acto 117 LXYIII. Pulcherrima scituque dignissima de pontificum in prostituendis indulgentiis solertia et quam sit hic quaestus multo uberrimus, quales item exitus hic caupones fere sortiantur 118 LXIX. Urbanus Siciliain profecturus muli lapsu solo graviter illisus, cum illi aes pro militum stipendiis deesset, Romam revertitur, illic paulo post moritur 120 LIBEE SECUNDUS. I. De patria, forma ac moribus Clementis VII. deque comitatu Gebennensi in Gallia. Item de paupertate eiusdem ante pontificatum, et quo pacto legationem in Lombardia gesserit II. De miseranda atque atrocissima civium Cesenatensium nece a militibus Gregorii XI. ad illorum tutelam illic missis peracta III. De avaritia Clementis ante pontificatum ac de truculentia tyrannideque Bernabovis Galeacii . . . IV. De Clementis in militares suos nobiles profusa largitione

124

125 126 127

XIV Pag.

V. Venceslai Romanorum ac Hungariae regis ignavia, et quo pacto a clericis expeditionis praetextu decimali! exegerit VI. Petrus de Thomacellts post Urbani mortem electus Bonifacius IX. appellatur, de forma et moribus eiusdem VII. De detestanda circa ecclesiasticarum rerum administrationem pontificis avaritia. Item de annatis et fructuum ecclesiasticorum primitiis VIE. De gratiarum, quas vocant, prioritate sordidissime divendita et de dolo a curialibus circa eam rem passim impudentissimeque adhibito IX. Quo pacto aliae atque aliae insuper artes, doli ac fraudes a sacerdotiorum nuncupatoribus confictae sint. Item de cancellariae regulis aliisque multis eiusdem farinae ad eandemque officinam uti mire conducentia, ita cognitione necessaria X. De dispensationibus Romanis earumque avaritia atque iniquitate, qui curiae praesidebant, omnia stomacho dignissima XI. De sordidissimo Bonifacii in signandis libellis supplicatoriis quaestu XII. Novum commentum Bonifacii ad emulgendas a creaturis suis pecunias illisque prò commodis extollendis spoliandisve XIII. Bonifacius a matre omnium avarissima non multum degenerans divi Petri äuget Patrimonium . . . XIV. Idem pontifex aedificiorum struendorum insania. Item de inclementia eiusdem in praelatos. Item de Roberto Palatino Romanorum rege et de pontificis sorore XV. De statu urbis Perusinae eiusque bellis atque factionibus intestinis XVI. Bonifacii iussu Beordus fortissimus Perusinorum praefectus dolo obtruncatur XVII. Ladislaus a Bonifacio rex Hungariae coronatus rebus ecclesiae parum invigilans inglorius ex eodem regno in Siciliam redit . . . XVIII. Sigismundus Hungariae rex totaque Hungaria ob Bonifacii perfidiam contra ecclesiasticos tumultuantur

128 129

130

132

183

134 136

138 140

142 145 148

151 152



XV

— Pag.

XIX. Bonifacius balneandi gratia Puteólas proficiscitur, eius balnei amoenitatem atque salubritatem auctor describens mira in cuiusdam montis vicini meatu subterráneo dicit se vidisse • XX. Balnei Puteolani efficaciam rursus commendat et de monte, quern vulgus Veneris appellitat. Item de cuiusdam balnei sicci natura XXI. De ruinis atque vestigiis aedificiorum circa Neapolim et de monumentis Yergilii ibidem . . . . XXII. Tria milia hominum receptacula subterránea montis circa Neapolim et quaedam alia vetustatem testantia, lectu iucundissima ex sententia Francisci Petrarchae referuntur. Iterum quae de Vergilii magia atque monumentis vulgo dicuntur, an vera vel fabulosa sint, iudicium eiusdem Petrarchae. Item urbs Neapolitana commendatur XXIII. Auctor redit ad historiam, quae inter Petri Lunensis nuncios atque Bonifacii acta sint, describens . XXIV. Moritur Bonifacius, nuncii Petri carceribus mancipantur atque pecunia liberantur XXV. Quanto pretio Galeatius a Ladislao [rectius : Venceslao] Romanorum rege ducis Mediolani nomen redemerit et de laude Ottonis primi. Item quo pacto Carolus IV. Romanorum rex imperii iura dissipaverit, ruinam eiusdem imperii déplorât auctor ibidem XXVI. De quibusdam Scotis pseudoprophetis, quo pacto toti fere Italiae illuserint XXVII. Nicolaus Columnensis contra Bonifacium urbem noctu intrans proposito excidit, quibusdam suorum comprehensis atque supplicio affectis. Illic miserum ac crudele facinus eius, qui patrem ac fratrem laqueo suspendit, refertur XXVIII. Jubilaeum visitantes spoliantur. Matronae atque virgines rapiuntur atque abducuntur a latronibus . XXIX. Cometa apparuit. Guillelmus Gelriae et Joannes Mediolani duces moriuntur. Liguria intestinis seditionibus laborat. Tamberlani victoria contra Bayzetum Turcarum imperatorem

158

155 157

158 164 165

166 168

169 170

171

XVI Pag.

XXX. Tamberlanus Tartarorum rex Damascum capit atque diripit. Smyrnae arx omnium munitissima ob arrogantiam praefecti fratrum Hierosolymitarum a Tamberlano destruitur. Eiusdem Tamberlani, qui quingentos Mahometi sacerdotes ad templum confugientes concremaverit, responsum. Item quam vim incantationes Magorum habeant, haud parum multa afferuntur XXXI. De signis atque prodigiis, quae praecesserunt mortem Bonifacii. Item de fortuna ac misero Francisci nepotis Urbani exitu X X X n . An liceat summo pontifici vendere sacerdotia absque simoniae nota sive macula XXXIIL De Petri Lunensis alias Benedicti XIII. patria, vita eiusque ante pontificatum gestis, de electione eiusdem. Item de iuramento ab eo ac omnibus cardinalibus praestito. Idem quo pacto postea iusiurandi religionem contempserit. Principes Germaniae in Francofurdensi conventu super schismate consultant, ad Bonifacium nuncios mittunt, quos ille beneficiis atque honoribus fascinat inque suam trahit sententiam XXXIY. Rursus de funere Bonifacii et factione Guelphorum et Gribellinorum et de electione Innocentii VII . XXXY. Ladislaus Siciliae rex factionibus intestinis ad urbem' illectus coronatur. Tumultus Gruelphorum et Gribellinorum narratur XXXVI. De septemvirorum insolentia in pontificem ac de miseranda caede a nepote pontificis illis inlata. Item de tumultu vulgi in clericos XXXVII. De conflictu militum regiorum contra Innocentii partes ad pontem S. Angeli et immutatione status ac regiminis urbis Romae X X X V m . Quo ingenio, dolis atque vafritiis utrique pontifices mutuis literis sese ad unionem exhortando orbi Christiano imposuerint XXXIX. De reditu Innocentii in urbem deque laudibus eiusdem, quas tamen sola ambitione obscuravit ac foedavit

172

176 178

179 185

186

187

192.

194

196

--

XVIt — Pag.

XL. Pisae a Florentims Guelphorum proditione capiuntur. Item quod culpa atque desidia Romanorum regum urbes Italiae ab imperio desciverint ibidem XLI. Ladislaus rex ob impietatem in clericos ab Innocentio damnatur ac rursus reconciliatur . . . . XLII. Iterum de pontificum collusione deque eadem re auctoris lamentatio

198 199 202

LIBER TERTIUS. I. Quomodo post mortem Innocentii cardinales circa novi pontificis electionem sese habuerint et de iureiurando ab eis adhibito II. Angelus Corario Yenetus S. Marci presbyter cardinalis eligitur et Gregorius XII. appellatur . . . III. Historia tenorem publici instrumenti super iuramento praedicto de verbo ad verbum inserit . . IV. De litteris Gregorii ad Benedictum super unione transmissis . V. Benedicti responsio ad litteras suprascriptas . . VI. De nequissima atque dolosa machinatione simulationeque Gregorii VII. De potestate pontiiìcum atque imperatorum, et an imperator in temporalibus subsit pontifici . . . Vili. Gesta ac triumphi Dietherici Bernensis . . . . IX. An papa delinquens debeat et possit ab imperatore corripi et de gestis circa eam rem Ottonis Romanorum imperatoris X. An expediat reipublicae Cliristi pontitìces Romanorum temporalia terrarumque dominia possidere atque tenere XI. An Romani pontitìces iuxta canonum decreta a neniine possint seu debeant iudicari XII. De coronatone Gregorii eiusque simulata pietate atque religione XIII. Nuncii a Gregorio ad Benedictum super unione ineunda mittuntur, inter quos Antonina de Butrio iurisconsultus XIV. Quomodo Gregorius dominandi captus libidine tergiversatur et locum faciendae unionis causatur. .

204 205 206 209 211 214 216 219

221

232 222 226

227 229



XVIII

XV. Nepos pontifìcis ac monachus quidam pontifici persuadent, ne unioni intendat

230

XVI. Gregorius nepotum ditandorum cura agitatus belli semina atque flagitia suscitai

231

XVII. De aperta recusatione Gregorii super unione facienda et de quaestione ab eodem iureconsultis ea ile re proposita

232

XVIII. De vafro ac nequiss'imo commento pontificatus retinendi gratia a Gregorio apparato

233

XIX. De discessu Gregorii ab urbe et de bis, quare Viterbii super unione agitata fuerunt

236

XX. Tenor concessionis atque donationis nepotibus pontificiis factae, in qua meras nugas, imo apertissima mendacia, et quo pacto turpitudini fructus honestatis praetendatur, videre licet 239 XXI. Nepotes pontifìcis divi Petri haeredes facti ampio ditantur patrimonio. Item quo pacto per varias fraudes unio atque pax Christiana turbata fuerit ab ambitiosissimis praesulibus 242 XXII. Quibus artibus Gregorius pecunias corraserit sacramque legerit suppellectilem 246 XXIII. Duos praestantissimos cardinales recta monentes obaudit Gregorius, novas insuper fraudes, quo diutius retineat imperium, commentas, ubi advertere licet, quam irrequieta sit dominandi libido, et quam difficile imperium semel arreptum dimittatur, ut canis a corio nunquam absterrebitur uncto . . . 247 XXIV. Gregorius contra religionem et suorum cardinalium contradictionem nepotes donare galero instituens multis precibus victus desistit 255 XXV. Veritatis praedicator Gregorio unionem suadere conatus a nepotibus carceribus mancipatur . . . 257 XXVI. Exemplar seu copia fucatae atque ementitae excusationis motae itemque adhortationis ad unionem Benedicto transmissarum 259 XXVII. Responsio Benedicti ad supradictas excusationes et adhortationes

263

XIX Pag.

XXVIII. Tractatus, cousultationes atque scripta pro parte utriusque contendentis proposita ad differendam unionein pulchre concinnata XXIX. Litterae Ladislai regis ad Floreiltinos . . . . XXX. Ex sententia Friderici II. Romani imperatoris urbis ruinam auctor deplorai XXXI. Gregorius contra iuramentum praestitum nepotes suos creat cardinales. Ibi haud parum multa de eiusdem pertinacia, quae multorum sanis consili» ac precibus emolliri non potuit XXXII. Cardinalis Leodiensis viri clarissimi abeuntis bona nepotes pontificis diripiunt XXXIII. Cardinalis passim a papa discedunt eius impias censuras ridentes XXXIV. Litterae cardinalis Leodiensis, quibus, quatenus papae sit oboediendum, significat XXXV. Epistola Petri de Luna, quae sale multo Gregorium perfricuit XXXVI. Gregorius concilium ad Adquilegium [rectius Aquileiam] indicit novosque creat cardinales . . . . XXXVII. De consultatione atque definitione conciliabuli per Benedictum in Aragonia celebrati super schismatis materia, quibus miro modo eiusdem fovetur pertinacia XXXVIII. Cardinales utriusque factionis sese a pontificibus illusos cementes Pisis conveniunt, generale concilium indicunt Gregorium citantes XXXIX. Cardinalis Barensis anno domini 1409 concilii legatus ad Germaniam praelatos ad concilium vocat, de actis eiusdem concilii Pisani. Item quomodo Vormatiensis episcopus una cum aliis quibusdam ßuperti regis Romanorum ad Gregorium legatus cardinalatus honorem ultro oblatum recusat. Antonius nepos cardinalis principes Germaniae Franckfurdiae convenit XL. Auctor pontificum collusionem atque perversitatem detestatus refert causam eiusdem collusionis, ex sententia divi Pauli divisiones ab ecclesia tollendas esse docet. Quorundam opinionem confutai, ubi etiam non parum multa de significati! verbi Oportet colligit

269 274 276

276 280 284 286 288 290

293

296

298

302

XX Pag.

XLI. Indicia adventus Antichristi, versiculi in Romanorum degenerationem, de Paulo Ursino . . . . XLII. Digredito auctor recensens imperium atque potentiam Tartarorum, item gesta, fortunam atque habitum Tamberlani clarissimi imperatoris Tartarorum XLIII. De ruina fidei ac imperii: lege et plorabis . . . XLIV. Processus ac sententia concilii Pisani antipapas utrosque pontificatibus etc. privans ac" haereticos eos schismaticosque declarans XLV. De his, quae a depositis taliter pontificibus contra cardinales ac concilium attentata fuerint, et de fuga Angeli Corarii alias Gregorii XII. deficiente crumena molendinoque cessante XL VI. Angelus rursus differendi retinendique imperii quaerit suffugium, ubi etiam de causis simulatis inter illustrissimos Rupertum Romanorum ac Ladislaum atque Sigismundum Hungariae Bohemiaeque reges XL VII. Declaratio eorum, quae capite superiori dicta sunt XL Vili. Quo pacto Ladislaus [rectius Sigismundus] ob depositionem Venceslai fratris ab administratione Imperii Romani hostis eiusdem imperii factus sit. . XLIX. Calliditas atque astutia Angeli in cavendis insidiis sibi a patriarcha Aquilegiensi structis, et quo pacto Paulus cubicularius in easdem inciderit, ac rebus fortunisque destitutus tu'rpiter per Utinensem civitatem deductus fuerit L. Quo pacto quidem Gregorii palpones miseros exitus invenerunt et de perfidia fratriscelli cuiusdam a Gregorio infestati atque in reprobum sensum transformati LI. De Alexandri V. vita ac moribus deque nimia eiusdem in exaudiendis passim precibus facilitate . . LII. Ludovicus Andegavensis contra Ladislaum Siciliae rex pronunciatur. Rursus de dicti Alexandri indulgenza atque facilitate parum discreta . . . . LUI. De simuliate inter Alexandrum V. et Rupertum Romanorum regem. Joannes episcopus Moguntinus creatur natus legatus in sua provincia. Franciscani triumphant. Alexander pie moritur . .

304

305 306

307

310

312 313

314

315

317 » 319

322

325

THEODERICI DE NYEM DE SCISMATE LIBRI III.

Theod. de Nyem, De sciamate.

1

PRAEFATIO AUCTORIS.11

Quia sepe vestra paternitas h 1 mec rogavit, ut ego, qui toto fere a Pol. i*. tempore felicis recordacionise Grregorii pape XI. 2 et eciam, quandof scisma novissimum incepit in universali ecclesia*, presens er am11 in Romana curia et extunc ' per triginta annos vel circa in obediencia quondam Urbani pape k VI ti suorumque successorum remansi, qualiter scisma huiusmodi ortum habuerit, et Urbani ac ipsius successorum predictorum, eciam1 Clementis, Roperti™ de Gehennan vulgariter nuncupati, et sui successoris inmediati Petri de Luna gesta, et que ipsis contendentibus de papatu in diversis regnis ac partibus 0 contigerunt, de quibus haberem noticiam essentque memoriap digna, ortumquei et progressum nuper facte unionis, ut sic dicam, de Pisis r in ipsa ecclesia, per ordinem tue dileccioni facti ventati et non succo seu fuco dictaminis inherendo8 describerem, quod4 licet fuerit" mihi satis arduum, ymmo excesseritv vires meas, quia tamen scriptum est: „Omni petenti te tribue" w3 et „Qui amicus a Praefatio authorla ad R. N. N. P, prsefatio Theodorici de Niem ad E. N. N. S, deest 6. c 11 e 1 paternitas tua P. deest G. deest (ì. fere O. et eciam quando] ac poet 8 11 1 cum P. incepit in u. e.] in u. e. suscitatimi est P. eram deest P. et extunc deest P. k 1 m et P. Reperti deest P. " Gebennla &. ° regnis ac partibus] regionibus P. pape deest G. p q r 3 essentque memoria P, et memoriam G. ortumque] ac ortum P. de Pisis deest P. facti 11 v — inherendo demnt